Obrazy na stronie
PDF
ePub

est, utrumque nonnisi gradu, non autem naturâ distingui, idque eo minus, quum inter sensa animalium et sensa hominum, etiam quae ad res exteriores seu sensuales referuntur, discrimen istud intercedat, quod haec sui conscientiam comitem habeant, non autem illa, manifestum documentum, animam rationalem sui juris seu sui dominam, haudquaquam autem animam animalem esse, et ideo etiam non in se seu per se, sed in et cum corpore exsistere.

[ocr errors]

Manifesta sunt

5. Verum, ajunt 1), in SS. Litteris ipsis anima animalis et animus spiritualis in homine discernuntur, sibique opponuntur, atque duo principia vitalia ac conscia statuuntur. Sic ipse Salvator: Spiritus, ait, quidem promtus est, caro autem infirma 2). S. Paulus: Caro concupiscit adversus spiritum: spiritus autem adversus carnem 3). Et iterum: Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis. autem opera carnis, quae sunt fornicatio, immunditia, impudicitia, luxuria, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, conlentiones, aemulationes, irae, rixae, dissensiones, sectae, comessationes, et his similia. —Fructus autem spiritus est charitas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas, mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas *). Alibi vero: Igitur ego ipse mente servio legi Dei: carne autem legi peccati). Et rursus: Ut justificatio impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum. Qui enim secundum carnem sunt, quae carnis sunt, sapiunt. Qui vero secundum spiritum sunt, quae spiritus sunt, sentiunt. Nam prudentia carnis, mors est: prudentia autem spiritus, vita et pax. Quoniam sapientia carnis inimica est Deo: legi enim non est subjecta: nec enim potest'). Atque S. Petrus: Charissimi, inquit, obsecro vos tamquam advenas, et peregrinos, abstinere vos a carnalibus desideriis, quae militant adversus animam '). In quibus locis omnibus carni propria concupiscentia adscribitur, voluntati spiritus contraria; mera autem materia concupiscere non potest, neque spiritus secum ipso pugnare. Quapropter S. Paulus disertis verbis docet, concupiscentiam in carne, non in spiritu haerere. Non ergo regnet, inquit, peccatum in vestro mortali corpore, ut obediatis

1) Cf. Zukrigl, 1. c. p. 139 ss. 2) Matth. 26,41. Cf. 10,28. 3) Gal. 5, 17. Cf. Rom. 7, 22. 4) Ib. 5, 16. 19–21. 22—23. 5) Rom. 7, 25. Cf. 7, 14. 18.-6) Rom. 8, 4-7. Cf. 1. loc. 2, 14. 7) 1. Petr. 2, 11.

concupiscentiis ejus 1). - Attamen, quamvis concupiscentia proxime in carne haereat, atque hinc caro concupiscens a spiritu bonum appetente distinguatur: ideo haudquaquam duae causae seu duo principia vitae, facultate cognoscendi et appetendi praedita, in homine statui debent, ut ex supra jam disputatis sponte sua colligitur. Etenim anima humana rationalis, ut ostendimus, a Deo condita, ut eum cognoscat, eum revereatur et diligat, voluntatemque ejus ex hac erga eum charitate adimpleat, atque aliquando felix evadat, triplici facultate principali, cognoscendi, libere appetendi et sentiendi instructa est. Pro hac sentiendi facultate anima, prout pro duabus prioribus in verum et bonum, in amoenum ac jucundum fertur, atque illa tam certo ad ipsam animam pertinet, quam, hominem non tantum ad moralem perfectionem, verum etiam convenientem felicitatem factum esse, indubitatum est. Harum trium facultatum sola appetendi facultas sui domina seu libertate praedita est. Intelligendi et sentiendi facultas ei quidem ex parte subjicitur, ita ut utraque per ipsam ad efficaciam excitari, et etiam ejus imperio ab hac cessare possit, attamen nequaquam ita, ut nonnisi per eam, et non etiam per aliam causam ad efficaciam excitari queat, et revera efficax sit. Quae animae ejusdem rationalis et sensualis conditio secum ipsa minime pugnat, et hinc etiam minime secum pugnat, quando eadem anima dicitur aliquid simul appetere et respuere, quoniam hoc nonnisi sub diverso respectu, prout res aliqua jucunda et inhonesta aut inamoena et honesta simul fuerit, locum obtinet. Jam sentiendi facultate anima rationalis cum corpore, vitae nonnisi sensualis capaci, conjungitur, et ei quasi inseritur; quo autem non tantum corpori vita et sensus communicatur, sed hoc in corpore excitato etiam vita, quam inferiorem adpellant, i. e. sensus, ipsius animae incrementum nanciscitur. Hoc autem, et nihil aliud est, quod S. Scriptura docet, quando tradit, concupiscentiam in carne quasi radicatam esse et inhaerescere, atque quando carnem concupiscentem spiritui opponit. Quoniam enim anima parte sua sensitiva, si ita loqui fas est, qua ad jucunda movetur, cum carne conjugitur, et in ea a se animata vivit ac sentit, non tantum, quae sibi ut spiritui, sed et quae carni accepta sunt, desiderat, eaque, quae carni inamoena accidunt, abhorret; atque hinc fit, quoniam haec, sive grata sive ingrata, quae ad carnem referuntur, longe frequentiora et etiam vivaciora sunt, ut ille appetitus grati et

