Obrazy na stronie
PDF
ePub

trarium, et ideo etiam peccatorem aversari, atque poena dignum

censere.

13. Accedere, quod poenae vitam praesentem secuturae, sicut poenae naturales jam in hac vita peccata saepissime excipientes, per mortem Christi minime sublatae sint, atque etiam nunc, salva justitia divina, sortem tristissimam post mortem quemque in vitiis perseverantem manere 1). — Verum an Christus Dominus per redemtionem suam, qua nobis remissionem peccatorum et gratiam divinam promerere voluit, ut salutem nostram operemur, cursum naturae immutare debuit? Poenae naturales aut ad poenas temporales pertinent, quae generi humano et singulis luendae a Deo sapientissimo consilio relictae sunt, aut vero ad mala, quibus ad majorem perfectionis gradum evehamur, sunt referendae. Deinde numne etiam peccatoribus obduratis poenae aeternae per Christum auferendae erant? Qui ita de redemtione Christi disputat, vere desipuerit necesse est.

14. Apostolum docere, hominem justificari gratis 2), atque Christum sponte sua peccata remittere 3), eandemque potestatem Apostolis tribuere ), nulla mortis ipsius injecta mentione. Ast Apostolus tantum docet, hominem justificari sine meritis ex parte sua, i. e. nihil habere, quo ipse offensam Deo illatam diluat, neque quo redemtionis beneficium mereatur; nequaquam autem excludit redemtionem per Christum, sed eam expresse ipso loco laudato commemorat, quum scribat: justificati gratis per gratiam ipsius (Dei), per redemtionem, quae est in Christo Jesu, ita ut inde summa in nos Dei benignitas eluceat, quod pro nobis Christum vadem et sponsorem constituerit. Porro quum Christus Dominus peccata paralytico dimitteret, atque potestatem peccata remittendi Apostolis concederet: mentionem mortis suae injicere minime debebat, quoniam id per se intelligebatur, et Salvator id alia occasione verbis disertis declaravit, se vitam positurum esse pro ovibus suis 5), et sanguinem suum effusum iri in remissionem peccatorum 6).

15. Remissionem peccatorum potius in SS. Litteris fidei Jesu habitae, et reditui ad meliorem frugem tribui '). In SS. Litteris

[ocr errors]

1) Cf. Wegscheider, 1. c. p. 528. 2) Rom. 3, 24. Cf. Col. 2, 13. Ephes. 2, 1 ss. - 3) Matth. 9, 2. 6. 4) Joan. 20, 23. Cf. Matth. 16, 19. 18, 27.5) Joan, 10, 14 ss. - 6) Matth. 26, 28. ') Matth. 5, 2-7. 29. 9, 2. Marc. 1, 4. Luc. 3, 3. 7, 47. 10, 25 ss. 15, 10 ss. 18, 10-14. 24, 47. Act. 3, 19. 38. 10, 35. Cf. 1. Sam.

tum fidei tum bonis operibus justificatio quidem nostra tribuitur; at non tamquam causae meritoriae, verum duntaxat tamquam causae disponenti, qua scilicet digni et apti justitiae recipiendae efficimur; atque in omnibus locis, ad quos provocant, sermo est aut de necessitate fidei et bonorum operum, quatenus iis ad justificantem gratiam consequendam praeparamur, aut vero quatenus per illa felicitatem meremur, nullibi autem in hisce locis vis owτngios mortis Christi negatur.

16. Veniam peccatorum aliis in locis e resurrectione repeti 1). -Dicitur quidem Christus resurrexisse propter justificationem nostram 2), atque nos declaramur regenerati per resurrectionem Jesu Christi ex mortuis 3); attamen non eo sensu, quasi Christus resurrectione sua justificationem nostram promeruerit, sed tantum eatenus, quatenus sedens ad dexteram Patris illam in nobis, per mortem suam meritorie reconciliatis, perficiat ac consummet 4).

[ocr errors]

17. Accedere, cum natura atque indole universae religionis a Jesu ipso propositae 5) sententiam de morte ejus expiatoria conciliari non posse. Namque rejectis quibusvis ritibus expiatoriis ), Jesus ipse supplicium nondum perpessus, jam se opus perfecisse vitae suae terrestri injunctum, diserte nuntiavit ), et mor tem adeo reformidavit, ut precibus Deum adiret ad eam avertendam ). Ast quod hic prolatae sunt sententiae, tot adsunt mendacia. Nam si Jesus ad Pharisaeos sibi exprobrantes, quod cum publicanis et peccatoribus convivaretur, ait, Deo potius opera charitatis, quam cultum tantum externum probari; hic enim sensus est verborum a Salvatore ex Osee Propheta allatorum: Misericordiam volo, et non sacrificium: quomodo statui potest, ipsum sacrificium crucis aversari, quum ne sacrificia universim quidem illis verbis improbet. Deinde num id ex verbis consequitur: Spiritus est Deus: et eos, qui adorant eum, in spiritu, et veritate oportet adorare, qui est alter locus, ad quem provocatur? Quod si ita se haberet, neque ipse in templo orare, cum Apostolis preces dicere, neque cultum externum in sua Ecclesia ordinare potuisset. Tum ait qui

