Obrazy na stronie
PDF
ePub

que naturam referat, dum schola recentior eam solius hominis Christi esse contendebat, quae eousque in sua sententia progressa est, ut asseveraret contra doctrinam clarissime in SS. Litteris expressam1), Christum non ex decreto divino mortem subiisse, sed hanc a solis externis circumstantiis esse repetendam. Quodsi autem mors Christi non erat ex decreto divino necessaria, atque ipse eam non declinavit, quam tamen facillime declinare poterat, zs avrozepías incusandus esse videtur, quod quam sit impietatis in Deum hominem plenum, nemo non sponte sua intelligit,

§. 71. Conclusio.

Propter sacrificium propitiatorium a Christo Domino pro nobis in cruce oblatum, ipse jure noster Redemtor, Mediator ac Salvator adpellatur et est.

Etenim cum Christus Dominus poenas peccatis nostris debitas cruciatibus ac morte sua exsolvit, vitâ suâ positâ finem diuturnae servitutis nobis attulit, atque facultatem salutem sectandi restituit; aliquem autem e servitute 2úrgo soluto liberare, redimere est: recte nos sua passione ac morte redemisse dicitur. Quapropter et Petrus: Scientes, ait, quod non corruptibilibus auro, vel argento redemti estis de vana vestra conversatione paternae traditionis: sed pretioso sanguine quasi agni immaculati Christi, et incontaminati 2). Et Christus Dominus ipse: Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam, redemtionem, húzoov, pro multis 3).

Porro cum sua morte Christus justitiae divinae satisfecit, genusque humanum in gratiam divinam repraesentavit, seu nos Deo reconciliavit, ut loquitur S. Scriptura): noster Mediator

[ocr errors]

1) Cf. Matth. 16, 21–23. 20, 28. 26, 42. 54. Marc. 14, 49. Luc. 22, 37. 24, 44 ss. Joan. 3, 14. 16. 14, 31. 18, 11. Act. 2, 23. Matth. 20, 18. Joan. 14, 31. His non obstare Joan. 8, 59. et 10, 39. elucet ex Joan. 7, 30. 8, 29. 13, 1. Cf. Matth. 26, 45. Marc. 14, 41. Luc. 22, 25. 2) 1. Petr. 1, 18. 19. 3) Matth. 20, 28. Cf. 1. Cor. 6, 20. Ephes. 1, 7. Tit. 2, 14. 1. Tim. 2, 6. *) 2. Cor. 5. 19. Quoniam quidem Deus erat in Christo mundum (genus humanum) reconcilians sibi, non reputans (imputans) illis delicta ipsorum. Col. 1, 21. 22. Et vos cum essetis aliquando alienati, et inimici sensu (animo hostili) in operibus malis, (pravis quippe studiis dediti,) nunc reconciliavit (amicos reddidit) in corpore carnis

[ocr errors]

est. Mediatoris munere quidem Christus Dominus et functus est, quatenus nobis voluntatem Patris coelestis annuntiavit1), nec non novum foedus sancivit2), noster signvonoids, pacis conciliator, exsistens, attamen imprimis quatenus poenas peccatis nostris debitas in se transferendo, suo interventu nobis amicitiam divinam recuperavit, nosque Deo denuo conjunxit3), atque etiam quatenus, ut mox ostendetur, noster intercessor et advocatus exsistit').

Tandem quoniam per Christum rursus accessum ad Patrem habemus 5), ac justitiam, pacem cum Deo, filiorum Dei adoptionem atque felicitatem aeternam consequi possumus ); porro quia ipse per mortem suam eum destruxit, qui habebat mortis imperium, id est diabolum, ejus potestatem nobis nocendi ademit'), mortemque devicit), atque sic per ipsum salus nobis facta est: merito Jesus in contr. ), owing seu Salvator

[ocr errors]

mundi, in quo voluit Deus omnia reconciliare, quae in coelis et quae in terra sunt, adpellatur ').

Adnot. Sacrificium propitiatorium a Christo Domino pro nobis oblatum, nos

1. excitat, ut nos gratos Deo praestemus pro tanti pretii tamque salutari nobis beneficio. Plus, ait Ambrosius, Domine Jesu injuriis tuis debeo, quod redemtus sum, quam operibus, quod creatus sum. Non enim prodesset nasci, nisi redimi profuisset 10).

2. Non tantum autem animum gratum Deo exhibeamus, sed et eum diligamus, qui prior dilexit nos. In hoc est charitas, ait Joannes, non quasi (quia) dilexerimus Deum, sed quoniam ipse

ejus (suae, i. e. per mortem corporis, quod carne constans, infirmum et mortale susceperat). Cf. Col. 1, 19-20. Rom. 5, 10. Ephes. 2, 12-22.

