Obrazy na stronie
PDF
ePub

tatis naturam mutata: sed Verbum propter carnem suam homo sit, et caro propter Verbum Deus sit; et quidquid est proprium Verbi, sit commune cum carne; et quidquid est proprium carnis, commune cum Verbo sit; quoniam Verbum et caro unus est Christus et una persona. Idcirco propter hanc communionem, quam salva naturarum proprietate, personae unio praestat, et Verbum cum carne, id est Filius hominis legitur descendisse de coelo, cum solum Verbum sine carne descenderit: et Deus legitur sepultus, et in monumento tribus jacuisse diebus, cum caro sola sepulta est, etc.1). Praeter reliquos2). His

D. Synodorum oecumenicarum quoque decreta concinunt, et in eis conditae sunt fidei formulae, quae Jesum Christum Filium Dei unicum, vel unigenitum asserunt, ex Patre natum ante omnia saecula, Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero; quem eundem propter nos, et propter nostram salutem incarnatum de Spiritu S., et natum ex Maria Virgine, passum, mortuum ac sepultum esse praedicant.

§. 63. Continuatio.

In abstracto tamen, ut ajunt, concedi non potest communicatio idiomatum in Christo. Etenim

A. S. Scriptura ubique Christum ut hominem verum ac perfectum, et ideo quoad ejus naturam humanam necessariis hujus limitibus circumscriptum exhibet, nominatimque ei qua homini, i. e. humanae naturae in se consideratae, omnipraesentiam et immensitatem nequaquam attribuit, sed potius disertis verbis adimit. Refertur enim in SS. Litteris, Christum ex uno loco egressum esse, et in alium migrasse, modo in terra, modo in navi, modo in Judaea, modo in Galilaea commoratum, modo cruci affixum, modo in sepulchro repositum fuisse 3). Atque Christus Dominus ait.

1) Cont. Eutych. l. 2. n. 7. In Bibl. PP. max. Lugdun. T. 8. p. 727. 2) Cf. Clemens Rom. 1. Cor. n. 2. Coteler. PP. ap. Amstel. 1724. V. 1. p. 147 s. Epiph. Haer. 77. n. 26. Opp. T. 1. p. 1019. Ancor. n. 95. T. 1. p. 91. Theodoret. Opp. T. 1. p. 744. Fulgent. Ad Trasim. l. 3. c. 14. Cont. Fabian. L. 9. fragm. 33. p. 635. et al. Gelas. De duab. nat. In Bibl. PP. max. Lugdun. T. 8. 703. p. 6, 1. 24. 7, 8. Marc. 15, 24 55. 15, 46. Etc.

In Ps. 86, 5.
Opp. p. 121.

--

3) Cf. Joan. 4, 3.

Lazarus mortuus est; et gaudeo propter vos, ut credatis, quoniam non eram ibi: sed eamus ad eum 1). Valet autem id non tantum de corpore Christi in statu ejus exinanitionis et mortalis vitae, sed et de corpore ipsius in statu exaltationis et gloriae. Nam post resurrectionem Christum ut hominem non ubique esse praesentem, sed certo loco contineri, testatur Angelus, quum ad mulieres ait: Jesum, qui crucifixus est, quaeretis: non est hic: surrexit enim, sicut dixit2). Et ipse Christus, dum ad Apostolos dicit: Exivi a Patre, et veni in mundum: iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem3). Nec non Evangelista, scribens: Et factum est, dum benediceret illis, recessit ab eis, et ferebatur in coelum1). Et iterum: Quem oportet coelum suscipere usque in tempora restitutionis omnium 5).

B. Ex Patribus, qui id ipsum unanimi consensu profitentur, loco omnium, utpote in re nunc ab omnibus admissa, audiatur unus Augustinus, qui ait, exsecrandam esse blasphemiam, asserere, a tempore susceptae carnis, omnia, quae erant divinitatis, in hominem demigrasse, et rursum quae hum anitatis erant, in Deum esse transfusa; quoniam tali ratione utraque exinanita esset substantia, et deitatis scilicet et humanitatis, et amisso proprio statu, in aliud esset mutata").

