Obrazy na stronie
PDF
ePub

1592, a pag. 450. Ubi tamen monendus est vir antiquitatum studiosus ejusdem Henrici Elegiam de diversitate fortunæ et philosophiæ consolatione, jam circa annum 1530, atque adeo maximo ante Daumium tempore, integram typis excusam fuisse, cujusmodi exemplar in-40 hisce oculis in bibliotheca Tegernseensi vidimus. Addimus præterea in opere Leyseri magnam vim medii ævi poetarum desiderari, quam nobis nostra collectanea suggerunt. Imo si nobis otium esset, facillimum foret Leyserianam Historiam duplo vel amplius auctiorem reddere. Laudandus tamen vir egregius quod vastissimum argumentum adeo loculento specimine illustrare saltem aggressus sit. Sed hæc incidenter dicta sunto: ad Othloni opera revertamur.

<«< in sæculari vita positus me exercebam, ponens A medii ævi, recentissime edita, ad annum Christi « in eo varias spiritualis doctrinæ sententias, qui• bus me solummodo contra tentationes imminen<«< tes instruens reboravi, aut pravitatis meæ quan«< titatem, quam cum cæteris clericis communiter in mundo exercebam, pertinaciamque, quam ◄ specialiter præ multis ibidem retinebam, magis ⚫ attenderem, atque litteris expositam majori pœni<< tentia diluendam agnoscerem. Inserui in eodem << etiam libello sermonern quemdam lamentabili sty« lo editum, prius quidem disputans de diversa clericorum negligentia nec non avaritia; deinde << narrans de miserabili improbitatis meæ vindicta, << tam spiritualiter quam corporaliter patrata. Igno<< rabam enim tunc si quo loco proferenda forent • hujusmodi dicta, quæ licet in modo sint posita, B post cætera tamen, cum me aliquid perspicaciori «< intuitu agnoscere cœpissem, a me constant edita, « quia metricis prolatus est verbis, quæ puris et « intrantibus ad discendas litteras a multis primitus « exhiberi solent. Imprimis quoque ponere decrevi ut ex hoc quilibet ad veritatis viam conversus su<< mat quasi prandium conversionis suæ congruum, << sicque leviori cibo refectus ad lautiores dapes sa«< cræ doctrinæ capiendas aptior accedat. » Hunc libellum ex codice autographo in-8°, in bibliotheca Emmerammensi'servato, edidimus, adjecti varii argumenti sacris odis, epigrammatis et poematis, quæ omnia manu Othloni exarata in laudato codice sparsim habebantur.

C

7. Libri Proverbiorum non nisi paucissimis in libro De tentationibus et scriptis suis Othlonus meminit. « Item libellum Proverbiorum, inquiens, in eo« dem monasterio Fuldensi positus, scribere cœpi.»> Et sub finem ait, præter alia « multis dedisse se aut misisse aliquando sermones aut proverbia, seu aliqua ædificationis scripta.» Proverbia hæc sine dubio, diversis temporibus edita, post ipse in hoc, quod hic vides, corpus collegit redegitque, ex quo adolescentuli « possent apte instrui post lectionem Psalterii. << Sunt enim,» ut affirmat auctor in prologo, « multo << brevioris et planioris sententiæ quam illa fabulosa Aviani dicta, sed et utiliora quam quædam Catonis «< verba; quæ utraque omnes pene magistri legere « solent ad prima puerorum documenta, non atten« dentes quia tam parvulis quam senioribus Christi << fidelibus sacra potius quam gentilia rudimenta D primitus sint exhibenda, ut in his aliquatenus in«<structi, postea sæculares litteras arti Grammaticæ congruas securius discant,» etc. Opus hoc extulimus ex autographo Emmerammensi in-40. Exstat et aliud autographum in bibliotheca Tegernseensi, sed principio mutilum. Porro in eadem Tegernseensi bibliotheca reperitur etiam alius codex membraneus in-8°, sub finem sæculi XII exaratus, continens cujusdam Henrici proverbia centum, hoc init: Pax sit Henrico Dei amico, etc.; qui Henricus non videtur diversus ab illo Henrico Septimellensi, de quo erudite agit Polycarpus Leyserus in Historia Poetarum

