Obrazy na stronie
PDF
ePub

nobis per peccatum inflicta, ita quoque plures in illo munere, quod benignissimus Salvator sustinere voluit, ut vulneribus hisce mederetur, plures partes seu officia licet discernere. Et quidem ad tria munia totum redemtionis opus per Christum revocari potest. Etenim

1. quoniam per peccatum amiseramus sanctitatem ac justitiam, incurreramusque iram et indignationem Dei, atque mortem corporis et animae aeternam: ante omnia necessarium fuit, ut Salvator noster Jesus Christus, qui ut verum generis nostri caput hujus personam sustinebat, poenam peccatorum nostrorum in se susciperet, atque se ipsum hostiam piacularem pro nobis faceret, et Patri coelesti immolaret, sicque soluto vitae suae pretio, nos ab aeterna morte liberaret, atque remissionem peccatorum et gratiam divinam promereret, seu ut noster Pontifex exsisteret. Quapropter quae Christus Dominus hoc respectu ad nos salvandos praestitit, nomine muneris ejus sacerdotalis venit.

2. Porro quum per peccatum intellectus noster sit debilitatus atque voluntas nostra depravata, sub concupiscentia rebelli ingemiscens, atque propter hancce animi nostri perversitatem ac infirmitatem genus humanum veram Dei cognitionem perdidisset, et loco hujus idololatria fere universum terrarum orbem occupasset: Salvator noster istam destruere 1), nosque veritatem edocere, atque viam, qua ad salutem tendamus, ostendere, seu Propheta ac Magister esse debuit. Hinc altera pars muneris Christi est munus propheticum. Nec non

3. ob eandem causam Salvatorem providere oportuit, ut doctrina salutis per ipsum allata in Ecclesia sua, cui illam custodiendam commisit et fidelibus proponendam, per omnia tempora genuina ac incorrupta conservetur, atque hi omnino per illam, vices Redemtoris in terris obeuntem, secura via ad salutem ducantur; nec non una auctorem esse, ut singuli sibi oblatam divinam doctrinam ac redemtionem, in se peractam, prout oportet, libere cooperando apprehendant, et per veram fidem ac sinceram dilectionem Deo conjungantur, id est nobis gratiam internam conferre, et quidem non tantum eam, qua ad Deum convertimur, ex injustis justi atque adoptivi Dei filii efficimur, sed et illam, qua intellectus illustratur, et voluntas excitatur ac corroboratur, ut veritati divinae firmum assensum praebeamus, et opera bona exer

1) Cf. Athanas. De Incarn, 46. Opp. T. 1. P. 1. p. 86 ss,

ceamus, quibus partim ad unionem cum Deo, quae per justificationem perficitur, praeparamur, partim in accepta justitia perseveramus ac crescimus; atque tandem corpori nostro immortalitatem amissam reddere, et nobis sortem virtuti nostrae condignam assignare. Paucis ut redemtio ac salus nostra per Salvatorem nostrum perficiatur ac consummetur, necessum est, ut ipse tam Ecclesiam suam regat, quam singulos homines ad salutem suam dirigat, seu ut noster Rex exsistat. Quapropter recte haec muneris redemtionis nostrae pars munus Christi regium adpellatur.

Christus Dominus noster, qui munus Messianum adgrediens jam se publice, superata diaboli tentatione, verum Adamum, veteri oppositum, ac caput nostrum proprium monstraverat, ergo Pontifex, Propheta et Rex exsistens, trium personarum A. T. partes et officia suscepit; quum nimirum ipse esset, qui per Sacerdotes, Prophetas et Reges jam tempore Legis homines ad salutem dirigeret. Quoniam autem Sacerdotes, Prophetae ac Reges, utpote qui suis functionibus majestatem Dei referrent, muneribus suis ungendo initiabantur, et ideo uncti Domini adpellabantur, Jesus Salvator noster, omnia illa munia obiens, ie, zqwròs, unctus, xaron dictus est1), ad munerum horum functionem non quidem alicujus mortalis opera, sed coelestis Patris virtute, non terreno, sed spirituali unguento inauguratus.