C. Idem porro quoque saltem indirecte in Conciliis oecumenicis statuitur, nominatim in Concilio Chalcedonensi), Constantinop. II.) et III.9), quae definiunt, duas in Christo con

1) Joan. 11, 14-15. — 2) Matth. 28, 5-6. — 3) Joan. 16, 28. Cf. 17, 11-13. — 1) Luc. 24, 51. Cf. Act. 1, 11.5) Act. 3,21. 6) Append. Serm. 236. n. 4. Opp. T. 5. app. c. 389. Cf. Epist. 57. (187) ad Dardan. c. 3. n. 7. 9. 10. T. 2. c. 680 s. De fid, et Symb. c. 6. n. 13. T. 6. c. 157. et al. J. Chrysost. In Joan. hom. 3. n. 3. Opp. T. 8. p. 20 s. In Joan. hom, 27. n. 1. p. 154. Cyrill. Hieros. Cat. 14. n. 30. Opp. p. 220 s. Theodoret. Dial. 2. Opp. T. 4. p. 82. Demonstr. per syllog. n. 9. Ib. p. 182. J. Damasc. De fid. orth. 1. 3. c. 4. Opp. T. 1. p. 209. E. Ambros. De fid. 1. 2. c. 7.n. 58. Opp. T. 2. c. 481. Vigil. Taps. Cont. Eutych. l. 1. n. 6. B. m. PP. Lugd. T. 8. p. 723.et al. Fulgent. Ad Trasim. l. 2. c. 17. Opp. p. 107 s. Agatho, Epist. approb. in Conc. CP. III. act. 4. Mansi, Coll. Conc. T. 11. c. 238 s. Et al. Cf. Bellarmin. De Christo, l. 3. c. 14. De contr. Chr. fid. ed. Prag. 1721. T. 1. p. 226 s. Petav. De Incarn. l. 10. c. 7 ss. Opp. c. T. 6. 21 ss. ') Act. 5. Defin. Mansi, Coll. Conc. T. 7. c. 115. 9) Act. 7. 8. Ib. T. 9. c. 382. — 9) Act. 18. Ib. T. 11. c. 638 s.

P.

venisse naturas inconfusas et incommutatas, salvata uniuscujusque proprietate, nec non in Ecclesiae Symbolis articulis de Christi nativitate, crucifixione, sepultura, resurrectione ac in coelum ascensione significatur.

D. Denique si in Christo, ut dogmatice constat, duae dantur naturae distinctae et inconfusae etiam eorum necessariae proprietates, ex quibus ipsae naturae quasi colliguntur, inconfusae ac distinctae manere debent. Quodsi proprietates unius naturae, quae aperte ab ejus essentia sejungi non possunt, in alteram essent transfusae: natura humana in divinam et divina in humanam transmutata esse deberet, quod est absurdum.

Quando vero asserunt, proprietates divinitatis nunquam fieri naturales et essentiales proprietates humanitatis, sed illi tantum comunicari ad plenam possessionem et divinae majestatis usurpationem 1) per gratiam: vere nesciunt, quid loquantur. Nam attributum infinitum etiam per gratiam nulli rei creatae communicari potest, partim ideo, quia attributum infinitum, quod ab essentia divina haud differt, creari nequit, infinitum enim absolute quoque necessarium sit necesse est, partim propterea, quoniam humanitas, utpote finita, infinitatis prorsus non est capax, et ipsa tam parum fieri potest omnipraesens, omniscia etc. quam aeterna. Accedit, doctrinam ubiquitatis, prouti cum multis aliis articulis fidei, ut cum conceptione et nativitate Christi, etc., ita cum ipsa reali Sacramenti Eucharistiae praesentia, pro qua tamen stabilienda est excogitata, pugnare; nam si Christi caro esset ubique, certe non egeremus Eucharistia, cum domi haberemus in pane, vino, et aliis omnibus cibis corpus Christi.

§. 64. Finis Incarnationis.

Factus est autem Dei Filius homo, atque talis exsistit, qualem eum huc usque contemplati sumus, ut nos e summa illa calamitate, in quam incideramus, per peccatum a Deo avulsi, atque una impotentes redditi, qui ad eum per nosmetipsos reverteremur, liberaret, Deo reconciliaret, et ad ipsum iterum eveheret, atque jus regni coelestis, quod amiseramus, et haereditatem denuo acquireret, seu ut noster Servator, vel ut magis usitato vocabulo

1) Cf. Form. Concord. l. c. n. 26. p. 192.

utamur, noster Salvator, corne,)

contr. y, incovs2),

exsisteret. Quapropter ipse ait: Venit Filius hominis salvare, quod perierat 3). Et alia occasione: Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret: ut omnis, qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam1). Et Apostolus: Christus Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos faceres). Atque iterum: Ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege, ut eos, qui sub lege erant, redimeret (a maledicto legis), ut adoptionem filiorum reciperemus1). Idem unanimi consensu quoque docent SS. Patres, ut Irenaeus), Cyprianus), Ambrosius 10), et reliqui omnes "). - Atque Ecclesia universa idem palam profitetur in Symbolo Nicaeno-Constantinopolitano, in articulo: Qui (unigenitus Dei Filius) propter nos, et propter nostram salutem descendit de coelis.

[ocr errors]

Quoniam ergo homo volebat esse Deus: ideo Deus factus est homo, ut genus nostrum, quod per elationem ex altissimo di-· gnitatis suae gradu ceciderat, per suam exinanitionem sublevaret, et in pristinum locum restitueret.