8. Sermo in Natali apostolorum. — Othlonum sermones scripsisse satis ex dictis præcedente numero constare potest. Ex his tamen non nisi hunc unicum in autographo codice in-4° posteris bibliotheca Emmerammensis servavit. Forte in aliis Bavariæ bibliothecis plures supersunt, quos ob Othlonianæ manus elegantiam et rotunditatem ab aliis discernere nobis non admodum difficile foret.

9. Liber visionum. Hunc insignem librum, ex quo multa egregia, historiam sæculi xi spectantia, nec ullibi alias obvia intelligimus, Othlonus post librum De spirituali doctrina et dialogum De tribus quæstionibus, Fulda agens composuit. Qua de re ita ipse in libro De tentationibus et scriptis suis disserit: « Librum vero Visionum, licet post duos scripserim, <«< in ordine tamen secundum ideo posui, ut illa doc«< trina, quæ in priori libello (De tribus quæstionibus) << variis prolata est sententiis, in hoc quoque variis <«< corroboraretur exemplis; eaque tenacius præ<«< missa amico inhæreant verba, quæ majori testi«monio tam pietatis quam severitatis divinæ in sub<«<sequentibus commendantur, in morem videlicet << lautioris cibi, qui primo aqua pura coctus, deinde << aliqua aceti vel etiam piperis adjectione accuratius << præparatur. Sola enim lenitatis verba in docendo prolata, quasi quidam cibi in sola aqua excocti « possunt intelligi. Sed cum dehinc aliqua severitatis « exempla admiscentur, velut amaro aceti seu pipe«ris additamento condita fercula, ut suaviora effi<«< ciantur, non incongrue intelliguntur. Apparet «< igitur quia sicut cibus tam amaris quam suavibus <«< condimentis coctus avidius sumitur, ita et doctrina << blandimentis quidem inchoata,sed deinde alicujus << severitatis commista exemplis studiosius auditur. « Unde et Apostolus doctorem quemlibet instruens «< ait: Argue, obsecra, increpa, id est, blandimenta ter«roribus admisce. In Fuldensi igitur monasterio << positus, et optatæ tranquillitatis atque charitatis « dono ibidem potitus, frequenter tractavi qualiter « pro ejusdem tranquillitatis gratia Deo, a quo <«< mihi data est, grates referrem. Magnum quippe << mihi tunc videbatur in eodem monasterio pacifico << incessu posse deambulare. Quapropter animum ad

[ocr errors]

« deferendas Deo gratias omnimodo convertens, et A Patres, ut ab erudito quodam cœnobita Lunælacensi « si qua dictandi materia apte occurrerit, diutius « exquirens, reperi tandem quamdam dictandi oc<«<casionem, visiones videlicet, quas et ego quondam «< vidi, et ab aliis per loca diversa profectus audivi. «Has namque ad multorum notitiam deferre ideo « utile esse arbitrabar, quia credo ad omnes homi« nes pertinere, quoties quilibet visitatur a Deo aut « per castigationem, aut per consolationem, sicut « et ipse in Evangelio dicit : Quod uni dico, omni« bus dico. Incitabar etiam ex hoc ad scribendum, <«< quia cum olim libellos duos ediderim, tertium pro « sanctæ Trinitatis honore, si ipsa Trinitas digna<< retur inspirare, sæpius optavi addere. Tali itaque <«< causa incitatus librum Visionum, de quo jam lo<«< cutus sum, scribere studui. » Hucusque Othlonus de isthoc suo opere, quo ex cocevo et forte etiam autographo codice Emmerammensi in-4°. R. P. Ludovicus Moidings, solertissimus et in his studiis, quoad ei per sacræ obedientiæ munia,quæ cum laude obit, licet, studiosissimus sodalis noster exscripsit. Dolendum sane, codicem a principio, nescimus qua causa, mutilatum uno folio destitui. Si libri mss. monasterii Pruelensis prope Ratisponam, qui anno 1547 ibidem exstiterunt, adhuc habentur, ex eorum quopiam nostra editio aliquando resarciri poterit. Inter illos enim librum Visionum Othloni recensitos fuisse, discimus ex eorumdem Catalogo, prædicto anno satis accurate confecto. Ea vero recensio sic habet:« Sententiæ divinæ de Trinitate et substantia Trinitatis et alia hujusmodi. Item sententiæ divinæ quarum et sic sciendum est (ita cod.), quod Deus C hominem formatum, et in eodem quædam de Rhetorica. Cronica Bonitonis, et in eodem liber sancti Ambrosii De vita episcoporum. Constitutio Gelasii, qualis debeat esse pastor Ecclesiæ. Exceptum de Vita solitariorum. Sermo cujusdam in laude sanctæ Mariæ. Liber Holdeberti [sic cod.; leg. Hildeberti] de Maria Ægyptiaca, et alia quædam. Liber Bedæ De natura rerum. Idem de diversis fructibus. Patherius. Duo Abecedarii. Libellus de Petro puero. Liber Visionum, » etc.

