Obrazy na stronie
PDF
ePub

suae Hevam, eo quod mater esset cunctarum gentium 1). Quod nomen Evae manifeste imponi non potuisset, si qui fuissent ex genere mortalium, qui Adamum aetate praecessissent, aut cum eo saltem simul procreati fuissent. Atque tandem docet, a familiis Noë, cujus originem ex Adamo deducit 2), profectas esse diversas gentes, quae orbem terrarum deinde incolebant. Ab his (familiis Noë), inquit, divisae sunt gentes in terra post diluvium 3). 2. Idem in reliquis V. T. libris aut supponitur, aut diserte traditur. Nam in libris Paralipomenon1) genealogia ab Adamo inchoatur, cui itaque neminem praecessisse supponitur. In libro Sapientiae autem legitur: Haec (Sapientia) illum, qui primus formatus est a Deo, pater orbis terrarum, cum solus esset creatus, custodivit5). Atque in libro Tobiae: Tu (Domine!) fecisti Adam de limo terrae, dedistique ei adjutorium Hevam: ἐκ τούτων ἐγενήθη τὸ ἀνθρώπων σπέρμα 6).

3. In N. T. vero Lucas ) genus Christi pariter usque ad Adamum revocat, quem non hominis cujusdam, sed Dei, i. e. virum ab ipso Deo conditum fuisse dicit. Christus: cum Pharisaeis disputans, ait: Non legistis, quia qui fecit hominem ab initio, masculum et foeminam fecisse eos)? i. e. nonnisi marem et foeminam creavit Deus ab initio temporum, qui omnium proauctores facti sunt. Et Paulus hanc veritatem non tantum, ubi de peccato originis in omnes homines transfuso"), atque de universali hominum morte et resurrectione disputat 10), supponit, sed et stans in medio Areopagi, Deumque supremum annuntians, qui fecit mundum et omnia, quae in eo sunt, diserte dicit: Fecitque (Deus) ex uno genus hominum inhabitare super universam faciem terrae, definiens statuta tempora et terminos habitationis eorum 11). Quibus aperte Apostolus luculentissime tradit, omnes gentes, terrarum orbem inhabitantes, ex uno homine originem habere.

B. Ita Ecclesia quoque semper ac ubique firmiter tenuit, Deum initio rerum tantum hominum par, a quo omnes orbis terrarum gentes nationesque proficiscantur, creasse, Patribus ac Conciliis unanimi consensu idem tradentibus. Quod adeo certum est, quam certa est constans ac universalis fides Ecclesiae in dogma

1) Gen. 3, 20.2) Gen. 5, 1-31.3) Gen. 10, 32.4) 1. Paral. 1, 1. —5) Sap. 10, 1. —6) Tob. 8, 6. Verba ultima in versione Vulgata desiderantur.) Luc. 3, 23-38.) Matth. 19, 4.) Rom. 5, 12. 10) 1. Cor. 15, 22. 45 ss. 11) Act. 17, 26.

[ocr errors]

propagationis noxae originalis in homines singulos, quod ipsa semper professa est, quodque facto illi innititur 1). Neque illam universalem fidem Ecclesiae haeretici negant, atque Peyrerius in Epist. ad Philothimum aperte fassus est, Theologos consentientes oppugnasse librum suum auctoritatibus SS. Patrum, sacrosanctorumque Conciliorum, nec non universali consensu totius Ecclesiae Christianae2). Unde singula antiquitatis testimonia excitare, superfluum censemus.

C. Accedunt alia argumenta, ex indole linguarum, et traditionum sacrarum mira consensione, porro ex historia propagationis generis humani per orbem terrarum, nec non ex adcuratiori historiae naturalis ac zoologiae studio. Nam

1. exploratum est, linguas omnes ad duas praecipuas, sive matres, ut vocant, ac primitivas revocari a philologis, semiticam et japheticam, et has iterum plures radices, imo et voces communes habere, si parva excipiatur inflexio, nec non interdum ipsas formas et grammaticale systema. Ex quo necessario consequitur, unam eandemque omnium populorum primam fuisse linguam, et hinc pariter unam omnium gentium originem.

2. Omnes antiquae anthropogoniae, quas nobis poëtae et historici servarunt, nec non traditiones omnium populorum, non modo antiquiorum, sed et recentiorum idem confirmant, quae omnes anthropogoniam Mosaicam prorsus referunt3).

3. Historiae omnes, quae coloniarum transmigrationes ex Asia, Chaldaea praesertim, Phoenicia, Aegypto, Graecia, etc. narrant, testes saltem sunt luculentissimae, populos omnes paulatim ex tenui principio exortos excrevisse, et originem communem habuisse, prout a Moyse memoriae proditur.