[ocr errors]

p.

----

1) Cf. Zach. 9, 9 ss. Luc. 2, 11. 38. Joan. 4, 42. Act. 5, 31. 13, 23. Tit. 2, 13. 2. Petr. 1, 1. 2, 20. 1. Joan. 4, 14.2) Matth. 1, 20. 21. 3) Matth. 18, 11. Cf. Luc. 19, 10. 4) Joan. 3, 16-17. Cf. 10, 10. 5) 1. Tim. 1, 15.) Cf. Gal. 3, 13. 1) Gal. 4, 4—5. 8) Cont. haer. l. 5. c. 14. n. 1. p. 310. Si non haberet caro salvari, nequaquam Verbum Dei caro factum esset. Cf. l. 5. praef. p. 292 l. 3. c. 18. 209 ss. *) De op. et eleem. n. 1. Opp. V. 2. p. 131. Pater Filium misit, ut reparare nos posset, Filiusque missus, et hominis filius esse voluit, ut nos Dei Filios faceret. 10) De Incarn. Dom. sacram. c. 6. n. 56. Opp. T. 2. c. 716. Didicistis, quia sacrificium de nostro obtulit (Christus). Nam quae erat causa Incarnationis, nisi ut caro, quae peccaverat, per se redimeretur. 11) Athanas. Adv. Apollin. l. 1. n. 17. Opp. T. 1. P. 2. p. 936. Or. 2. cont. Arian. n. 67 ss. T. 1. P. 2. p. 535 ss. Or. 3. n. 33. p. 582 s. Ephraem. Syr. Adv. Scrut. Serm. 24. Opp. s. 1. T. 3. p. 42. Cyrill. Alex. Schol. de Unigen. Incarn. c. 15. Mansi, Coll. Conc. T. 6. c. 156. et al. s. J. Chrysostom. Hom. 5. in Hebr. n. 1. Opp. T. 12. p. 51 s. Theodoret. In Zach. 2, 9. Opp. T. 2. p. 891 s. Tertull. Adv. Marcion. 1. 5. n. 14. Opp. V. 2. p. 384. Augustin. Enchir. c. 61-62. Opp. T. 6. c. 219. De civ. Dei, l. 21. c. 15. T. 7. c. 635. et al. s. Fulgent. De Incarn, c. 6. 7. Opp. p. 408 s.

Adnot. Quaestio illa, num Christus incarnatus fuisset, si Adam non peccasset, ab Ecclesia non est definita. Pro sententia negante stare videntur: Irenaeus1), Origenes 2), Athanasius), Gregorius Naz.), Basilius), Chrysostomus), Tertullianus), Ambrosius), Augustinus), Leo M. 10), Gregorius M.11), et post eos major pars Theologorum scholasticorum. Licet negari non possit, laudatos Patres plerosque tantum generatim edicere, Christum hominem factum esse, ut nos a peccatis, et nominatim a peccato Adamitico liberaret, non autem, hanc fuisse unicam causam, ita ut non advenisset, si protoparens non peccasset. Contra sentiebant Scotus, Albertus M., Suarez, et alii. Nostris diebus idem propugnare adlaborat Lieber, e castris Protestantium 12).

Titulus II.

De redemtione nostra in se spectata.

§. 65. Munus Christi redemtionis nostrae, seu Christus noster Salvator.

Quum Dei Filius, ut mox ostendimus, homo factus sit, ut auctor parensque salutis nostrae exsisteret: omnia, quaecunque salutis nostrae causa praestitit, vi muneris redemtionis. a se suscepti perfecit. Quemadmodum autem plura sunt vulnera

[ocr errors]

p.

310.

[ocr errors]
[ocr errors]

1) Cont. haer. l. 5. c. 14. 2) Hom. 24. in Num. n. 1. Opp. T. 2. p. 362. c. 2. D. 3) Or. 2. n. 54. 56. Opp. T. 1. P. 1. p. 522. A. 524. D. 4) Or. 38. 42. Opp. T. 1. c. 544. 605. 5) Hom. adv. calumn. SS. Trinit. n. 4. Opp. T. 2. p. 611. E. 6) Hom. de B. Philogon. 6. n. 3. Opp. T. 1. p. 497 s. *) De carn. Chr. n. 14. Opp. V. 2. p. 60. 8) De Incarn. c. 6. n. 54. Opp. T. 2. c. 715. – 9) De pecc. mer. et rem. c. 26. n. 39. Opp. T. 10. c. 21 s. Serm. 174. n. 2. T. 5. c. 831. 10) Serm. 3. Pentec. 11) Mor. l. 3. c. 14. n. 26. Opp. T. 1. c. 84. 12) Christo logie, oder die christologische Einheit des dogmatischen Systems. Götting. 1849.

[ocr errors]
[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »