Obrazy na stronie
PDF
ePub

cum Saraceni malo omine Bibliothecas Alexandrinas incendio confumerent. Horum itaque codicum Lectiones nobis profecto ex hoc Opere unice petendæ funt.

Quoad ætatem et indolem Archetypi Græci quo Polycarpus ufus eft, credibile eft eum accuratiffimum quod adipifci potuit, felegiffe Exemplar. Et fi ftatuamus Exemplar hocce duo fecula aut tria habuiffe, hoc eft, feculo tertio aut quarto exaratum fuiffe, eam præ fe feret antiquitatis laudem, quam in Codicibus hodie affervatis fruftra requiras. Ad Collationes quod attinet in textu et margine Verfionis Philoxenianæ a Thoma Epifcopo Heracleenfi annotatas, ipfum auctorem habemus eas ex optimis Codicibus petitas esse, ex iis fcilicet qui in Alexandria præcipuæ auctoritatis erant; Alexandriam vero iis temporibus fumma eruditionis laude floruiffe fatis omnibus notum eft. Denique, ut verbo dicam, Polycarpianæ interpretationis ratio, ætas item et felectio Græcorum, quibus ipfe et Thomas Heracleenfis ufi funt, exemplarium, erudito cuipiam verfionem hanc penitus commendant. Supereft ut hoc loco Editionis noftræ historiam breviter tradam; quod et idcirco etiam faciendum eft, ne mihimet ipfi vitio vertatur ingrata illa plurium annorum mora.

Poftquam Codex Heracleenfis ex Amida Mefopotamiæ urbe in Angliam tranfmiffus, et celeberrimo Ridleyo dono datus esset, Viri eruditi mire flagitaverunt ut totum, vel faltem aliquam ejus partem, publici juris faceret. Et ille vir optimus, non aliter sese Religioni et bonis Literis fatisfacere poffe agnovit, quam fi hunc variarum Lectionum thefaurum, quem ut divinitus oblatum fibique concreditum habebat, cum iis communicaret. Capto igitur Codicis excudendi confilio, cum ætas ejus jam ad fenium deflexiffet, ad linguam Syriacam difcendam fe convertit incredibili fere labore, cum et præceptore, et etiam libris idoneis prorfus careret: fed pervicit tamen; et jam continuo quatuor Evangelia Syriace ex Codice Heracleenfi defcripfit, adjecitque ad imas paginas Collationem alterius libri manufcripti, quem Barfalibæi nomine infignivit. Latinam Interpretationem non adjecit: quippe quod ipfum Græcum fontem Syriacorum optimum interpretem effe arbitrabatur. Huc ufque pervenerat vir fummus,

cum ad opus edendum vires ei ob provectam ætatem deficerent. Itaque Apographum fuum Academiæ Oxonienfi lubenter donavit. Statuerunt enim viri optimi, quibus res Typographica commiffa eft, tám præclaro operi fumptus fufficere. Quærebatur igitur qui illud ad umbilicum perduceret. Et optandum foret, ut duobus eruditiffimis viris quibus ea primum opera demandata est, fatis otii fuiffet, quo fe ad hanc Spartam exornandam accingerent. Quod ubi aliter evenerat, mihi tandem hoc munus attributum eft ob humaniffimam Commendationem ROBERTI LOWтH nuper Oxonienfis Epifcopi, nunc Londinenfis. Erat itaque apud eruditos fumma expectatio Verfionem Philoxenianam brevi in lucem emiffam fore. Hoc quidem fi ita eveniffet, non minus mihi commodi quam omnibus voluptatis attuliffet: fed prorfus aliter contigit. Si caufas igitur ob quas tamdiu opus productum fuit, obiter attingam, non abs re facere videbor. Vifum eft itaque Rei Typographicæ curatoribus Textui Syriaco interpretationem latinam fubjiciendam effe. Quod arduum fuiffe et difficile experiundo didici: multo fane operofius quam Textus Syriaci exfcriptionem, in qua tamen una celeberrimus Ridleyus plures annos confumpferat. Præterea textum ipfum Syriacum, quia exfcriptum Ridleyanum, ob literarum nexus fere femper omiffos, Typographi ufui non fatis commodum erat, multo cum labore totum ipfe iterum exfcripfi. Neque hoc de viro qui mihi amiciffimus fuit, inique intelligi velim: quod ideo tantum a me dictum eft, ut ignavia crimen a me ipfo amoveam.

Sed et illud difficillimum erat, quod tamen apprime neceffarium arbitratus fum, de lectionibus Afterifcis et Obelis notatis regulam quandam, et veluti Canonem Criticum ftatuere, unde de Lectionum iftarum auctoritate accuratius decerneretur. Neminem in hac re adjutorem habui, ne antecefforem quidem, fi Wetstenium excipiam, cujus tamen fententia a noftra longe diverfa eft. De ea infra agetur.

Quod ad Notulas attinet, quas ad calcem Evangeliorum adjeci, quamvis paucæ fint, et præcipue ad Grammaticam fpectent, multum omnino in iis temporis confumpfi; quod æqui rerum æftimatores, fpero, facile agnofcent. Accedit, quod pofterioribus duobus annis

adeo infirma ufus fuerim valetudine, ut fæpe typographicis erroribus corrigendis morofam operam impendere vix potuerim. Hæc fere funt quæ de nimia Editionis hujufce mora breviter notanda arbitratus fum. Jam vero, priufquam de fingulis quæ ad Verfionem Philoxenianam spectant differere aggrediar, pauca de Verfione Syriaca priori, vulgo Simplici, dicenda funt; ut pateat quam ab ea diverfa fit Verfio Philoxeniana, quam etiam eo ipfo nomine utilis futura fit: fimul et illud agam, ut qui Verfionem priorem parum fatis cognitam habeant, uno tamen intuitu de utriusque ufu et indole rectius judicare poffint.

[ocr errors]

SECTIO I.

De Simplicis Verfionis Antiquitate. †

U O anno æræ Chriftianæ, aut a quo prodibat authore Versio hæc Syriaca, quæ + Simplex appellatur, non facile eft dictu. Referunt eam Syri nonnulli, ut a Postello traditur *, ad ipsum Marcum Evangeliftam, qui, fecundum hos, pofteaquam Evangelium fuum Latine fcripfiffet, non id folum, fed et cæteros Novi T. libros Syriace tranftulit: at cum Marcus fupremum diem obiit octavo Neronis anno, et æræ Chriftianæ fexagefimo tertio, nondum fuum Evangelium fcripferat Joannes.

At inter omnes fere Orientales magis increbuit, Thaddæum, vel Apoftolum, vel e Difcipulis LXX unum, a Divo Thoma ad Abgarum, Edeffæ Regem, ftatim a Christi in cœlum afcenfu, miffum, ibi Evangelium prædicaffe, et facros codices in Syriacum Sermonem tranftuliffe. Et quidem Evangelium quoddam memoratur Edeffenum pervetuftum, ad cujus calcem hæc adnotatio fubnectitur Syriace, quæ Latine fonat, Latine fonat," abfolutus eft fanctus ifte Liber Feria 5** "die 18° Canun prioris (hoc eft Decemb.) anno Græcorum "CCCLXXXIX (æræ Chriftianæ LXXVIII) propria manu Achæi

+ Hanc, et quatuor quæ proxime fequuntur Sectiones, excerpfi ex Cl. Ridleii Differtatione de Syriacis Novi Fœderis Verfionibus: neque opus erat ut ipfe de proprio multa adjicerem, ubi ille vir Clariffimus omnia tam penitus excufferat. wн.

Verfionem Simplicem primum edidit Vienna Widmanftadius, A. D. 1555. ex qua Editione natæ funt plures aliæ. Ultimam et decimam tertiam in lucem emifit Carolus Schaaf Lugd. Bat. A. 1708: quæ quanquam prioribus longe præftet, multa tamen adhuc habet quæ ulteriorem emendationem requirunt. wн.

* Syri conftanter afferunt S. Marcum, S. Petri Apoftolorum Coriphæi difcipulum, et in cujus domo initio coaluiffe Ecclefiam credunt plurimi, Latine primum fcripfiffe Evangelium fuum, quod etiamnum affervari dicunt in inclyta Venetorum urbe. Deinde eundem ipsum Marcum lingua patria, hoc eft, Galilæa Syra, non modo Evangelium fuum tranftuliffe, fed etiam cæteros omnes N. T. Libros. Id mihi literis fignificavit Gulielmus Poftellus, affirmavitque fe ita a Syris ipfis accepiffe. Boderiani Præfat. ad N. T. Syriac. b

"Apoftoli, focii Mar-Maris, Difcipuli Mar-Adæi Apoftoli, cujus "oratio nobifcum fit +."

Si hic Achæus idem fit, ut videtur, ac Aghæus ille Thaddai Edeffæ Succeffor, et Mar-Maris Præceffor, non fcripfit ille Evangelium Edeffenum anno æræ Chriftianæ LXXVIII°, mortuus quippe eft anno XLVIII. Et quale quale fit hoc teftimonium, dicitur de Evangelio quodam, nefcio quo, Edeffeno, non de omnium Novi Fœderis Tabularum verfione. Nondum tempore Thaddæi vel Achæi, utroque anno XLVIII defuncto, fcripta funt vel Evangelia vel Epiftolæ.

Verfio facrorum Codicum in Syriacum fub Abgaro, (si ulla) fuit veteris Fœderis librorum ex Hebræo. Si effet ab Apoftolo vel a viro Hierofolymitano Novi Fœderis Traductio verifimile eft eam fuiffe in Dialecto Chaldaica, quam Galilæam Syram Poftellus appellat, non in Antiochena, ut eft hodierna Simplex.

Si hanc Verfionem ad originem nimis altam referant Syri ipfi, inter Europæos reperiuntur qui ab iis multum difcedentes eam nimium velint dejicere, ad fextum nimirum vel feptimum feculum.

[ocr errors]

Fullerus, et poft hunc Grotius et Voffius hoc colligunt ex voce Quæftionarius Matth. xxvii. 65, 66. xxviii. 11. infimæ Latinitatis vocabulo. At Error eft plane graphicus, litera (r) pro – (d) mutata, punctulo impofito pro fubjecto, et (i) paulo evectiori in (n) grandescente. In plurimis quidem legitur ; duplici errore, quafi effet Quæftionarius: at in Polyglottis Anglicanis unica tantum mutata litera mo; in codice Gabrielis Sionitæ literis trans pofitismo; et in noftrorum utroque ao, xx5wdia.

Pergit Grotius, et ex Doxologia Matth. vi. 13. colligit hanc Verfionem non prius fuiffe factam, quam Ecclefiarum Liturgia formam certam accepiffet; ex qua Liturgia hoc additamentum in textum irrepfiffe contendit. Num ergo nudius tertius, ex quo Ecclefiarum Liturgia certam acceperat formam? aut quid obftat quo minus Verfio fit antiqua, fi doxologia inferatur? Siquidem fi in Græcis, quidni et in Syriacis etiam codicibus addi potuit Liturgicum hoc ETQwmμa? + Affeman. Bibl. Orient. Tom. II. in indice Codd. MS. p. 446.

« PoprzedniaDalej »