4. Nec non ipsum adcuratius historiae naturalis, sive zoologiae studium necessario ad unitatem humani generis agnoscendam ducit. Nullae enim exsistunt, ut observat cl. Blumenbach, notae propriae, e quibus diversa species erui posset. Colorem et conformationem diversam corporis humani, capillorum scilicet, calvae, atque anguli imprimis oris humani, disparem structuram, ex qua septem hominum genera quidam se sta

1) Cf. Conc. Trid. Sess. 5. Decr. de pecc. origin. ubi Adamus primus homo, et universum genus humanum seu omnes homines ejus propago cognominantur. 2) Cf. Alex. Natal. Hist. Eccles. Hist. V. T. diss. 3. in 1. mund. aetat. Par. 1730. T. 1. 57 ss. - 3) Cf. Huetius, Demonstr. evang. prop. 4. c. 5 ss. Ven. 1733. p. 84. SS.

p.

tuere posse putaverunt, causae naturales ex climate, victu et vitae ratione, aut similes efficere possunt; neque varietates hae majores sunt, quam illae, per quas ante oculos nostros tot alias species corporum organicorum, praecipue vero circurum animantium inter se differre observamus. Ex nigris etiam albos nasci, experientia comprobatum est; et pariter notum est, homines albos, cum in Africam transmigrant, colorem sensim mutare, et post aliquot generationes nigrescere. Quod Lusitanis quibusdam familiis contigit, quae saec. XIV. in oras maritimas Africae, zonae torridae viciniores, secesserunt, et quos hodie ex illis terris oriundos diceres, nisi idioma, religio et leges Lusitanam originem proderent1). Accedit, capillos et calvam aliarum stirpium exterarum etiam in Europaeis nonnunquam inveniri; prout revera cl. Weber, Professor Bonnensis, omnia supra laudata septem diversa capita, calvas, oris angulos in uno Bonnensi oppidulo deprehendit. Tandem omne illud discrimen ita leviter ac sensim sine sensu progreditur, ut nuspiam figi possit terminus, quo una species desinat, altera vero incipiat. Quapropter omnes illae varietates, licet constantes adpareant, quamdiu scilicet causae illas adjuvantes non immutatae fuerint, tanquam accidentales agnoscuntur, quales etiam in aliis rebus dari compertum est2).

5. Denique ratio quidem ex se de creatione unius tantum paris humani, quum agatur de re gesta, nil certo statuere potest; attamen agnoscit, communes protoparentes ad replendam successive terram sub providentia divina sufficere, nec non communi origine ex uno patre atque una matre vinculum mutui amoris fortius ligari.

1) Cf. Liebermann, Instit. theol. ed. 3. Mogun. 1831. T. 3. p. 328. Heber, Ueberseg. sein. Lebens. 1. Th. 2) Cf. Blumenbach, De generis hum. varietate nativa. Gelpke, Ueber das Urvolk der Erde und dessen Abstammung von einem Menschenpaar. Braunschw. 1820. Steffens, Ueber die Menschenrassen. Bresl. 1821. Dessen Anthropologie. Bresl. 1822. Masse, Ueber das Physiologische in der Färbung der Menschen. Zeitschr. für Anthropol. Leipz. Jahrg. 1825. 2. H. Schubert, Allg. Naturgeschichte, oder Andeutungen zur Ges schichte und Physiognomik der Natur. Erlang. 1826. Schlegel, Philosophie der Geschichte. Wien, 1829. Maistre, Abendstunden von St. Petersburg. Frankf. 1816. B. 1. S. 344. Liter. Anzeigen für christl. Theologie. 1833. Nr. 75. Was ist das Resultat der Wissenschaft in Bezug auf die Urwelt? Kathol. Magazin für Wissenschaft und Leben.

4. B. 1. H. S. 3 ss.

Adversus doctrinam Ecclesiae, modo demonstratam, adversarii objiciunt:

1. Quum novus orbis saeculo XVI., atque insulae in oceano australi sitae saeculo XVIII. detegerentur: repertae sunt incolis frequentissimae, qui tamen ab Adamo originem habere non possunt, quia, qua via in Americam et insulas illas transmearint, haud intelligitur. Qua via antiqui orbis habitatores in illas regiones pervenerint, nostrum non est explicare, dummodo constat, id aliquo modo fieri potuisse. Hoc autem demonstrant variae doctissimorum virorum desuper conjecturae. Ceterum incolas Americae, uti insularum Indiae australis, minime tantae antiquitatis esse ut adversarii autumant, sed recentioris esse originis, ipsa multitudo populorum et regnorum, quae si Mexicanum et Peruvianum excipiatur, exigua prorsus erant, et sunt, atque arctis circumscripta limitibus, evincit. Porro eandem originem illos populos cum aliarum terrae partium incolis habere, invicte probant plures eorum ritus, pluraque dogmata cum his communia. Sic memoria diluvii apud eos viget, et unius familiae ex eo servatae. Mexicani circumcisionem habent, sabbatum septimo die, et jubilaeum quinquagesimo anno occurrente celebrant 1).