ea aliaque omnia S. Wolfangi miracula idiomate Latino censcribantur, hoc non alio, modo in amplissimum opus de Actis Sanctorum inserenda.

11. Passim in bibliothecis Germaniæ occurrit Vita S. Nicolai ep. Myrrhensis auctore Joanne diacono, qui se in prologo servum S. Januarii vocat., Ac hæc Vita duplicis generis est. Una enim singulis capitibus metrica lemmata præfixa habet, quorum primum hujusmodi est :

Hic liber ingenui Vitam narrat Nicolai,

Græcia quem novit, Domini nec gratia sprevit. Altera his lemmatibus caret, eodemque modo quo prior, nempe his verbis incipit: Gioriosa quidem acta sanctorum, quibus ab ortu nativitatis, etc. Quam B harum Othlonus emendaverit incertum nobis est. Conjicere tamen vel ex versibus licet priorem esse in qua cxornanda suum Othlonus studium collocaverit. Forte etiam non nisi arbitrio scribarum genuinus Othloni prologus, in quo suam emendationem intimari ait, prætermissus in scriptis libris fuit. Sed hæc conjectura tantum est. Cæterum etiam a Reinoldo episcopo Eystetensi quamdam Historiam de S. Nicolao editam fuisse, jam in Itinere nostro Bavarico monuimus, quod vide.

12. Scripsit etiam Othlonus Vitam S. Altonis una cum quibusdam carminibus ad eumdem sanctum pertinentibus, quod ipsius testimonium est in lib. De tentat. et script. suis. Porro autem ubi hæc Vita delitescat nos nondum comperimus. Forte Vita Altonis, a Bollandianis ad diem 9 Februarii et a Mabillonio Sæc. Bened. III, p. 11, a pag. 217, edita et illustrata, ab opere Othloni distincta non est, præsertim cum fine, quem varia carmina consequi potuerunt, truncata sit, et ejus initium eodem fere modo, quo Vitæ S. Wolfgangi principium, concinnatum sit. Nec quemquam moveat quod auctor editæ Altonis Vitæ aperte se monachum Altomonasteriensem fuisse et sæculo undecimo ingrediente (apud Mabillonium typographorum vitio sæculum 1x pro xi excusum est) floruisse innuat, quod ab ætate Othloni alienum sit. Nam more suo Othlonus ejusmodi Vitarum non primus auctor, sed interpolator duntaxat fuit, qui stylum emendasse, aut aliqua dempsisse vel addidisse contentus reliqua omnia dissimulavit, ut ut a suo tempore ac loco abhorrentia. Illustre hujus