15, 22. Is. 1, 10-19. 55, 7. 58, 3 ss. 59, 12 ss. Ezech. 18, 18 ss. 33, 11. Hos. 6, 6 ss. Joël. 2, 12. 13. Dan. 4, 24. Prov. 21,33. Sir. 21. 1) Rom. 4, 25. 1. Petr. 1, 3. 3, 21.2) Rom. 4, 25. — 3) 1. 1) Petr. 1, 3. 3, 21.) Cf. Rom. 5, 10.5) Matth. 9, 13.6) Joan. 4, 24. *) Joan. 17, 4. 6. add. 19, 30. - 8) Matth. 26, 39. 42. Marc. 14, 36. Luc. 22, 42. add. Matth. 23, 37. 26, 24. Luc. 19, 42. 23, 28. Cf. Wegscheider, 1. c. p. 513-14. coll. 527.

[ocr errors]

dem, post ultimam coenam orans: Ego te clarificavi super terram: opus consummavi, quod dedisti mihi, ut faciam. Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi. Verum hic aperte tantum de parte provinciae sibi demandatae, de munere docendi loquitur, aut mortem eatenus, quatenus eam jamjam subiturus erat, una intelligit. Quomodo ergo asseri potest, Christum, opus a se ante mortem suam perfectum esse, nuntiasse, qui ad Apostolos dixerat: Baptismo autem habeo baptizari: et quomodo coarctor, usquedum perficiatur 1)? Et ad Petrum, cum ipsum de morte disserentem increparet: Vade post me satana, scandalum es mihi: quia non sapis ea, quae Dei sunt, sed ea, quae hominum 2)? Et iterum: Calicem, quem dedit mihi Pater, non bibam illum 3)? Verba autem ultima Christi in cruce: Consummatum est, potius contrarium, quam quod Rationalista Halensis vult, probare, per se patulum est. Tandem precibus, quas in monte Oliveti fuderat, Christus nequaquam mortem, sed tantum summam animi tristitiam et angorem, in quo tunc versabatur, avertere voluit.

18. Praeterea Jesum poenas minari Judae ipsum prodituro, eumque detestari '), qui potius laudandus esset, quod studio suo Jesum morti tradendi opus ejus gravissimum maximeque salutare ad exitum duxisset et accelerasset. Accedere, quod discipuli Jesum de morte sibi instante loquentem plane non intelligant 5), et tales voces aegerrime ferant 6), id quod fieri non potuisset, si de vi expiatoria hujus mortis pro salute omnium hominum subeunda edocti fuissent. Discipulos igitur, imprimis Paulum Apostolum, itemque epistolae ad Hebraeos auctorem, ut supplicii a Christo subeundi ignominiam delerent, post fata demum ab illo allegorice et improprie dicta de morte sibi instante") in hanc sententiam videri convertisse. Etenim vel explicarunt mortem Jesu e V. T. locis quibusdam secundum morem docendi Hebraeis usitatum, atque ex opinionibus de Дóro Sacerdotis instar et Intercessoris homines cum Deo reconciliante, quae illo tempore apud Alexandrinos potissimum pervulgatae erant, vel impugnare ac frangere voluerunt Judaicam istam de sacrificiorum perennitate ac necessitate superstitionem, cui pars Christianorum adhaerebat o). — Quousque tandem vesaniae

1) Luc. 12, 50.2) Matth. 16, 23. - 3) Joan. 18, 11. — 4) Matth. 23, 37 (?). 26, 24. — 5) Marc. 8, 32 ss. Luc. 18, 34. Joan. 12, 34.6) Matth. 16, 22.) Matth. 26, 28. Marc. 14, 24. Luc.

22, 20. 1. Cor. 11, 25. coll. Exod. 24, 1-8. 8) Cf. Wegscheider, 1. c. p. 514.

procedere coguntur, qui revelationem supernaturalem rejiciunt! Si Judas laudandus esset, qui ex pecuniae fame Magistrum divinum prodiderat quanto magis extollendi erunt summi Sacerdotes et reliqui synedri, atque Pilatus, qui illum ad mortem condemnarunt, et milites, qui illum flagellis caesum atque spinis coronatum cruci affixerunt? Porro quod si hine, quoniam discipuli Christum de morte sua loquentem non intellexerunt, sequeretur, mortem Christi expiatoriam non esse: inde etiam prorsus eodem jure conjici posset, Christum mortem suam Apostolis non praedixisse, aut plane non esse in cruce mortuum. Non intellexerunt autem Christum de morte sua disserentem, quia mens eorum opinionibus Judaeorum de regno Messiae terrestri praeoccupata tenebatur, et quia Christus Dominus multa adhuc eis dicenda habuit, quae tunc portare non poterant, quaeque accepturi erant per Spiritum S., qui eos docturus erat omnem veritatem 1). Unde Spiritu S. inspirati discipuli, et nominatim Apostolus Paulus atque auctor epistolae ad Hebraeos, quem tamen eundem cum magno Apostolo habemus, de morte expiatoria Christi Domini tradunt, quae ipse in ultima coena iis de illa vere ac proprie significaverat, atque Spiritus S. ex oraculis Prophetarum in mentem revocabat, aut nova suggerebat, ita ut commentis de consilio Apostolorum delendi ignominiam supplicii a Christo, quae in morte injustissima viri sanctissimi nulla erat, de opinionibus de Móyo apud Alexandrinos tempore Apostolorum pervulgatis, et de impugnata superstitione Judaica prorsus nullus remaneat locus.

