Obrazy na stronie
PDF
ePub

§. 62. Communicatio idiomatum in Christo.

Per unionem itaque hypostaticam, ut ex huc usque pertractatis liquet, duae naturae in Christo non sunt quidem immutatae, sed manserunt integrae, salvata utriusque proprietate; attamen simul, quum illa intima sit ac substantialis, factae sibi invicem immeantes ac inexsistentes, sibique mutuo propriae, ita ut humana in Christo natura non tantum gratia excellentissima, sapientia maxima ac sanctitate singulari sit ornata, verum etiam vere consors naturae divinae evaserit, quemadmodum e contrario natura divina naturae humanae particeps est effecta, non quidem quatenus quaevis in se, i. e. seorsum a persona divina cogitatur, sed quatenus utraque unâ eâdemque personâ per se exsistit seu subsistit '). Summae hujus, arctissimaeque conjunctionis, qua duae naturae inter se nectuntur, consectarium est communicatio idiomatum, seu illa proprietatum in se invicem transfusio et quasi permutatio, qua in alterutram naturam, quae sunt alterius propria, ita transferuntur, ut singulae et sua et alterius, hoc est naturalia et adventitia, possideant, et ab utrisque denominentur.

Potest autem communicatio seu communio idiomatum, Graecis Patribus ἀντίδοσις vel ἀντιμετάστασις, permutatio, dicta, triplici modo, nimirum vel improprie tantum seu tropice, vel vero re ipsa seu realiter, idque iterum vel in abstracto vel in concreto, facta cogitari. Quapropter triplex communicatio idiomatum distingui solet, alia verbalis, alia realis in abstracto, et alia

1) Hoc Catholica fides tradit, ait Leo, hoc exigit, ut in Redemtorem nostrum duas noverimus convenisse naturas; et manentibus proprietatibus suis, tantam factam unitatem utriusque substantiae, ut ab illo tempore, quo, sicut humani generis causa poscebat, in B. Virginis utero Verbum caro factum est, nec Deum illum sine hoc, quod homo est, nec hominem sine hoc liceat cogitare, quod Deus est. Exprimit quidem sub distinctis actionibus veritatem suam utraque natura, sed neutra se ab alterius connexione disjungit. Nihil ibi ab invicem vacat, tota est in majestate humilitas, tota in humilitate majestas; nec infert unitas confusionem, nec dirimit proprietas unitatem. Suscepit ergo totum hominem Deus, et ita se illi, atque illum sibi misericordiae et potestatis ratione conseruit, ut utraque alteri natura in esset, et neutra in alteram a sua proprietate transiret. Serm. 52. De pass. Dom. 3. c. 1. Opp. p. 121,

realis in concreto. Communicatio idiomatum verbalis est ea, qua proprietates unius naturae tamquam in alteram translatae et cum ea communicatae propter conjunctionem externam, adeoque nonnisi improprie ac tropice praedicantur. Communicatio vero realis est illa, qua attributa unius naturae in alteram propter realem seu physicam utriusque conjunctionem transferuntur et cum ea participantur. Quod si propter unionem essentialem factum ponitur, adeoque attributa unius naturae in alteram naturam in se, seorsum a persona, per quam subsistit, spectatam transfusa cogitantur, ita ut dici debeat divinitas passa, humanitas immensa, etc.: communicatio idiomatum realis in abstracto habetur. Quod si vero transfusio illa proprietatum unius naturae in alteram naturam non in se consideratam, sed quatenus ipsa subsistit personâ divinâ, cujus utraque natura est propria, adeoque propter unionem hypostaticam facta esse mente concipitur: communicatio idiomatum realis in concreto dicitur.

Nestoriani, qui unionem realem duarum in Christo naturarum rejiciebant, et nonnisi externam admittebant, necessario rejicere quoque debebant realem idiomatum communionem non tantum in abstracto, sed et in concreto, solam tropicam seu verbalem concedentes.

Eutychiani autem, quum non tantum unionem hypostaticam, sed et essentialem utriusque naturae in Christo locum habere contenderent, communicationem idiomatum in Christo realem etiam in abstracto admittebant. In hanc sententiam quoque Lutherani abierunt, assumentes videlicet, aliquas saltem naturae divinae proprietates in humanam vere ac proprie esse transfusas, nominatim ubiquitatem seu omnipraesentiam, omniscientiam et omnipotentiam; in eam sententiam deducti occasione litis sacramentariae, quo facilius Calvinianis respondere possent, et ostendere Christi realem in Eucharistia praesentiam, Ubiquistae propterea dicti. Errorem hunc insulsum primo Lutherus in Confessione de Coena Domini asseruit, Brentius autem, Ubiquistarum idcirco quasi parens habitus, latius propagavit 1).