Cum jam ex his opus redemtionis nostrae per Christum illis tribus ejus muneribus absolvatur: intelligitur, quare doctrinam de redemtione tribus articulis comprehendamus; quarum 1. agit de munere Christi sacerdotali;

2. de munere Christi prophetico; atque
3. de munere Christi regio.

1) Cf. Ps. 2, 2. Dan. 9, 24-27.

Articulus I.

De munere Christi sacerdotali,

§. 66. Prooemium.

Inter munera Christo Domino hominum salvandorum ergo demandata sine dubio primo loco munus sacerdotale ponendum est. Nam munus sacerdotale quodammodo basis ac fundamentum muneris regii est, atque necessaria muneris prophetici conditio, ita ut illud sine munere sacerdotali prorsus dari non possit, hoc autem saltem esset inane ac inutile. Etenim nisi redemtio in se peracta sit: de ipsa in nobis perficienda, id est de nostra sanctificatione ac justificatione per gratiam divinam, quae nonnisi per merita Christi pro nobis passi ac mortui datur, cogitare non licet. Porro nisi redemti, atque propter redemtionem factam per gratiam divinam intellectu atque libero arbitrio sanati, veritati plenae percipiendae, utpote infirmi ac sub lege peccati constituti, haud sumus pares, atque mens illam tam parum, quam oculus obtusus solis meridiani splendorem perferre valebit; nam solummodo homo spiritualis, h. e. renovatus ac regeneratus, et gratia mentem illuminante atque voluntatem commovente adjutus, aptus efficitur ad verbum divinum inconcussa fide tenendum, et ad vitam ad ejus normam conformandam.

§. 67. Munus sacerdotale.

Est autem munus sacerdotale ea operis Christi, seu redemtionis nostrae pars, qua ipse, Deus-homo, sua humiliatione ac praecipue morte se pro genere humano victimam piacularem Deo obtulit, ut nobis peccatorum veniam pararet, et nos Deo reconciliaret. Sacerdotis enim est sacrificia Deo facere, omnis enim pontifex, ut ait Apostolus, ad offerendum munera, et hostias constituitur 1), et dein etiam pro populo deprecari, seu intercedere. Unde fit, ut a multis Theologis intercessio Christi pro nobis ad mnnus ejus sacerdotale trahatur, quae tamen ab aliis rectius ad munus regium refertur, quod alioquin nonnisi illius est continuatio ac consummatio.

1) Hebr. 8, 3, Cf, 5, 1. Catech. Rom. ed. Vien. p. 29.

§. 68. Christus Sacerdos.

Christum Jesum verum Sacerdotem esse, et quidem ideo, quoniam semetipsum tamquam piacularem victimam in mortem dedit ad peccata nostra expianda, ad expressa fidei Catholicae dogmata pertinet.

Hostiliter dogma hoc praeter omnes, qui Christo Domino divinitatem detrahentes, pretium satisfactorium morti ejus tribuere nullum poterant, ut erant Gnostici, Photiniani et Ariani, et recentiores Pantheistae, qui quum nullum peccatum admittant, etiam nullam per mortem Christi peccatorum liberationem admittere possunt, invaserunt saec. V. Pelagiani, contendentes,