§. 70. Continuatio.

Quum propter Christum, ut ex locis tum S. Scripturae, tum SS. Patrum supra laudatis elucet, atque ex doctrina Ecclesiae Catholicae constat, tam a poenis peccatorum nostrorum liberemur, quam sanctificemur: sponte sua colligitur, Christum Dominum non tantum pro nobis satisfecisse, sed et meruisse, i. e. non tantum nobis remissionem culpae et poenae debitae, sed et gratiam divinam, conciliasse, atque vicissim non tantum meruisse, sed et satisfecisse; quum neque sine satisfactione gratia divina nobis conferri, neque remissio culpae ac poenae sine sanctificatione concedi possit. Meruit autem Salvator nobis nostram sanctificationem ac justificationem, omniaque reliqua gratiae coelestis

1) Joan. 16, 12-13.

dona, quae eandem vel antecedunt vel subsequuntur, et hinc etiam felicitatem ac vitam aeternam1). Insuper autem meruit Christus Ecclesiae suae diffusionem ac firmitatem, nec non sibi nominis exaltationem atque summam, quae ipsi qua homini competit, gloriam ac beatitudinem 2).

Porro meruit Christus per omnes actus virtutum moralium, i. e. per omnes actus, quos ipse Dei Filius ut homo, adeoque libera sua voluntate humana, aut ex amore Dei interne eliciebat, aut ex obedientia erga voluntatem divinam externe peragebat, quum natura divina meriti capax non sit; meruit autem et satisfecit simul per omnes actiones, libera sua voluntate humana ex obedientia susceptis, quibus character poenae, et ideo incommodi ac passionis inerat, et hinc cumprimis passione et morte sua. Quae doctrina, scilicet, Christum non per obedientiam activam, quatenus voluntatem divinam exsequutus est, sed per obedientiam passivam, i. e. quatenus passionem et mortem libere voluntate humana susceptam pro nobis sustinuit, nos redemisse, seu remissionem peccatorum atque gratiam promeruisse, ad articulos fidei pertinet. Etenim

A. haec est manifesta doctrina S. Scripturae. Quae docet, ut supra vidimus, primo, Christum pro nobis sacrificium pro delicto animam suam fecisse, i. e. mactatum vice nostra esse, ut nos Deo reconciliaret 3), esse verum ac proprium agnum sacrificalem, qui tollat peccata mundi 4), sanguinem suum offerendo introivisse semel in sancta aeterna redemtione inventa 5), semel passum et oblatum ad multorum exhaurienda peccata 6), una oblatione consummasse in aeternum sanctificatos"), Deum eum proposuisse propitiationem per fidem in sanguine ejus 8), eum qui peccatum non noverat, pro nobis peccatum

1) Cf. Rom. 3, 24. 6, 23. 2. Cor. 8, 9. Ephes. 1, 3-11.2. Tim. 1, 9. Tit. 3, 3-7. Hebr. 5, 9. 2) Cf. Luc. 24, 26. Joan. 17, 4-5. Phil. 2, 8-10. Hebr. 2, 9. 1. Petr. 1, 11. Is. 53, 11-12. Basil. In Eunom. 1. 4. Opp. T. 1. p. 289. J. Chrysost. In ep. ad Philipp. Hom. 7. n. 5. Opp. T. 11. p. 251. Ps. Ambros. In Philipp. l. c. Opp. Ambros. T. 2. app. c. 255 s. Augustin. Tr. 104. in Joan. n. 3. Opp. T. 3. P. 2. c. 760. Cont. Maximin. l. 1. c. 5. Opp. T. 8. c. 682. 1. 2. c. 2. c. 693.3) Is. 53, 10. Cf. Lev. 4,3-4.14-15. 16, 5. 9. 2. Paral. 29, 23-24. Lev. 4, 3. 14. 20. 26. 31. 5, 10. 13. 16. 18. 16, 9. 16. 21. 19, 22. - 4) Joan. 1, 29. 5) Hebr. 9, 12.6) Hebr. 10, 26. 28.) Hebr. 10, 14. — 8) Rom. 3, 25.

« PoprzedniaDalej »