Catholica ac vera sententia communicationem idiomatum in

1) Cf. Form. Conc. P. 2. c. 8. n. 76 ss. LL. ss. E. L. Lips. 1847. P. 3. p. 204 ss,

Christo realem, non tamen in abstracto, sed in concreto defendit, atque de fide est.

Communicationem idiomatum in concreto in Christo dari, A. tam certum ac evictum est, ac vera est sententia, Christus Deus est homo, et Christus homo est Deus, ad quam omnes illae dictiones revocantur. Nam quum Christus sit unum idemque suppositum ambarum naturarum, divinae et humanae, divinae quidem per identitatem, humanae vero per unionem hypostaticam, et ideo ambae naturae ipsius sint propriae: quaevis natura (sive divina sive humana) in concreto, i. e. uti revera in Christo per se seu velut singularis exsistit, considerata, est ipse Filius Dei, in utraque natura subsistens, cujus itaque et altera natura (humana vel divina) ejusque attributa sunt propria, licet in se non sit eadem, utpote ab illa re distincta ac diversa; et sic jure utraque natura pro eodem supposito accipitur, atque de quavis simul altera ejusque proprietates tamquam ejus propriae recte praedicantur seu affirmantur. Et hinc Verbum ratione humanitatis, quam per unionem hypostaticam fecit suam, vere dicitur passum, mortuum, sepultum etc.; nam humanitas per unionem illam vere et proprie facta est natura Verbi, nec est sui juris, et proinde, quae humanitati conveniunt, Verbo merito tribuuntur. Et vicissim ea, quae Deo propria sunt, recte dicuntur de homine Christo, quia homo in Christo, utpote divinâ Verbi personâ subsistens, habet sibi propriam unitam divinitatem, et hinc revera est ille, qui verus est Deus, Creator, aeternus, etc.. Paucis sive Deus, sive homo dicatur Christus: semper intelligitur persona et divinae et humanae naturae, et idcirco possunt de ipso homine, tamquam de persona simul naturae divinae, ea, quae sunt divinae naturae, et de ipso Deo, tamquam de persona simul naturae humanae ea, quae sunt naturae humanae, praedicari. Cum sit, ait Thomas, eadem hypostasis utriusque naturae, eadem hypostasis supponitur nomine utriusque naturae. Sive ergo dicatur homo, sive Deus, supponitur hypostasis divinae et humanae naturae. Et ideo de homine possunt dici ea, quae sunt divinae naturae, tamquam de hypostasi divinae naturae; et de Deo possunt dici ea, quae sunt naturae humanae, tamquam de hypostasi naturae humanae 1).

B. Eapropter et S. Scriptura saepe ea, quae sunt naturae divinae propria, ut sunt judicium, descensus de coelis, exsistentia

1) P. 3. q. 16. art. 4. Opp. th. T. 24. p. 112.

in coelis, dum Christus in terris degebat, tribuuntur Christo homini; et vicissim quae sunt naturae humanae propria, uti est passio, obedientia, mors, adscribuntur Christo Deo. Filius enim hominis, ait Christus Dominus, venturus est in gloria Patris -:et reddet unicuique secundum opera ejus1). Porro: Nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, Filius hominis, qui est in coelo). Et Apostolus scribit: Ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege3). Dein: Vos autem, ait Petrus ad populum, sanctum et justum negastis, et petistis virum homicidam donari vobis: auctorem vero vitae interfecistis). Et Paulus: Si enim cognovissent (sapientiam Dei), nunquam Dominum gloriae crucifixissent3). Alia occasione: Attendite vobis, et universo gregi, in quo vos Spiritus S. posuit Episcopos regere Ecclesiam Dei (juxta lectionem receptam), quam acquisivit sanguine suo). Atque rursus: Jesus Christus heri et hodie: ipse et in saecula). Joannes autem: In hoc cognovimus charitatem Dei, quoniam ille animam suam pro nobis posuit). Huc quoque pertinet Angeli effatum, quo testatur, quod nascetur Sanctum ex Virgine, futurum esse Filium Dei); nec non verba Judae, quibus docet, Jesum populum de terra Aegypti salvasse, secundo (postea) eos, qui non crediderunt, perdidisse 10).

