Obrazy na stronie
PDF
ePub

testimoniis abstinemus, partim quia paragraphus hicce nimium augesceret, partim quia alioquin ab adversariis non magni aestimantur. Idque eo magis, quoniam quoad doctrinam nostram nobis praesto sunt

C. solennes Conciliorum oecumenicorum definitiones. Constare jam hominem ex anima rationali atque corpore organico, ad expressa fidei Catholicae dogmata pertinere, nemo est inter Theologos Catholicos, qui in dubium vocet, prout et a nemine in dubium vocari potest. Nam non potest post exsistentiam Dei triuni atque redemtionem per Christum Dominum facile aliquid assignari, quod Ecclesia adeo palam profiteatur, sive explicite sive implicite, quam articulum nostrum, hominem praeter corpus habere animam spiritualem, essentiâ a corpore diversam. Accedit solennis Conc. Lateranensis IV. a. 1215. definitio. Postquam enim Concilium sancierat, Deum sua omnipotenti virtute ab initio temporis utramque de nihilo condidisse naturam, spiritualem et corporalem, angelicam videlicet et mundanam, addit, ut supra jam vidimus: Ac deinde humanam, quasi communem ex spiritu et corpore constitutam1). Verum non tantum hoc, sed etiam alterum, scilicet hominem ex solis hisce duabus partibus componi, ita ut corpus ipsâ animâ rationali, veluti suâ formâ, vivificetur ac animetur, ab Ecclesia est constitutum. Primam occasionem sensum suum de quaestione nostra patefaciendi Ecclesiae dedit Apollinaris seu Apollinarius, qui ut facilius Christo Domino mentem humanam denegare posset, sententiâ philosophorum Platonicorum et nominatim Philonis Judaei adoptatâ, statuebat, tres esse hominis partes, σaua, ψυχὴν ἄλογον, et πνεῦμα νοερόν, seu νοῦν, ita ut corpus non anima rationali seu animo, sed animâ illâ vitali seu animali vivificetur ac animetur. Animam hanc seu vim vitalem videtur post Philonem, magistrum suum, qui illam ex elementis aëreis seminis ortam esse et in sanguine haerere docebat, re seu substantia a corpore haud distinxisse, unde et eam чvyǹv Č∞zıxǹv adpellat, eam una cum corpore sub voce odos comprehendit, et pariter una cum corpore in oppositione spiritus, quem interiorem hominem vocat, exteriorem hominem dicit 2). Ceterum quidquid de indole animae illius vitalis senserit Apollinaris: id extra omne dubium collocatum est, eum do

1) C. 1. De fid. Cath. Mansi, Coll. Conc. T. 22. c. 981-2.2) Cf. Athanas. Contra Apollinar. l. 1. n. 2. Opp. T. 1. P.2. p.923. n. 15. p. 935. n. 19-20. p. 937 s.

1. 2.

cuisse, corpus non animâ rationali seu intellectuali animari ac vivere, sed animâ illâ animali ac vitali. Idque potissimum est, quod ab Ecclesia meruit rejici ac condemnari. Sic Conc. Alexandrinum a. 362., in quo primo damnata est doctrina Apollinaris, carnem Christi Dom. n. animatam intelligentem, rationalem, voɛçàv, Loyun, i. e. intellectu et ratione praeditam, pronuntiavit 1), et sat clare tali ratione significavit, animam, qua corpus animetur, intellectualem ac rationalem esse. Conc. Ephesinum vero, quod iterum doctrinam Apollinaris atro stigmate notavit, id disertis verbis enuntiat, declarationem Cyrilli Alex. approbando: Asserimus, Verbum unitá sibi secundum hypostasim carne animata rationali anima, cáo̟xa ¿μyvxœμévyv yvxñ hoyıxñ, inexplicabili, incomprehensibili– que modo hominem factum, et hominis filium exstitisse 2). Conc. Chalcedonense in oppositione sententiae eorum, qui inesse quidem animam corpori, sed eam praeter intelligentiam esse falerentur, ταύτην (ψυχὴν) δίχα νοῦ παρεῖναι λέγειν τῷ σώματι), definit, unum eumdemque confiteri Filium et Dominum Jesum Chrislum, eundemque perfectum in deitate et eundem perfectum in humanitate, Deum vere et hominem vere, eundem e x anima rationabili et corpore, ex vyñs loyixñs xai coμaros1). Quorum verborum quis sit genuinus sensus, ex damnata doctrina opposita non potest esse ambiguum. Conc. Const. II. a. 553. habet: Si quis dicit, ut Nestoriani · unum Filium, et unum Christum confingunt dicere: sed non confitentur unitatem Dei Verbi ad carnem animatam anima rationabili et intellectuali, noo's oάyxa ἐμψυχωμένην ψυχῇ λογικῇ, καὶ νοερᾷ, secundum compositionem sive secundum subsistentiam factam esse, talis anathema sit 5). Conc. Constantino p. III. a. 680. vero approbavit epistolam Sophronii, Patriarchae Hierosolymitani, in qua non semel caro animala rationalis, oάos euyvxos loyixń, vel caro rationaliter animata, σάρξ λογικῶς seu νοερῶς ἐμψυχωμένη, dicitur, quam sibi Deus Verbum assumserit, vel prout Constantinus in suo edicto, quo quae a quinque Conciliis erant definita, corroborare atque firmare voluit, ait, mediante anima rationali et intellectuali compaginasse atque formasse, διὰ μέσης ψυχῆς λογικῆς, τε καὶ