10. Vitam sancti Nicolai, nec non sancti Wolfangi emendans, sicut in utriusque Vitæ prologo intimatur, scripsi antequam proficiscerer ad monasterium Fuldense, inquit ipse Othlonus lib. De tentat. et scriptis suis. Harum altera edita est apud Mabillonium Sæ- D exemplum, ne longius abeamus, nobis suppetit Vita

cul. Benedictini V, a pag. 812, sine Othloni tamen præfatione, quam hic cum analectis quibusdam, quorum auctor nos latet, ex codice Mellicensi exhibemus. Præterea in gratiam eruditissimorum Patrum Bollandianorum notamus diversas egregias et accuratas collectiones Miraculorum S. Wolfgangi tum mss. tum typis editas in monasterio Lunælacensi seu Monseensi haberi, ex quibus ea præstat quæ Pataviæ vernacula lingua apud Georgium Holer anno 1655 in-8° sat spisso volumine prodiit auctore reverendissimo domino Simone, ejusdem monasterii abbate. Sed optabunt vicissim doctissimi

S. Wolfgangi in Actis SS. Benedict. Sæc. V, pag. 811, edita, quam genuinum Othloni fetum esse supra demonstravimus, licet advertente Mabillonio, ejus auctor multa ab ore ejus, sancti scilicet Wolfgangi, accepisse se testetur, quod Othlono, centum fere annis S. Wolfgango posteriori, convenire non posse viro docto visum fuit. Sed ea veteris auctoris verba retinuit Othlonus, operis emendator tantum et interpolator, non primus conditor.

Sed quid sus Minervam?

13. Postquam Fulda Othlonus rediit, scripsit præterea Vitam S. Magni, « compulsus fratrum duorum

21

DE VITA ET SCRIPTIS OTHŁONI.

22

a precibus intimis et assiduis, Wilhelmi scilicet ex A « agerentur ibidem. Qua de re ad monasterium a congregatione nostra,» inquit in libro De tentat. et scriptis suis, «et alterius, qui ad nos discendi causa << ex monasterio S. Magni venit, Adalham dictus, quique nunc in sanctæ Afræ cœnobio abbas est ⚫ constitutus. » Opus adhuc latet alicubi. Nam libri duo de Vita S.Magni auctore quodam Pseudo-Theodoro eremita, ab Ermenrico Elewangensi monacho emandati et distincti a Goldasto dicuntur, qui eos primum in lucem protulit tom. I, part. 11, rerum Alamannicarum. Cæterum ex citato Othloni loco supplendi sunt abbatum S. Udalrici et Afræ Augustæ Vind. catalogi, in quibus tolo undecimo sæculo nullus Adalham occurrit.

14. Omnium Otholonianorum hactenus recensitorum operum præstantissimum est De Vita S. Bonifacii episcopi Moguntini et martyris cujus hanc nobis historiam texit in lib. De tent. et script. suis: « Cum « igitur persecutionem quam in monasterio nostro ⚫ passus eram fugiens ad Fuldense monasterium • venirem, ibique per annos quatuor cum tranquil«litate magna commoratus viderer, dictandi scri« bendique studium frequentari postulabar a qui⚫ busdam ejusdem monasterii fratribus, ut S. Bonifacii Vitam, difficili stylo editam, aliquid facilius «< ederem. Quam petitionem licet diu denegarem, << postremo tamen compulsus importunis precibus, • ut potui, quod petitus eram implevi. Causa ergo << tali librum sancti Bonifacii promptus scripsi. » Opus hoc, in duos libellos ab ipso Otholono divisum, quos junctim librum hic vocat, ab Henrico Canisio, Gretsero, Bollandianis, et postremo a Mabillonio editum est in Actis SS. or. S. Bened. Sæc. III, parte п, a pag. 28, cujus vel sola præfatio si cum hactenus de Othlono relatis conferatur, evidentissime ac planissime demonstrat illud nullius alterius Othloni esse posse quam Emmeram mensis, Fulda hospitis, et S. Bonifacii, Fuldensium patroni, aliquot annis alumni.

B

C

15. Browerus in Sideribus illustrium et sanctorum virorum, qui Germaniam, præsertim magnam, olim rebus gestis ornarunt, etiam Vitam S. Pyrminii chorepiscopi publicavit, præfixo Othloni cœnobita Fuldensis nomine. Verum eam lucubrationemOthloni esse non posse, sed Warmanni ex monacho Augiensi episcopi Constantiensis, jam erudite ac solide ostendit Mabillonius Sæc. Bened. III, part. п, a pag. 136. D Et vero quis credat ipsum Othlonum in libro De tentat. et script. suis, ubi minutissima quæque opuscula persequitur, Vitam S. Pirminii solam silentio prætermissurum fuisse, si re vera quid ejusmodi olim condidisset? Igitur aut conjectura, aut pseudoepigraphus codex Browero imposuit.

16. Certum autem aliud est opusculum Othloni: Quomodo legendum sit in rebus visibilibus, quod tamen a nobis hactenus nullibi repertum est. Id his verbis describit Othlonus in lib. De tent. et script. suis : « Ad monasterium nostrum prius pervenire nolui « quam indiciis aliquibus explorarem qualiter omnia.

[ocr errors]

« Amerbach dictum perrexi, cupiens illic expectare << quousque certus fierem de monasterii (Emmeram« mensis) qualitate. Cumque ab ejusdem monasterii abbate susceptus omni humanitate et pietate reti« nerer, et de sacræ Scripturæ quæstionibus multis inter nos sermo assiduus ageretur, placuissetque « ei sæpissime responsio mea, accidit ut juxta « Paschalia festa dixisset ad me : Credite mihi, quod « si vobis præcipere aliquid possem, absque dubio « præciperem ut in hac solemnitate proxima sermonem faceretis ad populum. Cui ego respondi dicens : « Cur talia dicitis ad me, qui nihil hujus rei scio, qui « nunquam consuevi populum alloqui in publico? Illo « vero eadem repetente, cœpi mox cogitare intra <«< me dicens: Quid facerem, si aliquis, cujus jussa << transgredi non præsumerem talia mihi præciperet? « Unde hujusmodi opus assumendum est mihisponte << priusquam ab aliquo compellar potente,ut sic pro« bem quid facturus essem.Continuoque stylo acce«pto scribere cœpi in modum sermonis, sumens « exordium de Psalmistæ dictis: Dominus de cœlo prospicit super filios hominum. Qui nimirum dicta, «< quantum potui, similitudinum argumentis robo<< ravi, credens per hæc aliquos ædificari. Cui vide« licet operi titulum imposui: Quomodo legendum sit «< in rebus visibilibus. Cum autem in eodem loco unum << pene annum manerem, venerunt nuntii ex monas<«<terio nostro missi, cum quibus exinde ad patriam << reversus sum, » etc. Ex dictis Othloni habemus opusculum hoc in modum sermonis contextum fuisse. Forte id adhuc in Franconico monasterio Amorbacensi, cujus bibliotheca egregia esse fertur, adhuc asservatur.

17. Ex toties citato libro De tentat. et script. suis, pariter patet Othlonum etiam scripsisse librum De confessione actuum suorum. « At si qua, inquit, in<< firmitas vel subitanea mors me in extremis impe« diret a debita confessione, saltem per scripta pa«tefacerem, qui ex memetipso, qui ex Dei gratia «<essem. » Hunc librum nondum reperimus, nisi « forte is ipse sit quem De tentationibus et scriptis << suis conscriptum Mabillonius edidit.

18. In tomi nostri I parte I publicavimus orationem seu precationem Othloni idiomate Latino et Theodisco scriptam, quæ sine dubio illæ duæ orationes sunt de quibus in libro De tentat. et script. suis ita loquitur: «< Adhuc proferre libet duarum oratio<< num verba. Attendens enim sæpius quia plurimos « exemplis pravis seduxi, talia orationis verba scri«bere studui, in quibus unusquisque satis doceri « potest quomodo pro se et pro aliis orare debeat. <«< Quæ scilicet orationes cum a quibusdam jam ha<«<beantur, in hoc opusculo describere nolui. Hæ « autem orationes, aliaque superius de dictandi dono prolata, tante magis pietati divine constant refe«renda, quahto amplius notum 'est me vitiis pluri-" «mis quondam deditum nihil horum meruisse. >> Orationes prædictas cru:mus ex codice autographo

[ocr errors]

Emmerammensi, cui simillimum etiam in biblio- A Nullus igitur alius titulus nominatim S. Dionysii theca Tegernseensi conspeximus.

