Obrazy na stronie
PDF
ePub

omnes gentes atque omnes generationes. Ipse enim ad hoc venit in mundum, ut testimonium perhiberet veritati1). Doctrina Christi porro est certissima, utpote non humana, sed divina, atque ceu talis certissimis testimoniis divinis, miraculis atque vaticiniis, ab ipso demonstrata. Et hinc quoque doctrina haec est homini convenientissima, atque ideo etiam efficacissima. Ipsa tenebras erroris dispellit, ad veram Dei cognitionem perducit, timorem ac charitatem, omnis studii honestatis quasi fundamentum, excitat, ad justificationem praeparat, et in ea conservat. Initium enim justificationis nostrae cum Deo est ejus cognitio), quae per Christum plenissima nobis facta est 3), qui una se perfectae sanctitatis exemplar nobis exhibuit, ut quemadmodum ipse fecit, ita et nos faciamus +).

Adnot. Quum ergo Christus noster magister sit ac legislator: doctrinam ejus firma fide amplectamur, legemque sanctam prono animo sequamur, semper prae oculis ejus vitam sanctissimam habentes, ut ipse ambulavit, et nos ambulemus. Toto cordis affectu, ait Leo M., conformari Redemtori nostro per illius exempla nitamur. Nihil enim non ad nostram salutem aut egit, aut pertulit: ut virtus, quae inerat capiti, inesset etiam et corpori 5).

salutis

Articulus III.

De munere Christi regio.

§. 76. Prooemium.

Verumtamen quamvis Christus Dominus ut Propheta viam per doctrinam suam atque vitam sanctissimam monstraverit: etiam hocce nondum sufficit.

Etenim quum omni tempore homines exsistant, qui doctrina Christi primum imbuendi sint, reliquis autem haec continuo in me

1) Joan. 18, 37.

2) Joan. 17, 3.3) Joan. 1, 17-18. Augustin. Tr. 96. in Joan. n. 4. Opp. T. 3. P. 2. c. 735. — 4) Cf. Joan. 13, 15. 2. Cor. 5, 21. 1. Petr. 2, 21-23.5) Serm. 62. De pass. 13. C. 4. Opp. p. 137.

moriam revocari debeat, ne in oblivionem abeat: doctrina illa per omnia tempora pura ac integra conservanda, et hominibus continuo praedicanda est.

Porro quum homo tam parum sine se reparari possit, quam parum sine sua culpa se perdiderat, sed salus nostra necessario a nostra cooperatione pendeat: Christus sua passione ac morte tantum eatenus nos redimere potuit, quatenus poenas pro peccatis nostris sustinendo, reconciliationem cum Deo, salutem nostram promeruit, vel jus quasi ad gratiam divinam nobis restituit; non autem eatenus, ac si sacrificio mortis ejus salus nostra esset consummata et absoluta. Quapropter redemtio in cruce peracta, qua tantum possibilitas salutem operandi nobis est parta, singulis primum adplicari, seu gratia nobiscum, si ea indigni non fuerimus, aut ei non restiterimus, communicari, atque tali modo redemtio seu salus in nobis perfici debet.

Praestat utrumque Christus Dominus munere regio, quatenus scilicet Ecclesiam fundavit, atque sedens ad dexteram Patris, nostrumque ac Angelorum caput exsistens, interpellat pro nobis, atque per Spiritum S. Ecclesiam tuetur ac moderatur, et nos per eam et in ea regit ac gubernat, gratiâque internâ per eundem Spiritum S. instruit, atque sic efficaciam suam oornotov continuat, nostramque plenam cum Deo reconciliationem ac conjunctionem peragit.

§. 77. Christus Rex conditor Ecclesiae.