1) Rom, 6, 12-13.

amoeni generatim desiderium carnale seu concupiscentia vel etiam caro ipsa adpelletur, et spiritui, i. e. rationi per fidem illustratae, vel potius voluntati per gratiam divinam sanctificatae et adjutae opponatur. Quo sensu Christus Dominus ait: Spiritus, i. e. anima rationalis quoad superiorem voluntatem, qua bonum appetit, quidem promtus est, ad resistendum tentationi paratus, caro autem, i. e. anima quoad inferiorem suam voluntatem, qua labores abhorret, infirma, debilior, quam ut resistere queat, nisi impetrato per orationem auxilio divino. Eodemque sensu scribit S. Paulus: Dico autem: Spiritu ambulate, i. e. vivite et conversamini secundum dictamen Spiritus S. manifestatum vobis in lege charitatis, vel ut hominem spiritualem seu sanctificatum decet, et desideria carnis, i. e. ea, quae anima voluntate inferiore carni inhaerente desiderat et concupiscit, non perficietis. Caro enim, i. e. concupiscentia prava, seu sensualitas, seu voluntas inferior per peccatum depravata, concupiscit adversus spiritum, i. e. adversatur iis, quae voluntati superiori sanctificatae probantur. Apostolum hie loci sub carne non ipsam carnem, sed potius pravam animae rationalis concupiscentiam intelligere, eo minus addubitari potest, quoniam ad opera carnis non tantum immunditiam, sed et idolorum cultum, inimicitias, contentiones, aemulationes, et alia, quae spiritu perficiuntur, refert, prout e contrario inter fructus spiritus non tantum fidem, charitatem, benignitatem, sed et continentiam et castitatem enumerat. Porro quando scribit: Ego ipse mente, i, e. ratione vel voluntate gratia divina sanata, servio, i. e. servire volo, legi Dei, carne autem, i. e. appetitu inferiori, quo in voluptates etiam cum oblectatione sensuum corporalium conjunctas feror, legi peccati, i. e. ea anhelo, quae legi divinae adversantur, quae mala sunt. Atque quando ait: Qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum, i. e. qui non desideria indolis nostrae depravatae, sed instinctum Spiritus S. in cordibus nostris effusi sequimur. Qui enim secundum carnem, carnales, depravati, sunt, quae carnis sunt, sapiunt, opera mala cogitant, curant, qui vero secundum spiritum, i. e. spirituales, perfecti, sunt, quae spiritus, sunt, sentiunt, in opera bona, Spiritui S. consentanea, intenti sunt. Nam prudentia carnis, i. e. sapere, providere ea, quae carnis, prava sunt, mors est: prudentia autem spiritus, i. e. curare, quae sunt sancta, perfecta, vita, et pax. Quoniam sapientia carnis inimica est Deo: legi enim Dei non est subjecta, quin imo ei repugnat: nec enim subjecta esse, pro sua indole scilicet, potest. Nec

non ubi dicit: Non regnet peccatum in vestro mortali corpore, ut obediatis concupiscentiis ejus, i. e. agite, ut peccatum, quamvis illud durante hac vita exstirpare non possitis, non dominetur vobis, quod fit, quando non obeditis pravis, quos in vobis excitat, motibus. Simili ratione intelligenda sunt verba S. Petri, quibus nos admonet, abstinere a carnalibus, i. e. aperte non tantum a corporalibus, sed omnino ab omnibus pravis, desideriis, quae militant adversus animam, i. e. adversus meliorem ejus persuasionem, nec non ejus salutem.