19. De libro Otholoni De tentationibus, varia fortuna et scriptis suis satis hactenus prædicavimus.

20. Promisimus supra ad quartum Othloni opusculum nos hic de magni momenti fragmento relationis de translatione corporis S. Dionysii in Germaniam ad monasterium S. Emmerammi acturos. Quocirca primum omnium vide notulam nostram ad eam laciniam, unde constat dictum fragmentum aut Othlono multo antiquius, aut saltem certissime Othlono coævum vel ipsius omnino Othloni esse, id quod quid in celebri illa de translatione corporis S. Dionysii ad monasterium Emmerammeuse controversia momenti afferat, nemo ignorat, qui præcipuum Ma

merita implorandi Othlono erat, quam firma persuasio de ejusdem corporis in monasterio Emmerammensi præsentia. Idem spectat codex alius membraneus in fol. bibliothecæ Emmerammensis, qui opera S. Dionysio vulgo attributa complectens manu Othloni exaratus est, ut probant sequentes in fine versiculi:

En ego tantillus Othloh vulgo vocitatus Quamvis omnigenis corruptus sim malefactis, Sat tamen istud opus scribendo tuum tibi promptus Sancte Dionisi martyr celeberrime Christi. Unde mei quæso precibus sacris memor esto. Vos quoque qui legitis, veniam mihi posco petatis. Ubi vides Dionysium celeberrimum martyrem dici ab Othlono, quod de ejus corporis possessione ac rebillonii argumentum, a silentio Arnulphi seu Arnol- B omnis late Bajoaria gloriaretur. Nec videtur Othlocentissima inventione, quæ circa 1063 contigerit,

C

phi comitis in dialogo De miraculis S. Emmerammi, etc. petitum recte unquam expendit. Verum id argumentum hoc fragmento nimium quantum infirmatur. Cum enim ipse Mabillonius tom. IV Analect.., pag. 403, fateatur, Othlonum Arnolpho æqualem exstitisse, quid traditioni Emmerammensium obsit silentium Arnolfii de præsentia corporis S. Dionysii, quam Arnolpho synchronus, pietateque ac doctrina si non major, certe par Othlonus adeo aperte prædicat? Et profecto Othlono, corpus S. Dionysii in suo monasterio Emmerammensi adesse præsens, persuasissimum fuisse, ex monumentis ab eo relictis nullo negotio confici potest. In Paraphrasi Latino orationis Theodiscæ rogat Deum ut sibi succurrat per SS. martyrum Stephani atque Laurentii, Vili et Pancratii, Georgii et Emmerammi, Quirini et Castuli, Sebastiani et Vincentii, nec non per Mauritii et DIONYSI, etc., merita; ubi nullo alio titulo Dionysium nominat quam quod ejus corpus in Ecclesia Emmerammensi asservari minime cum sodalibus suis dubitet. Nec opponi potest consequi ex invocatione Othloni, etiam corpora SS. Stephani, Laurentii, Viti, etc., in monasterio S. Emmerammi quiescere, quod certo falsum sit. Nam ratio cur alios sanctos invocaverit Othlonus, facile ista reddi potest quod in iis locis in quibus illorum sanctorum aut celebris veneratio aut reliquiæ fuerint, aliquandiu vitam exegerit, atque adeo eorum sibi cultum familiarem fecerit, quod ex libro ejus De tentationibus suis confirmatur. Verum hoc de S. Dionysio dici haud posse constat ex recensione monasterio- D rum omnium, ad quæ se adiisse, aut cum quibus sibi amicitiam singularem intercessisse in citato libro testatur, in quorum nullo præcipuus S. Dionysio cultus exhibetur, saltem quod nos sciamus.

