Obrazy na stronie
PDF
ePub

dit, extra divinitatem est 1). Cyrillus Alex. autem, qui praecipuus adversus Nestorium fidei orthodoxae surrexit vindex, ostendit, vocem hanc, Deipara, veteribus Patribus, nec non omnibus, qui eos deinceps sunt secuti per universum terrarum orbem, perquam familiarem fuisse. Quem in finem laudat testimonia Athanasii, Attici, Episcopi Constantinopolitani, Antiochi, Amphilochii, Episcopi Iconiensis, Ammonis, Episcopi Adrianopoleos, J. Chrysostomi, Severiani Gabalorum, Vitalis Episcopi et Theophili Alexandrini. Quorum quidem tria tantum vocem soróxov habent, Athanasii, Antiochi et Ammonis, reliqua tantum genitum natumve de Maria V. Deum affirmant, quod tamen eodem recidit, et vim proprietatemque vocabuli Deigenitricis complectitur2). Eorundem Patrum auctoritatem alibi quoque citat, atque addit: Denique nemo, opinor, ex orthodoxorum numero illam Deiparam nominare dubitavit; quando quidem verum est, Emanuelem Deum esse 3). Et revera ita omnes antiquiores Patres sentiunt *). Unde ipse Joannes Antiochenus, Nestorii fautor, in epistola ad huncce data scribit: Nomen hoc, soróxos, nullus unquam ecclesiasticorum doctorum repudiavil. Qui enim illo usi sunt, et multi reperiuntur, et apprime celebres: qui vero illud non usur

1) Epist. 1. ad Cledon. Opp. T. 1. c. 670. Or. 35. c. 499. B. − 2) De rect. fid. ad Regin. c. 9. Opp. T. 5. P. 2. s. 3. p. 47 SS. 3) Epist. ad. Acac. Episc. Beroens. Opp. T. 5. P. 2. s. 2. p. 44: D. 4) Cf. Ignat. Ep. ad Rom. n. 7. Coteler. PP. ap. Amstel. 1724. V. 2. p. 29. Smyrn. n. 1. Ib. p. 34. Ephes. n. 7. Ib. p. 13. Justin. Apol. 2. n. 6. Opp. p. 96. Dial. c. Tryph. n. 100-105. p. 206. 210. Iren. Cont. haer. l. 3. c. 19. n. 3. p. 213. et al. s. Cyrill. Hieros. Cat. 10. n. 19. Opp. p. 146. Basil. De Spir. S. c. 5. n. 12. Opp. T. 3. p. 9. Hom. in S. Chr. gener. n. 5. T. 2. p. 600. A. Epiphan. De laud. B. V. M. Opp. T. 2. p. 294. Amphil. Or. 1. In Chr. nativ. n. 4. Galland. B. PP. T. 6. p. 465. Or. 2. In occurs. Dom. n. 6. 470 s. Tertull. De praescr. n. 13. Opp. V. 1. p. 306 s. Apol. n. 21. V. 1. p. 47 ss. De carn. Chr. n. 17. V. 2. p. 63 ss. Cyprian. Testim. l. 2. c. 9. Opp. V. 2. p. 225 s. Novatian. De Trinit. c. 11. Galland. B. PP.T. 3. p. 294. Mar. Victorin. Ad Arium, l. 2. n. 2. Galland. B. PP. T. 8. p. 175. Jul. Firmic. De err. proph. relig. c. 26. Arnob. Adv. Gent. ll. 7. etc. Wirceb. 1783. p. 307 s. Ambros. De Incarn. c. 5. n. 35. c. 6. n. 47. Opp. T. 2. c. 711. 714. Epist. 63. n. 33. 49. 108. c. 1030. 1034. 1048. Hieron. Cont. Helvid. n. 19. Opp. T. 2. c. 226. Auctor. Breviar. in Psalter. In Ps. 8. Ib.app. c. 22. Augustin. Serm. 291. n. 6. Opp. T. 5. c. 1168. et al. Leo M. Epist. 24. ad Flavian. c. 2. Opp. p. 242 s. Et al. plur. Cf. Petav. De Incarn. l. 5. c. 14-15. De theol. dogm. Antv. 1700. T. 5. p. 250 ss.