6. Verumtamen, ajunt, Symbolum Athanasianum verbis: Nam sicut anima rationalis et caro unus est homo: ita et Deus et homo unus est Christus, diserte declarat, eandem esse relationem in homine animam rationalem inter et corpus, quae est inter Deum Verbum et hominem in Christo, i. e. corpus esse perfectum, et animam rationalem perfectam, et hanc cum illo hypostatice conjunctam. At Symbolum illud verbis laudatis tantum enuntiare vult, unum esse tantum Christum, quamvis sit Deus et homo, sicut est unus tantum homo, quamvis constet ex anima rationali et corpore, nilque minus et nil plus; nam unitas manifeste sola est ratio comparationis, ultra quam itaque ex sanis hermeneuticae regulis similitudo extendenda haudquaquam est.

7. Tandem dicunt 1), ipsum Conc. Viennense docere, Christum corpus passibile, adeoque animatum, et animam intellectivam seu rationalem assumsisse, atque Catechismum Rom., Christum summis tum animi tum corporis doloribus affectum esse2). - Sed Conc. Viennense tantum dicit, Christum corpus suscepisse, quod erat passionis capax, quia anima rationali vivificatum, minime autem sine anima rationali passurum, et similiter aperte Catechismus Rom. de corpore cum anima conjuncto loquitur, atque corpus et animum distinguendo tam parum separat, quam nos spiritum et mentem commemorando.

§. 6. Animae simplicitas.

Anima intelligens autem, ex qua et corpore compositus est homo, non tantum a corpore est distincta, sed et ipsâ sua naturâ ac essentiâ diversa. Reponitur vero discrimen inter animam atque

1) Zukrigl, 1. c. p. 161. — 2) P.1. de quart. Symb, art.n.13. Rom. 1796. p. 54.

corpus nostrum in eo, quod illa sit spiritualis, i. e. simplex ac immortalis, hoc autem compositum ac morti obnoxium.

Animam spiritualem esse, atque ab omni materiae concretione semotam, negant post Hobbesium Spinoza, Voltaire, Rousseau et generatim omnes Materialistae, qui nihil nisi materiam in nobis esse contendunt, atque Pantheistae, qui saltem animam substantiam simplicem ac a corpore diversam haud admittunt.

Verumtamen nil in anima nostra rationali esse concretum, sed potius eandem esse ab omni mortali concretione immunem atque simplicem,

A. sacri Scriptores uno ore clamant. Nam

a) animam sexcenties directe spiritum nominant, cujus natura in eo consistit, ut sine corpore vigeat, sub sensus non cadat, seu simplex atque incorporeus sit. Imprimis autem huc pertinent verba Ecclesiastae, supra allata: Et revertatur pulvis in terram suam, unde erat, et spiritus redeat ad Deum, qui dedit illum1). Ubi anima non solum spiritus adpellatur, sed etiam corpori seu materiae opponitur, atque Deo, spiritui purissimo, similis significatur. Porro verba Apostoli: Quis hominum scit, quae sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est? ila quae sunt Dei, nemo cognovit, nisi Spiritus Dei 2). Etiam hoc loco spiritus hominis cum Spiritu Dei comparatur, atque insuper tamquam res a corpore diversa proponitur.

b) Christus Dominus expresse loco supra laudato: Nolite timere eos, qui etc. 3) declarat, animam interfici minime posse, sed posse tantum condemnari, conjiciendo in gehennam. Quum vero omne corpus vivum, teste quotidiana experientia, interfici, atque omnis res e partibus concreta partium dissolutione interire queat: anima e partibus composita esse nequit, sed simplex atque incorporea sit necesse est. Atque

c) Paulus, Athenis in Areopago disserens, ex simplicitate animae nostrae Deum quoque, cui similes simus, simplicem atque spiritum purum esse ostendit, dicens: Genus ergo cum simus Dei, non debemus aestimare auro, aut argento, aut lapidi, sculpturae artis, et cogitationis hominis, Divinum esse simile1).

1) Eccles. 12, 7.2) 1. Cor. 2, 11. 3) Matth. 10, 28.

4) Act. 17, 28.

« PoprzedniaDalej »