nus Opera Dionysii alio animo exarasse quam ut recentem tutelaris sui gloriam et venerationem, ostensa ejusdem doctrina et eruditione, apud suos augeret et confirmaret, quamvis ipse circa hæc tempora Ratisbona abesset. Sed et ante inventionem corporis S. Dionysii Emmerammenses idem sensisse constat ex alio codice membraneo in-4°, qui libros quatuor Dialogorum S. Gregorii papæ continet, ad quorum calcem hos versus legas:

Voti cepta mei calamo currente peregi. Spondet Udalrico mihi Suevo meta laboris Præmia fixa polis, non lubrica dona favoris. Emmeramme, Dyonisi, Wolfgange, Gregori, Vestro scriptori, dum mors premet, este patroni. Spes non confundet, quamquam rea vita repugnet. Pax sit Berngero, sub quo Patre vivere quæro. Quocirca observandum duos Peringeros diversis temporibus regimen Emmerammensis abbatiæ gessisse. Prior ab anno circiter 1046 usque ad 1049. alter ab anno 1187 usque ad 1201 monasterio præfuit. Itaque cum characterum quibus codex perscriptus est forma sæculum undecimum innuat, is circa annum 1017 atque adeo plusculis ante prædictam inventionem annis exarari debuit. Quæ autem, quæso, scribæ alia ratio esse patuit opem S. Dionysii uti et SS. Emmerammi atque Wolfgangi implorandi, nisi certa persuasio de possessione corporis ejusdem divi? Nihil itaque agunt qui unius Arnolphi de S. Dionysii reliquis, e Gallia ad monasterium Emmerammense translatis, silentium Emmerammensibus opponunt, cum alii Arnoldo seu Arnolpho coævi testes non desint qui veterum illorum traditionem corroborent. Sed ad hanc universam rem accurate pertractandam non tumultaria quædam observatio, sed vix integrum volumen satis fuerit.

[ocr errors]

DE VITA ET SCRIPTIS OTHLONI

NOTITIA ALTERA.

(Apud Pertz, Monumenta Germaniæ historica, IV Script., 521, in proœmio ad Vitam S. Volfkangi.)

D

Othlonus (1), primis sæculixi annis in episcopatu A atque explicandis versabatur (12); semper vero Frisingensi a parentibus liberis et honestis natus, jam puer litteris ediscendis destinatus est; quas tum in Tegernseensi (2) tum in Hersfeldensi cœnobio (3), ubi anns 1024 morabatur (4), doctus est. Magna enim discendi facilitate præditus et singulari studiorum amore repletus (5) in disciplinis liberalibus celeriter profecit (6), et jam adolescens non vulgarem sibi conciliavit famam. Nam a Meginhardo « scribendi causa invitatus Wirzburgum venit (7); postea in patria vixit, sed cum archipresbytero Werinhario inimicitiis conflatis, Ratisbonam concessit, ubi a Burchardo S. Emmerammi abbate libenter susceptus, postquam bis morbo depressus fuerat, anno 1032 (8) monachum professus est (9); id quod, jam puer voverat, sed patris precibus cedens distulerat (10). Scriptoribus sæcularibus, quibus antea delectatus erat (11), rejectis, jam in sacra Scriptura atque auctoribus ecclesiasticis legendis

(1) Sic plerumque nomen scripsisse videtur, nam ita in dialogo de tribus quæstionibus occurrit (v. Pez III, p. x); genitivus Othloni Pez III, 11, p. 453, vocativus Othlone ib., p 147. At Othloh in inscriptione quadam ab ipso exarata (Pez III, p. xIx) et in cod. Windberg. Vitæ S. Wolfkangi legitur. • De vita et rebus suo tempore gestis tam in Visionum libro (Pez, Thes. III, 11, p. 547-613) quam in altera libri quem De tentationibus scripsit parte (Mabillon. Anal. ed. 2, p. 116-119) multa notatu digna tradidit.

(2) De tent., p. 119. Postea quoque hoc monasterium sæpius adiit. Visio 8, 9.

(3) Visio 5.

[merged small][merged small][ocr errors]

(6) De tent. p. 119; cf. ibid. p. 111. Visio 1, pag. 552, V. 2, pag. 555. (7) Visio 6.

(8) Post triginta annos a. 1062 Ratisbonam reliquit. De tent. p. 117.

(9) Visio 3; cf De doctrina spirituali, c. 14. (10) L. I.; De doctrina spirit. c. 15, De cursu spirit., c. 21. Tunc etiam invitis parentibus vota solvit; De tent. p. 112: Arbitraris namque interdum, eamdem professionem te frustra assecutum esse pro eo scilicet quia hanc et sine consilio omnium affinium parentumque tuorum et absque consideratione fragilis ac lubricæ ætatis immaturæque ad tantum studium aggressus fueris.

(11) De doctrina spirituali, c. 14:

eodem litterarum studio infatigabili excellebat. Quo factum est ut ei« licet immaturo doctori invisa puerorum disciplina committeretur (13). Circa annum 1055 decanus constitutus est (14). Primum liberum in monasterio ut varias tentationes effugeret se dictasse, id est composuisse ipse dicit (15); postea vero tum ab aliis rogatus, tum proprio instinctu motus, variis conscribendis operibus incubuit. Cum doctis viris sui temporis quam plurimis conjunctus fuisse videtur. Etiam Victorem papam et Humbertum cardinalem anno 1056 Rastibonæ præsentes vidit (16). Sed cum monasterium ab episcopis Gebehardo (17) et Ottone depressum seque Ottoni odio esse videret, anno 1062 Ratisbonam reliquit et Fuldam secessit (18). Ubi per quatuor annos comB moratus, præter S. Bonifacii Vitam et Visionum librum (19) alia plura scripsit. Post a fratribus ut in monasterium reverteretur invitatus est, sed inte

C

D

Nam perscrutari cupiens subtilia quæque,
Quorum notitiam multos gestire videbam,
Charus ut in mundo necnon præstantior essem,
Omne lucrum statui gentilibus associari,
Cum quibus est major studiis liberalibus ardor.
Quid mihi tunc Socrates vel Plato Aristotilesque,
Tullius ipse rhetor, mundane dogmatis auctor?..
Quos si non legi, per tempora multa cupivi;
Affectuque ipso discendi adii loca quædam.
Quæ pro mundanis mihi cultibus optima duxi...
Illa tripertitia Maronis et inclyta verba,
Lectio Lucani, quam maxime tunc adamavi,
Et cui jam nuper, divinæ legis adulter.

Sie intentus eram, quox vix agerem reliquum quid...
Quam veniæ causam qualemque dabant medicinam,
Cum nec signa crucis potuissem ponere fronti?
De Lucano cf. vis. 3. Juvenalem affert Vita Wolt-
kangi c. 7.

(12) De tent., p. 108: In co autem loco quo monachus factus est cum plurimos diversæ qualitatis homines invenisset, quosdam libros quidem gentiles, quosdam vero sacram Scripturam legentes, ipse cœpit illos solummodo imitari quos videbat divinæ insistere lectioni; cf. De tribus quæstionibus prol.: Major enim cura mihi est legendo vel scribendo sequi sanctorum dicta quam Platonis vel Aristotelis ipsiusque etiam Boetii dogmata. Hunc jam vituperat, quod Lucanum gentilem familiarem suum dixerat.

De tent., p. 119.

(13) Visio 3, ante decennium, quod scripsit inter

annos 1062-1066.
(15) De tent., p. 117.
(6) Visio 15.

(17) Cf. vis. 10.

(18) De tent., p. 117.

(19) Etiam in hoc opere Bonifacii epistolis usus est, vis. 18, 19. Præterea ex Bedæ Hist. eccles. multa hausit 19 seqq.

« PoprzedniaDalej »