p.

parunt, nunquam erroris alicujus eos insimularunt, qui illo usi sunt1). Atque alter Nestorii fautor, Theodoretus, testatur, antiquissimos Catholicae fidei praecones ex Apostolica Traditione docuisse, matrem Domini memorandam colendamque esse ut Deigenitricem 2).

b. Illam porro praerogativam ante Nestorii tempora omnium quoque fidelium ora celebrabant, ita ut Julianus Augustus, teste Cyrillo3), id Christianis exprobraret: Vos Mariam non cessatis vocare Deiparam. Hinc, ut idem Cyrillus narrat, cum Dorotheus praesente et jubente Nestorio publice dixisset: Si quis Mariam Deiparam dixerit: anathema sit, mox ingens totius populi clamor et discessio consecuta est. Nolebant enim diutius cum eo communionem habere, qui tali mente talique sensu praeditus esset. Cum autem Concilium Ephesinum Nestorio ejusque impiae doctrinae anathema dixisset: hoc decretum synodale incredibili fidelium applausu et gratulatione exceptum est. Qui quidem ab ortu solis ad vesperam usque rei exitum praestolati, audientes, manere beatae Virginí Deiparae dignitatem, damnatumque, qui eam violare attentaverat, faustis acclamationibus ac cum taedis et facibus discedentes Episcopos ad diversorium usque prosecuti sunt. Tum per totam urbem aspensa sunt lumina in signum laetitiae. Atque ab eo tempore multo magis per omnium ora ferebatur Deiparae nomen, nec aliter Virgo Maria vocata est, quam addito illo tam excelsae dignitatis titulo 1).

D. Denique ne ullum restet dubium, habemus solennem Concilii Ephesini definitionem, anathematismos Cyritli approbantis, quorum 1. ita habet: Si quis non confitetur Emmanuelem vere Deum esse, et ob id S. Virginem Deiparam; (genuit enim illa incarnatum Dei Patris Verbum secundum carnem): a. s. 5). Et Concilii Constantinop. II., quod habet: Si quis abusive, et non vere Deigenitricem dicit sanctam, gloriosam Virginem Mariam: a. s. 6). Et sane

[ocr errors]

E. B. Virgini Deiparae nomen denegari non potest, nisi funditus subvertatur Incarnationis mysterium. Alterutrum enim necessario statuendum est, aut filium, quem B. Virgo peperit,

1) n. 4. Mansi, Coll. Conc. T. 4. c. 1066. 2) Haer. fab. 1.4. c.. 12. T. 4. p. 245. C. 3) Cont. Julian. 1. 8. Opp. T. 6. P. 2. P. 262. D. 4) Cf. Liebermann. Instit. theol. Mog. 1831. 3. ed. T. 3. p. 549. – 5) Act. 5. Ep. syn. ad Coelest, P. Mansi, Coll. Conc. T. 4. c. 1332. 1082.6) Coll. 8. an. 6. Mansi, Coll. Conc. T. 9. c. 379.

[ocr errors]

Deum esse, ut revera est, et consequenter B. Virginem esse Deigenitricem, quae Filium Dei ac Deum verum genuit; aut B. Virginem Deiparam non esse, et eapropter, quem genuit, verum Deum non esse; quo posito, ruit Incarnationis ac redemtionis nostrae mysterium, quae summa est dementia ac impietas 1).