1) Mansi, Coll. Conc. T. 3. c. 357. - 2) Ib. T. 4. c. 888 s. Cf. Ep. Cyrill. ad Acac. T. 5. c. 317. B. Ep. ad Mon. Aegypt. c. 12. T. 4. c. 600. 3) Alloc. Conc. ad Marcian. Imp. Ib. T. 7. c. 461. B. 4) Symb. Ib. c. 115. B. 5) Ib. T. 9. c. 377-8. Cf. Can. 9.

[ocr errors]

adv. Origen. c. 397-8.

νοερᾶς συμπήξαντα τε καὶ διαμορφώσαντα, confiteamur 1), imo id ipsum in suo fidei decreto enuntiat2). Hinc quoque explicatur, quare Gennadius, qui floruit circa finem saec. V., et quamvis ab omni suspicione semipelagianismi vindicari non possit, tamen quoad reliquam doctrinam Ecclesiae non potest non testis fide dignus reputari, ideo etiam ab Hadriano P. in epistola data ad Carolum M. multum laudatus, inter ecclesiastica dogmata, i. e. inter certas fidei Catholicae sententias, hanc ponere potuerit: Neque duas animas esse dicimus in uno homine, sicut Jacobus et alii Syrorum disputatores scribunt, unam animalem, qua animetur corpus et immixta sit sanguini, et alteram spiritalem, quae rationem ministret; sed dicimus, unam esse eandemque animam in homine, quae et corpus sua societate vivificet, et semetipsam sua ratione disponat, habens in se libertatem arbitrii, ut in suae substantiae (sua substantia) eligat cogitatione, quod vult3). Deinde si quod adhuc dubium restaret, doctrinam nostram solenniter ab Ecclesia esse pronuntiatam, illud prorsus dispelli debet per definitionem Conc. Constantinop. IV. a. 869., quod canone suo 11. (10.) ita statuit secundum versionem Anastasii: Veteri et novo Testamento unam animam rationalem et intellectualem habere (vel potius, ut Raderus vertit, unicam homini, eamque ratione et intelligentia pollentem esse animam), μίαν ψυχὴν λογικὴν τε καὶ νοερὰν ἔχειν, et omnibus deiloquis patribus et magistris Ecclesiae eandem opinionem asseverantibus, in tantum impietatis quidam, malorum inventionibus dantes operam, devenerunt, ut duas eum habere animas impudenter dogmatizare, et quibusdam irrationalibus conatibus per sapientiam, quae stulta facta est, propriam haeresim confirmare pertentent (vitiosis ratiunculis suam haeresim stabiliant, τισιν ἀσυλλογίστοις ἐπιχειρήμασι τὴν ἰδίαν κρα zúvovoi aïqɛow). Itaque sancta haec et universalis Synodus, veluti quoddam pessimum zizanium, nunc germinantem nequam opinionem evellere festinans, - talis impietatis inventores et patratores, et his similia sentientes, magna voce anathematizat, et definit, atque promulgat, neminem prorsus habere vel servare quoquomodo statuta hujus impietatis aucto

--

[ocr errors]

1) Ib. c. 701-2. Cf. 699-700. 2) Act. 18. Ib. c. 636. B. 3) De eccl. dogm. c. 15. Opp. Augustin. T. 8. app. c. 77. Cf.

c. 20. ib.