2. In ipso Moysis libro, quem de creatione mundi conscripsit, non obscura habentur indicia, jam ante Adamum homines in orbe fuisse. Nam Cain fratricida ait: Ecce ejicis me hodie a facie terrae, et a facie tua abscondar, et ero vagus, et profugus in terra: omnis igitur, qui invenerit me, occidet me2). Quae sine hominum multitudine intelligi nequeunt. Porro dicitur Cain uxorem habuisse; Adami filiam autem ducere haud potuerat, cum ei nulla adhuc nata esset 3). Dein perhibetur Cain agricola ); agricultura autem et ars aratoria plures alias exigit artes. Praeterea de eodem legitur, aedificasse ipsum civitatem 5); architecti igitur aderant, aderant, quos in eam deduceret, cives. Quinam autem ii ex familia Adae fuerint, quum interfecto Abele unus Adam cum Eva superesset? - Attamen quamvis Scriptura eo loco, ubi de fratricidio Caini sermo est, tantum duorum filiorum Adae mentionem faciat: inde minime conjici potest, hos solos liberos protoparentibus fuisse; imo inferius expresse contrarium legitur, cum memoriae proditur,

1) Catechisme philos. P. 1. art. 5. n. 48. et s. La St. Bible Vengée. T. 1. p. 295. s. - 2) Gen. 4, 14. 3) Gen. 4, 17. — 4) Gen. 4, 4.5) Gen. 4, 17.

eos genuisse filios et filias 1). Unde quum Abel circa a. 129. occisus sit, multiplicatis jam hominibus, atque plures jam exsisterent Adami nepotes et pronepotes, inanis metus Caini haud erat; et praeterea sibi a futuris posteris timere potuit. Ad haec juxta textum hebraicum locus ille etiam legi potest: Omne, quod invenerit me, occidet me, ita ut verba timorem Caini, ne a bestiis dilaceraretur, exprimant, ut Josephus suspicatur 1). — Ex supra dictis simul ea, quae quoad uxorem Caini ab adversariis objiciuntur, sponte sua ruunt. Nam etsi Moyses aperte non insinuat, filias tunc temporis Adamo natas esse; hinc inferri nequit, nullam ei natam esse. Quod vero ad artem agrariam attinet; quum familia Adami ex supra notatis jam satis crevisset: poterat haecce utique ex arte agraria et pecuaria sustentationem quaerere; erat autem ea sui generis, minime vero iisdem, quibus nunc, instrumentis exercita. Tandem ad Henochiam aedificandam opus quidem fuisset Caino architectis, si civitas illa Europae urbes aemulata fuisset; haudquaquam autem, si tuguriola pro mundi infantia solum complectebatur. Cum praeterea constet, ex doctissimorum chronologorum sententia, non ante mundi a. 400. aut fortasse etiam 500. Cainum Henochiam condidisse: patet, incolarum satis frequentem multitudinem ipsum colligere potuisse, qua eam repleret 2).

statuunt.

3. Chronologiae celeberrimorum antiquitatis populorum, ut Chaldaeorum, Sinensium, etc. mundum Adamo longe antiquiorem - Verumtamen chronologias has omnes fabulosa commenta esse, supra jam ostendimus, et apud omnes eruditos in confesso est; quum nulla prorsus, omnibus fatentibus, exstent certa monumenta historia Mosaica antiquiora. Unde jam Cicero de Chaldaeis ait: Condemnemus hos aut stultitiae aut vanitatis, aut imprudentiae, qui quadringenta duodeviginti millia annorum monumentis comprehensa continent 3).

1) Gen. 5, 4. cf. 4, 25.- 2) Cf. Natal. Alex. Hist. Eccles. Diss. 3. in primam mundi aetat. Par. 1730. p. 62 ss. - 3) De divin. l. 1. Cf. Stollberg, Geschichte der Religion Jesu. 1. Th. 1. Beil. p. 275 ss. Cuvier, Die Umwälzungen der Erdrinde. Bonn, 1830. Qui scribit:,,Das gewissen Völkern beigelegte außerordentliche höhe Alter hat keinen geschichtlichen Grund." Klaproth, Asia polyglotta. Par. 1823. Nach der Berechnung des berühmten Astronomen Cassini hat die merkwürdige Zusammenkunft der Sonne, des Mondes und anderer Planeten, wornach die Chinesen ihre älteste Geschichte datiren, den 26. Fbr. des J. 1012 v. Ch., somit 400 J. nach der Sündfluth, und eine kurze Zeit nach Abrahams Geburt, stattgefunden (Catholique magazine).

« PoprzedniaDalej »