Christum Dominum, uti Prophetam et Sacerdotem, ita et Regem esse, luculenter sacrae paginae utriusque Testamenti docent. Etenim quod ad vetus Testamentum attinet: clarissimis iteratisque inibi vaticiniis praecinitur, Messiam Regem esse futurum. Praedicitur enim in iis constitutus Rex (a Jehova) super Sion montem sanctum ejus1); excelsus prae regibus terrae), et thronus ejus, sicut dies coeli3); Rex regnaturus, Dominus justus noster), dominator in Israël, cujus egressus ab initio, a diebus aeternitatis"); Rex justus et salvator), atque pastor unus'). Idem in libris N. T. traditur. An

[ocr errors]

3)

1) Ps. 2, 6. - 2) Ps. 88, 28. 3) Ps. 88, 30.-) Jer. 23, 5-6.5) Mich. 5, 2.6) Zach. 9, 9.) Ezech. 34, 23. Cf. Is. 9, 6. 16, 1 ss.

gelus enim Domini nativitatem Mariae nuntiaturus, ait: Dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus: et regnabit in domo Jacob in aeternum: et regni ejus non erit finis1). Atque Angelus, qui nativitatem Christi pastoribus nuntiat: Quia natus est nobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David 2). Magi, qui ab oriente venerant Hierosolymam, percontantes dicunt: Ubi est, qui natus est Rex Judaeorum3) ? Et interrogante Pilato: Ergo Rex es tu? respondet ipse Jesus: Tu dicis: quia Rex sum ego1). Propterea et tamquam Rex a militibus illuditur, qui, ut narrat Matthaeus, exuentes eum, chlamidem coccineam circumdederunt ei, et plectentes coronam de spinis, posuerunt super caput ejus, et arundine m in dextera ejus. Et genu flexo ante eum, illudebant ei, dicentes: Ave Rex Judaeorum3).

Regnum Christi autem a splendore principum terrae atque a vi externa longe sejunctum, spirituale est, situm in imperio, quo hominum animi ad veritatem, sanctitatem ac beatitudinem aeternam, ad Deum diriguntur. Potentem quidem denuntiant Prophetae Messiam, sed divina virtute, humanis vero opibus prorsus destitutum. Canunt enim, ipsum datum iri in lucem gentium, ut aperiat oculos caecorum); sublaturum multorum peccata "); finem impositurum peccatis, et adducturum justitiam sempiternam ); ipsum, Regem pauperem, locuturum pacem gentibus, et potestatem ejus a mare usque ad mare, et a fluminibus usque ad fines terrae extensum iri). Idem disertissimis verbis declaravit Christus ipse responso dato Praesidi interroganti, numne Rex sit ipse? quum ait: Regnum meum non est de hoc mundo. Quod quum intellexisset Pilatus palam ad Judaeos dicit, criminationem eorum, quod Regem se fecerit, Augusto Tiberio insidiantem, falsam esse, et se nullam causam ipsum condemnandi in illo invenire 10). Qua

[ocr errors]
[ocr errors]

1) Luc. 1, 32-33. - 2) Luc. 2, 11. 3) Matth. 2, 2. 4) Joan. 18, 37. Cf. Matth. 27, 11. Marc. 15, 2. 5) Math 27, 28-29. Cf. 21, 4-5. — 6) Is. 42, 6-7. Cf. 9, 2.- Is. 53. 12. -) Dan. 9, 24.9) Zach. 9, 9-10. 10) Joan. 18, 36. Cf. Matth. 20, 20-28. Marc. 10, 35-45. Luc. 22, 24-27. - Matth. 22, 15-22. Marc. 12, 13-17. Luc. 20, 20-26. Matth. 21, 33-44. Marc. 12, 1-11. Luc. 20, 9-18. Matth. 16 24-28. Marc. 8, 34-39. Luc. 9, 23-24. - Matth. 9, 12--13.Luc. 5, 31-32. Matth. 5, 11-12. 10, 16-42. Luc. 9, 18-22 9, 58. 12, 13-14. Rom. 14, 17. 1. Cor. 4, 20. 6, 9-10. Col. 1, 13. 2. Tim, 2, 12. 4, 18. etc.

propter et Regnum Christi in libris N. T. regnum coelorum 1) atque regnum Dei') passim vocatur.

Fidem Christi terrestrium rerum nihil prorsus continere aut appetere, sed sic suos asseclas per mundana deducere, ut non amittant aeterna, Catholica nunquam non tenuit Ecclesia, suosque jussit, quae sursum sunt, quaerere, non quae sunt super terram. Argumento sunt omnia monumenta ecclesiastica, opera SS. Patrum, Symbola, preces, publica doctrina 3).

Regnum autem hoc Christi spirituale nullum aliud est, quam Ecclesia. Ejusdem vero Christus Rex est ac Dominus, quatenus eam fundavit ac instituit, et quatenus sedens ad dexteram majestatis in excelsis apud Patrem intercedit, illamque per Spiritum S. fovet ac gubernat, et singulos homines per eam atque per communicatam Spiritus S. gratiam ad finem suum dirigit.

Christum Dominum Ecclesiam fundasse, nullis locorum ac temporis limitibus circumscribendam, eique praesules sacra magisterii, ministerii ac regiminis potestate instructos, Episcopos, hisque inferiores Presbyteros ac Diaconos seu Ministros cum Primate, legitimo S. Petri successore, Romano Pontifice, perennem Apostolatum, suas vices gerentem, praefecisse, alibi a nobis ostensum est. Unde ea omittimus, solummodo hoc unum adnotantes, omnes sententias ibidem demonstratas totidem definita Ecclesiae Catholicae dogmata esse.

[ocr errors]

Adnot. Regnum itaque, quod Jesu ut Messiae seu Christo competit, a regno ejus naturae, quod ut Verbum divinum exercet in rerum creatarum universitatem, atque cum Patre et Spiritu S. commune habet, differt, atque in regnum gratiae et gloriae distingui potest, quorum illud ad Ecclesiam militantem in terris refertur, hoc autem ad Ecclesiam triumphantem in coelis spectat.

1) Matth. 3, 2. 4, 17. 10, 7. 11, 11. 13, 11. 24. 31. 44. 45. 47. 52. 16, 19. 20, 1. 22, 2. 23, 13. Act. 20, 25. 28, 23. etc. 2) Matth. 6, 33. 12, 28. 21, 43. Marc. 1, 14. 15. 4, 11. 26. 30. 8, 39. 12, 34, 15, 43. Luc. 4, 43. 7, 28. 8, 1. 10. 9, 2. 11. 60. 62. 10, 9. 11. 11, 2. 20. 12, 31. 13, 18. 16, 16. 17, 20. etc. Matth. 16, 18. Ephes. 1, 22. 23. Col. 1, 18. et ll. mox. cc.

-

3) Cf.

§. 78. Christus sedens ad dexteram majestatis in excelsis, seu Rex atque caput Ecclesiae invisibile.

Quum autem Christus Dominus jactis fundamentis Ecclesiae de terris discederet: promisit Apostolis, ut pariter alibi exposuimus, se Ecclesiam suam non relicturum orphanam, sed apud eam mansurum esse omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi. Quod vero benignissimus Salvator pollicitus est, nobis praestat ut Rex atque caput Ecclesiae, hominum et Angelorum constitutus, sedens ad dexteram Patris in coelis, i. e. post suum ascensum in coelum qua homo quoque summa virtute ac potestate, summa gloria ac majestate, summaque beatitudine ac felicitate

ornatus.

Qua summa potestate, gloria ac beatitudine itaque Christus homo ex mente Ecclesiae Catholicae inter omnes res creatas longe eminet, eisque praeest; quin tamen potestas, majestas ac felicitas illa eadem prorsus sit cum infinita potentia, majestate ac felicitate, qua ut Verbum divinum instructus est.

Lutherus contra, prout divinitatem Christi in statu exinanitionis inique depresserat, ita in statu exaltationis humanitatem justo plus extulit, contendens, Christum in hocce secundum humanam naturam, depositis infirmitatibus carnis, plenum divinae majestatis usum obtinuisse.

Esse autem Christum sensu exposito Regem atque caput Ecclesiae docetur

A. in SS. Litteris disertis verbis. Sic Paulus ait: Suscitans illum a mortuis, et constituens ad dexteram suam in coelestibus, proximam scilicet a se dignitatem et auctoritatem et gloriam illi tamquam homini concedens 1), supra omnem principatum, et potestatem, et virtutem, et dominationem, et omne nomen, quod nominatur, non solum in hoc saeculo, sed etiam in futur o, i. e. supra omnem altitudinem, etiam coelestium potestatum, quocunque tandem censentur nomine. Et omnia subjecit sub pedibus ejus, et ipsum dedit caput supra omnem Ecclesiam, xep αληv

1) Cf. 3. Reg. 2, 19. Ps. 44, 10. Matth. 20, 21.

« PoprzedniaDalej »