Christum in mundum solummodo venisse, ut viam salutis nobis monstraret, partim doctrinam sanctam praedicando, partim praestantissimis virtutum exemplis praeeundo, nequaquam autem, ut nos per mortem suam a peccatis liberaret, quum homo, prout ipse sibi tantum peccando culpam contrahat, ita quoque se ipse ab illo expedire valeat. Idem senserunt Abaelardus 1) saec. XII., atque saec. XVI. Sociniani, qui asserebant, Christum hominum Salvatorem esse duntaxat praeconio et consilio, quo viam salutis nobis annuntiavit, et ad eam nos cohortatus est, atque exemplo, quo nobis praeluxit, non autem opere, merito et efficacia genus humanum reparando; quum quidem bono et commodo nostro, ut videlicet doctrinam suam sanctissimam confirmaret, et insigne patientiae exemplum nobis relinqueret, non autem hominum loco ac vice, per veram sui in nostri locum substitutionem, mortuus sit, et sic nobis peccatorum remissionem ac cum Deo reconciliationem promeruerit, verum potius, partibus sibi a Deo impositis ad salutem nostram procurandam expletis, gratis ab ipso obtinuerit peccatorum nostrorum relaxationem2). Quae ut facilius tueantur, docent, justitiam vindicem ad naturam Dei pertinentem et ei necessariam haud esse, sed esse tantum liberrimae voluntatis ejus effectum, quae in ipso possit vel adesse vel abesse. Quibus erroribus calculum quoque suum adjecerunt Anabaptistae, Quackeri, Methodistae ac Rationalistae omnes. Huic sententiae porro affinis est doctrina scholae

c. 568.

cov. 4.

1) Cf. Conc. Senon. a. 1140. Mansi, Coll. Conc. T. 21. 2) Cf. Faust, Socin. De vera relig. l. 5. c. 22. ed. Ra570–577. De Chr. servat. l. 1. c. 1. T. 2. p. 204.

P.

recentioris, attamen jam ab ipsa relicta, qua statuebatur, Christum non passione et morte sponte suscepta (obedientiâ passivâ), quatenus scilicet vice nostra satisfecit, violatae legi sanctissimae seu póstulato justitiae divinae nos redemisse, sed potius voluntatem divinam adimplendo (obedientiâ activâ), quatenus satisfecit postulatis legis divinae 1).

Quum itaque alii prorsus, Christum pro nobis mortuum, et ideo nostrum Sacerdotem exsistere, negent, alii vero eum pro nobis, i. e. in rem nostram mortuum esse, quidem concedant, attamen morti Christi omne meritum ac vim σorýgiov abjudicent, alii tandem hoc meritum atque hanc vim nos salvandi non obedientiae passivae, sed activae in vita Christi generatim, et in morte speciatim sese manifestante attribuant: primo ostendemus, Christum nostrum Sacerdotem, quatenus nempe in cruce se victimam piacularem Patri obtulit, exsistere; deinde monstrabimus, sacrificium, quod Christus sua passione ac morte obtulit, propitiatorium esse, i. e. revera nobis remissionem peccatorum ac reconciliationem cum Deo mereri; atque eapropter, Christum Dominum sua passione ac morte non meruisse tantum, sed et loco nostro divinae justitiae sensu vero ac proprio satisfecisse.

Christum revera Sacerdotem nostrum esse, quatenus vitam suam in cruce pro nobis tamquam sacrificium Patri coelesti obtulit, clarissima est doctrina SS. Litterarum, atque unanimis et constans Ecclesiae traditio. Quod

A. ad SS. Litteras attinet: Paulus diserte docet, Christum nostrum Pontificem esse, atque moriendo verum sacrificium obtulisse, scribens: Christus assistens (nagayevóμɛvos, i. e. cum prodiisset) pontifex futurorum (coelestium) bonorum (sc. auctor), per amplius (majus), et perfectius tabernaculum non manufactum (corpus scilicet sibi, Verbo divino, hypostatice conjunctum), id est non hujus creationis (humani artificii), neque per sanguinem (cum sanguine) hircorum aut vitulorum; sed per proprium sanguinem (suum sanguinem offerendo) introivit in sancta (coelum summum), aeterna redemtione inventa (i. e. comparata nobis venia peccatorum aeternum valitura). Si enim sanguis hircorum, et taurorum, et cinis vitulae aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis (i. e. si sanguis

1) C. Günther, Vorschule. 2. Aufl. W. 1846. 2. B. p. 343 ss. Süd- und Nordlichter. W. 1832. p. 229-233. Veit, D. Heilung des Blindgeb. p. 189-194. . 1846.

« PoprzedniaDalej »