C. Patres autem non tantum item, prout Scriptura, Verbo nativitatem ex Virgine, mortem et passionem, quae sunt humanitatis, tribuunt, atque vicissim Christum hominem, Deum esse, docent, sed definitis verbis declarant, idiomata in Christo communicari. Quod faciunt Origenes 11), Athanasius 12), Gregorius Nyss., qui ait: Per compagem et nexum (naturarum) com

-

1) Matth. 16, 27. — 2) Joan. 3, 13. 3) Gal. 4, 4.4) Act. 3, 14-15. 5) 1. Cor. 2, 8. 6) Act. 20, 28. ) Hebr. 13, 8.8) 1. Joan. 3, 16.) Luc. 1, 35. — 1o) Jud. 5. - 11) Comm. in Rom. 1, 3. Opp. T. 4. p. 467. Per indissolubilem unitatem verbi et carnis omnia, quae carnis sunt, adscribuntur et Verbo, quomodo et, quae Verbi sunt, praedicantur in (de) carne. 12) Cont. Arian. Or. 3. n. 31. Opp. T. 1. P. 1. p. 581. Verbum proprias carnis infirmitates portabat, quia caro sua erat: et vicissim caro divinitatis operibus faciendis inserviebat, quia in illa erat, quippe quae Dei corpus esset. Cf. Or. 1. n. 45. p. 449.

munia fiunt utriusque utraque, Domino serviles vibices assumente, et servo Dominico honore glorificato1). Porro Cyrillus Alex.) et Joannes Damascenus, qui habet: Verbum, quia ipsius sunt, quae sanctae ejus carnis sunt, ea, quae humanitati conveniunt, sibi vindicat, et vicissim carni, quae sua sunt, impertit; illo nimirum alternae communicationis modo, ob mutuam inter se partium commeationem, unionemve hypostaticam 3). Nec non Ambrosius), Augustinus), Leo M.) et Vigilius Tapsensis, qui scribit: Quia enim Verbum cum carne ita est inexplicabili modo unitum, ut ipsum Verbum caro dicatur, licet non sit caro, quia non est in carnem mutatum; et caro dicatur Deus, licet non sit in dei

1) Cont. Eunom. Or. 4. Opp. T. 2. p. 589 s. Cf. Cont. Apollinar. Epist. ad Theophil. T. 2. p. 265 s. - 2) De recta in Jesum fid. Theodos. Imp. porr. c. 37. Mansi, Coll. Conc. T. 4. c. 672. Videre autem est, ubi Verbum divinae actionis gloriam propriae carni largiatur: contra rursum ubi quae carnis sunt, in se transferat, ac propter dispensationis unionem propriae quodammodo naturae tribuat. 3) De fid, orth. l. 3. c. 13. Opp. T. 1. p. 208. Cf. c. 4. c. 15. p. 209 s. 235 B. 4) De fid. l. 2. c. 7. n. 58. Opp. T. 2. c. 481. Unde illud, quod lectum est, Dominum majestatis crucifixum esse, non quasi in majestate sua crucifixum putemus: sed quia idem Deus, idem homo, Jesus Christus, Dominus majestatis dicitur crucifixus; quia consors utriusque naturae, id est humanae atque divinae, in natura hominis subiit passionem; ut indiscrete et Dominus majestatis dicatur esse, qui passus est, et Filius hominis, sicut scriptum est, qui descendit de coelo. 5) Cont. serm. Arian. c. 8. Opp. T. 8. c. 629. De Trinit. l. 1. c. 13. n. 28. Ib. c. 767 s. Propter istam unitatem personae in utraque natura intelligendam, et Filius hominis dicitur descendisse de coelis, quamvis sit ex ea, quae in terra fuerat, Virgine assumtus; et Filius Dei dicitur crucifixus et sepultus, quamvis haec non in divinitate ipsa, qua est unigenitus Patri coaeternus, sed in naturae humanae sit infirmitate perpessus.

[ocr errors]

) Epist. 24. ad Flavian. c. 5. Opp. p. 244. Propter hanc unitatem personae in utraque natura intelligendam, et Filius hominis legitur descendisse de coelo; cum Filius Dei carnem de ea Virgine, de qua est natus, assumserit. Et rursus, Filius Dei crucifixus dicitur ac sepultus, cum haec non in divinitate ipsa, qua Unigenitus consempiternus et consubstantialis est Patri, sed in naturae humanae infirmitate sit passus. Unde et unigenitum Filium Dei crucifixum et sepultum, omnes etiam in Symbolo confitemur, secundum illud Apostoli:,,Si enim cognovissent, nunquam Dominum majestatis crucifixissent." Et. al.

« PoprzedniaDalej »