1) Jonn. 1, 18. 2) Hebr. 8, 6. 9, 15. 12, 24. coll. Gal. 3, 19.3) 1. Tim. 2, 5—6. 4) 1. Joan. 2, 1. Rom. 8, 34. — 5) Ephes. 2, 18. 3, 12. Hebr. 10, 19 ss. 7, 25. 6) Rom. 3, 24. 5, 1-2. 18-19. Joan. 1, 12. 16. 1. Cor. 1, 30. Ephes. 1, 5 ss. Tit. 3, 3-7. Hebr. 9, 14. 7) Hebr. 2, 14. Col. 2, 15. Ephes. 6, 10-17. Joan. 12, 31. 16, 11. 1. Joan. 3, 8. 8) Rom. 6, 9. 1. Cor. 15, 54-55. Apoc. 21, 4. coll. 1. Cor. 15, 21-22. — ") Matth. 1, 21. Luc. 2, 11. Joan. 4, 42. Act. 5, 31. 13, 23. Phil. 3, 20. 2. Tim. 1, 10. Tit. 1, 4. 2, 10-13. 3, 4. 6. Hebr. 2, 10. 5, 9. 2. Petr. 1, 1. 11. 2, 20. 3, 2. 18. 1. Joan. 4, 14. Luc. 1. 2. n. 4. Opp. T. 1. c. 1295.

[ocr errors]

10) In

prior dilexit nos, et misit Filium suum propitiationem pro peccatis nostris). Et ipse Christus: Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis2). Discamus ergo aestimare immensum Dei optimi maximi erga genus humanum amorem. Qui misit Filium suum in similitudinem carnis peccati, ut nos a peccatis redimeret, Filium unigenitum suum morti tradidit, ut nos ab ira Dei, qua nil gravius, e potestate satanae, qua nihil tristius, a morte aeterna, qua nil horribilius, liberaret. Quis unquam Rex in gratiam rebellium subditorum filium unicum morti exposuit? Simile nil cernimus in rebus humanis. At in monte Calvariae Dominus dominantium, Rex regum piaculum nostrum factus est. Enimvero opus sine exemplo, charitas sine modo! Quis hominum tam sensus expers, ut his probe consideratis. non tangatur, non toto corde redamet Dei Filium, nostri amantissimum, qui prae nimio in nos amore vitam ipsam pro nobis dedit. Inspice, ait praeclare Augustinus, vulnera pendentis, sanguinem morientis, pretium redimentis, cicatrices resurgentis. Caput habet inclinatum ad osculandum, brachia extensa ad amplexandum, totum corpus expositum ad redimendum. Haec quanta sint, cogitate, haec in statera vestri cordis adpendite, ut totus vobis figatur in corde, qui totus pro nobis fixus est in cruce.

3. Discamus severitatem Dei punientis timere, qui, ut debita pro peccatis nostris fieret satisfactio, proprium Filium omnis generis opprobriis ac cruciatibus satiari, atque ignominiosissimae ac crudelissimae mortis supplicio adficere voluit.

4. Ast simul in spem erigamur, quum qui, ut ait Aposto. lus, etiam proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum: quomodo non etiam cum illo omnia nobis donavit3):

5. Porro docet sacrificium crucis peccati gravitatem, ejusque odium ingerit. Nam peccato, cujus virus nonnisi sanguine Filii Dei poterat tolli, nil potest esse detestabilius, nil odio dignius. Ex toto itaque animo peccatum fugiamus, virtutique studeamus. Si enim Deus in nullis nobis defuit, numquid deerimus ipsi nobis? Num animam nostram perdere valebimus, quae vitâ ipsius Dei Filii constitit?

6. Tandem despicientiam bonorum ac malorum commendat.

1) 1. Joan. 4, 10. - 2) Joan. 15, 13. — 3) Rom. 8, 32.

-

Omnia ergo bona terrena, inquit Augustinus, contemsit homo factus Dominus Christus, ut contemnenda monstraret; et omnia terrena sustinuit mala, quae sustinuenda praecipiebat: ut neque in illis quaereretur felicitas, neque in istis infelicitas timeretur1).

Sit paucis Jesus nobis omnia in omnibus. Hune nostrum Creatorem ac Redemtorem ex tota anima, et totis viribus diligamus, hunc doctorem audiamus, bujus exemplum imitemur, hunc Regem sequamur, in hoc nostro Mediatore fiduciam collocemus ejusque auxilium imploremus, atque hunc judicem timeamus!

§. 72. Christus Dominus pro omnibus hominibus mortuus est. Objectum satisfactionis Christi personale.

Ex iis, quae huc usque de morte Christi disputavimus, dubium esse nequit, pro quibus Christus Dominus vitam suam in cruce Patri obtulerit.

Interim tamen jam saeculo VI. quidam exstiterunt indocti et obscuri homines, qui ex S. Augustini libris male intellectis sententiam hausisse videntur, Deum nonnisi praedestinatos salvos fieri velle, et ideo duntaxat pro his Christum esse mortuum, Praedestinatiani propterea dicti 2). Praedestinatianorum dogmata saeculo IX. renovavit Godeschalcus, Monachus, saeculo XVI. autem Calvinus, qui adoptato absoluto reprobationis decreto, non poterat non adserere, Christum tantum pro electis esse mortuum 3). Eandem sententiam propugnavit etiam postea Jansenius, qui docuit, Christum mortuum esse pro omnibus generibus, Regibus, privatis etc., pro singulis autem tantum quoad sufficientiam pretii et causae communitatem, humanam scilicet naturam, omnibus communem, et etiam pro temporalibus auxiliis concedendis, sed non ut iis gratias mereret vere sufficientes, quibus possent hic et nunc oppositam concupiscentiam superare et aeternam salutem consequi *).

Haec autem contra auctoritatem S. Scripturae, Ecclesiae continuam fidem, nec non rationis sanae effata statuuntur. Vera

1) De catech. rud. c. 22. n. 40. T. 6. c. 288. Cf. De agon. Chr. c. 11. n. 12. Ib. c. 251 s. 2) Cf. Sigebert. Gemblac. ad. Gen. 1569. 585 ss.

[ocr errors]

a. 415.
3) Instit. l. 3. c. 21.
grat. Chr. l. 3. c. 20-21.

p.

4) De

ac Catholica doctrina potius haec est, Christum Dominum non quidem quoad eventum, tamen quoad intentionem, non tantum pro praedestinatis, sed pro omnibus omnino ac singulis hominibus mortuum esse, atque sanguinis sui pretium Patri obtulisse. Etenim

A. Christus Dominus ipse docet, se venisse salvare omnes homines, qui perierant, atque a Patre datum esse pro universo genere humano. Venit enim, inquit, Filius hominis, salvare quod perierat1). Perierant autem omnes. Et iterum: Sic. dilexit Deus mundum (genus humanum), ut Filium suum unigenitum daret (scilicet in mortem): ut omnis, qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam. Non enim misit Deus Filium suum in mundum, ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum2). Sensus apertus est, Christum eo consilio morti esse traditum, ut omnis quicunque voluerit, salutem consequi possit, atque ideo neminem a salute esse exclusum. Apostolus Paulus autem scribit: Qui etiam proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus (Judaeis et Graecis) tradidit illum3). Adeoque docet, Christum pro omnibus saltem fidelibus, inter quos autem non soli electi numerantur1), esse mortuum. Apertius adhuc alibi: Quoniam si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt. Et pro omnibus mortuus est Christus: ut, et qui vivunt, jam non sibi vivant, sed ei, qui pro ipsis mortuus est, et resurrexit3). Quibus Apostolus admonet, ut, quemadmodum Christus pro nobis mortuus est, et nos pravis propensionibus moriamur. Ad quod obstringimur sine exceptione omnes, ergo et Christus ex mente Apostoli pro omnibus sine exceptione mortuus sit necesse est. Atque: Unus Deus, et mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus, qui dedit redemtionem semetipsum pro omnibus). Sicut ergo Deus omnium ac singulorum hominum, nullo prorsus excepto, Deus est, ita Christus omnium ac singulorum hominum esse debet Mediator ac Redemtor'). Et Joannes: Et ipse est propitiatio pro

[ocr errors]

1) Matth. 18, 11. Cf. 11, 28. 2) Joan. 3, 16. 17. Cf. 1, 9. 3) Rom. 8, 32. 4) Cf. Rom. 11, 21-22. 14, 15. 1. Cor. 8, 11. 1. Tim. 1, 19. 20. Matth. 22, 1-14. 13, 24-30. 37-42. 25, 1-13. Apoc. 2, 4-5. — 5) 2. Cor. 5, 14-15. Cf. 5, 19. — 6) 1. Tim. 2, 5-6.) Cf. Hebr. 2, 9. Rom. 5, 18.

« PoprzedniaDalej »