Adnot. Neque propterea Maria eo, quod Deum genuit, Dea effecta est; quoniam, si Deigenitrix dicitur, non propterea statuitur, eam Christum ut Deum purum, sed ut Dei Filium seu Deum verum hominem factum genuisse, ut bene advertit Ferrandus, qui huic Nestorii cavillationi his occurrit: Frustra expavescit, quisquis existimat, consubstantialem divinitati matrem futuram, si veraciter, et proprie Maria mater fuerit Dei. Profecto enim, quia veraciter et proprie generanti semper est consubstantialis ille, qui nascitur, accepit ab ea Deus, unde ei fieret consubstantialis, et sic ex ea nasci dignatus est. Ita igitur proprie, sicut veraciter, Maria divinitatem Filii genuit, sed incarnatam. Et contra aliam adversariorum objectionem, nempe ex una substantia generari nullatenus potuisse substantias duas, disserens ait: Dicam adhuc planius pro captu infirmitatis meae, si removeat Deus veritatis tenebras falsitatis a luce hujus disputationis. Proprie est nata de Patre divinitas pura, proprie est nata de matre eadem incarnata divinitas. Et hoc distat inter unius Filii Dei duas generationes, quod in divina generatione nulla fuit humanitas: in hu mana generatione adunata fuit humanitati proprie nascenti divinitas. Si enim dixero, vel dicere voluero, Maria semper Virgo proprie genuit humanitatem, non proprie genuit divinitatem: videbitur sub aliquo modo hominem purum genuisse, quem nullo modo ita genuit, quia Verbum caro factum proprie genuit 2).

1) Cf. Cyrill. Alex. De recta fid. c. 6—8. Opp. T. 5. P. 2. s. 3. p. 45 ss. Adv. Nestor. l. 1. c. 5. 6. T. 6. P. 1. p. 19 ss. Epist. ad Nestor. 2. T.5. P. 2. s. 2. p. 22 ss. Theodoret. Repreh. 12. capitul. Cyrill. repr. a. 1. Opp. T. 4. p. 709. Epist. 83. T. 3. p. 958 ss. J. Damasc. De o. fid. l. 3. c. 12. Opp. T. 1. 222 ss. 2) Ep. 3. Ad Anatol. D. c. 17. Galland. B. PP. T. 11. p. 353. Cf. Petav. De Incarn. l. 5. c. 14-19. De theol. dogm. Antv. 1700. T. 5. p. 230-269.

p.

[ocr errors]

§. 61. Christus ut homo quoque adorandus.

Tandem si Christus tamquam homo verus est Dei Filius: ei quoque ut homini cultus, quem vocant latriae, i. e. divinus, tribuendus est.

Nestoriani, duplicem assumentes in Christo personam, Christo homini quidem, propter communicatam, ut contendebant, eidem a Verbo divino auctoritatem ad dignitatem, cultum divinum haud denegabant: verumtamen duas esse adorationes, quibus Christus colatur, statuebant; quarum altera Dei Verbo, altera homini Christo exhibeatur; atque adorationem, quae Christo homini praestatur, tantum relativam esse docebant, similem honori, qualis purpurae Imperatoris impenditur, nec aliam ex ipsorum systemate admittere poterant. Inter Socinianos, etsi omnes Christi divinitatem negant, tamen alii cultu latriae illum adorandum esse statuunt, eo quod tamquam Legatus divinus Dei referat personam, alii vero ejusmodi cultum Christo haudquaquam exhibendum esse praecipiunt.

Ecclesia autem Catholica' naturam humanam in Christo, utpote in persona Verbi divini subsistentem, uno eodemque cultu latriae cum Verbo divino adorandam esse docet. Tradit itaque Ecclesia Catholica, colendam esse humanitatem Christi, non tamen propter se, sed propter increatam excellentiam Verbi, sui suppositi, cui substantialiter unita est, seu propter suam per substantivam cum Verbo unionem in verum ac proprium Dei Filium elationem.

Cultum autem illum latreuticum, ut adpellatur, Christo homini tamquam vero ac proprio, eique unico Dei Filio, praestandum esse, patet ex sequentibus:

A. Cultus atque adoratio integrae naturae velut subjecto subsistenti tribuitur, et ad personam proprie refertur. Cum jam utraque natura, divina et humana, in unitate personae Verbi divinae, per quam subsistit, nexu indissolubili copuletur, unusque Christus, Filius Dei, est atque cum natura humana nequaquam per se, sed per personam divinam increata excellentia pollentem, subsistat: necessario ipsa, et quidem uno eodemque cultu absoluto cum Verbo divino adoranda est. Quapropter

B. Apostolus diserte docet, Christum ideo, quia obediens factus est usque ad mortem crucis, adeoque ut hominem, a Deo exaltatum, eique nomen donatum esse, quod est super omne no

men, ut in nomine Jesu omne genu flectatur coelestium, terrestrium, et infernorum, et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris1). Et Joannes: Dignus est agnus, qui occisus est, accipere virtutem, et divinitatem, i. e. professionem et honorem virtutis omnipotentis ac divinitatis 2).

C. Patres perpetuo insectati sunt eos, qui vel cultum divinum Christo denegabant, vel humanitatem Christi in se spectatam adorandam esse contendebant. Ex plurimis illis sufficiat ad Athanasium et Augustinum, utpote in re per se patenti, provocasse. Ille habet: Rem creatam non adoramus: absit. Ethnicorum enim et Arianorum est hujusmodi error. Sed rerum creatarum Dominum, carnem factum, Dei Verbum adoramus. Etsi enim ipsa caro seorsum spectata pars sit rerum creatarum, attamen Dei facta est corpus. Neque ergo hujusmodi corpus a Verbo dividentes adoramus, neque cum Verbum volumus adorare, ipsum a carne removemus 3). Hic vero: Si hominem separaveris a Deo: neque illi credo, neque illi servio *). Similia habent alii 5).

D. Concilium Ephesinum autem anathematismo 8. Cyrilli in suum adoptato definit: Si quis hominem assumtum, una cum ipso Dei Verbo adorandum, una cum illo, tamquam alterum in altero exsistentem, Deum adpellandum esse dicere ausus fuerit: et non una potius adoratione Emmanuelem honorat, unamque illi glorificationem attribuit, quatenus Verbum factum est caro: a. s. 6). Et Concilium Constantinop. II. Si quis

[ocr errors]

non una adoratione Deum Verbum incarnatum cum propria ipsius carne adorat, sicut ab initio Dei Ecclesiae traditum est: talis anathema sit').

[ocr errors]

1) Phil. 2, 6-11. Cf. Matth. 2, 11. 28, 17. Joan. 9, 38. Cf. Maldon. in h. 11. 2) Apoc. 5, 12. 3) Epist. ad Adelph. n. 3. Opp. T. 1. P. 2. p. 912. Or. 1. cont. Arian. n. 43. T. 1. P. 1. p. 447 s. -Serm. 58. De verb. Dom. n. 5. Opp. T. 5. app. Serm. 246. c. 404. Cf. Ep. 187. ad Dardan. T. 2. c. 678 ss. 5) Origen. In Is. hom. 5. n. 5. Opp. T. 3. p. 112. Epiphan. Ancor. n. 51. Opp. T. 2. p. 54. Cyrill. Alex. An. 8. Opp. T. 6. P. 1. p. 153. Cont. Nestor. l. 2. C. 10-11. Ib. p. 52 ss. Theodoret. In Cant. 3, 6. Opp. T. 2. p. 1036. Ephes. 2, 7. T. 3. p. 299. Ambros. De Spir. S. l. 3. c. 11. n. 79. Opp. T. 2. c. 681. J. Damasc. De fid. orth. l. 3. c. 8. Opp. T. 1. p. 216.) Mansi, Coll. Conc. T. 4. c. 1083.) Coll. 8. an. 9. Mansi, Coll, Conc. T. 9. c. 383.

« PoprzedniaDalej »