rum. Si quis autem contraria gerere praesumserit huic sanctae et magnae Synodo, anathema sit, et a fide atque cultura Christianorum alienus1). Quo decreto diserte statuitur, hominem nonnisi unam habere animam, quae ratione et intelligentia polleat. Habet enim decretum, juxta doctrinam A. et N. Testamenti hominem μίαν ψυχὴν λογικὴν τε καὶ νοεράν habere, quae verba solummodo hocce sensu intelligi possunt, hominem habere unicam animam, eamque rationalem et intelligentem, quemadmodum et Raderus, qui volebat verba ad sensum, non ut Anastasius dumtaxat ad litteram, exprimere, revera vertit. Nam quando nomen adjectivum sine articulo substantivo cum articulo, aut alio nomine vel pronomine ejusdem vim habente, sive praeponitur sive postponitur, semper ac necessario attributum aliquod significat, quod rei substantivo designatae prae attributo opposito competat, quemadmodum adjectivum, quod inter articulum et substantivum est interjectum, aut post substantivum cum repetito articulo positum, semper proprietatem denotat, quae rei non in oppositione proprietatis contrariae, sed in oppositione rei alterius ejusdem generis tribuitur 2); ita ut ergo sensus verborum illorum necessario sit, homo habet unam animam, quae non est ἄλογος καὶ ἄνους, sed λογικὴ καὶ νοερά. Accedit, errorem oppositum, qui hic a Concilio damnatur, esse sententiam, quam, ut refert Anastasius), Photius excogitaverat ad Ignatium perturbandum, seu, ut ipse, a Constantino Philosopho ideo increpatus, ajebat, studio probandi, quid Ignatius ageret, si suo tempore quaelibet haeresis per syllogismos philosophorum exorta patesceret, quamque in opere suo contra Paulicianos exarato exposuerat. Jam in se est omnino improbabile, Photium in opere contra Manichaeos conscripto errorem eorum de duabus animis spiritualibus recoxisse, quamvis ne hoc quidem certum est, illos duas animas spirituales, et non potius aliam spiritualem et aliam sensualem seu corpoream defendisse. Quod si tamen nihilominus factum esset, Anastasius id commemorare haud omisisset, et quidem eo minus ut tali ratione virum versipellem merito co

1) Ib. T. 16. c. 166 et 404. 2) Hinc ὁ ἀγαθὸς ἀνήρ vel ó árne ó άyadós virum bonum in oppositione viri mali, den guten Mann, significat; ὁ ἀνὴρ ἀγαθός vero vel ἀγαθὸς ὁ ἀνήρ indicat virum, qui bonus, non malus sit, et valet idem ac nostrum ein guter Mann. Cf. Kühner, Elementargrammatik der gr. Spr. Hann. 1849. 8. A. §. 148. n. 7. p. 181 s. Curtius, Gr. Schulgramm. Prag, 1855. S. 387. p. 185 S. - 3) Causae et praef. cél. oct. Syn. Ib. c. 6. A.

[ocr errors]

lore depingeret, atque Concilium pro άxoíßua, qua Ecclesia utitur semper in suis decretis, dicere debuisset, habere hominem unam animam bonam ex nihilo a Deo creatam, quum hocce, non autem quod dixerat, errori Manichaeorum oppositum esset. Si autem non est error Manichaeorum, qui a Photio iterum resuscitatus est, et a Concilio damnari meruit, alius esse nequit, quam Apollinaristarum, asserentium, corpus non anima spirituali, sed animali vivificari ac formari, a philosophis Gentilium mutuatus; quia praeter hunc duplicem errorem nullus alius in antiqua Ecclesia propugnatus fuerat. Quod insuper jam ipsa verba Concilii, vitiosis ratiunculis suam haeresim stabilientes, nec non verba Photii, haeresis per syllogismos philosophorum exorta, indicant. Tandem Conc. Viennense a. 1311. declaravit: Fidei Catholicae fundamento, praeter quod nemo potest aliud ponere, firmiter inhaerentes, aperte cum sancta matre Ecclesia confitemur, unigenitum Dei Filium in his omnibus, in quibus Deus Pater exsistit, una cum Patre aeternaliter subsistentem, partes nostrae naturae simul unitas, humanum videlicet corpus passibile (i. e. quod passionis est capax, utique non in se, sed quatenus est cum anima conjunctum) et animam intellectivam seu rationalem, ipsum corpus vere per se et essentialiter informantem, assumsisse ex tempore in virginali thalamo ad unitatem suae hypostasis. Porro doctrinam omnem seu positionem temere asserentem, aut vertentem in dubium, quod substantia animae rationalis seu intellectivae vere ac per se humani corporis non sit forma, velut erroneam ac veritati Catholicae inimicam fidei, -reprobamus. Definientes, ut cunctis nota sit fidei sincerae veritas ac praecludatur universis erroribus aditus, ne subintrent, quod quisquis deinceps asserere, defendere seu tenere pertinaciter praesumserit, quod anima rationalis seu intellectiva non sit forma corporis humani per se et essentialiter, tamquam haereticus sit censendus1). Quod decretum deinde in Conc. Lateranensi V. a. 1513. laudatur ac instauratur). Declarat itaque Conc. Viennense et post illud Lateranense, animam rationalem seu intellectivam esse formam corporis humani per se et essentialiter, seu corpus vere per se et essentialiter informare. Sub forma autem ex usu loquendi scholastico

n. 621.

1) Denzinger, Enchir. ed. 3. n. 408. 409. p. 173 s. 2) Ib. 218.

p.

« PoprzedniaDalej »