Obrazy na stronie
PDF
ePub

1390 Incolumique manu mox eripuit semispatam,
Qua dextrum cinxisse latus memorauimus illum,
Ilico uindictam capiens ex hoste seueram.
Nam feriens dextrum Haganoni effodit ocellum
Ac timpus resecans pariterque labella reuellens
1395 Olli bis ternos discussit ab ore molares.

Tali negotio dirimuntur prelia facto.
Quemque suum uulnus atque aeger anhelitus arma
Ponere persuasit. quisnam hinc inmunis abiret,
Qua duo magnanimi heroes tam uiribus aequi
1400 Quam feruore animi steterant in fulmine belli?
Postquam finis adest, insignia quemque notabant,
Illic Guntharii regis pes palma iacebat

1405

1410

Waltharii nec non tremulus Haganonis ocellus.
Sic sic armillas partiti sunt auarenses.

Consedere duo, nam tertius ille iacebat,
Sanguinis undantem tergentis floribus amnem.
Haec iter timidam reuocat clamore puellam
Alpharides, ueniens quae saucia quaeque ligauit.
His ita conpositis sponsus praecepit eidem :
'Iam misceto merum Haganoni et porrige, primum,
Est athleta bonus fidei si iura reseruet:

Tum praebeto mihi reliquis qui plus toleraui,
Postremum uolo Guntharius bibat, utpote segnis
Inter magnanimum qui paruit arma uirorum
1415 Et qui Martis opus tepide atque eneruiter egit.'
Obsequitur cunctis Heririci filia uerbis.

Francus at oblato licet arens pectore uino: 'Defer' ait 'prius Alpharidi sponso ac seniori Uirgo tuo, quoniam fateor, me fortior ille est. 1420 Non solum mihi sed cunctis super eminet ille.

1425

Hic tandem Hagano spinosus et ipse Aquitanus
Mentibus inuicti licet omni corpore lassi

Post uarios pugnae strepitus ictusque tremendos
Inter pocula scurrili certamine ludunt.
Francus ait: iam dehinc ceruos agitabis amice,
Quorum de corio wantis sine fine fruaris:
At dextrum moneo tenera lanugine conple,
Ut causae ignaros palmae sub imagine fallas.

1390 Incolomique P.-1396 proelia P.-1398 immunis P.-1402 pes regis P.

Wah! sed quid dicis, quod ritum infringere gentis 1430 Ac dextro femori gladium agglomerare uideris Uxorique tuae, si qua adeo cura subintrat,

[ocr errors]

Perverso amplexu circumdabis euge sinistram?

Iam quid demoror? en posthac tibi quicquid agendum est
Laeua manus faciet.' Cui Walthare talia reddit:

1435 Cur tam prosilias admiror lusce Sicamber :

Si uenor ceruos, carnem uitabis aprinam.
Ex hoc iam famulis tu suspectando uidebis
Heroum turbas transuersa tuendo salutans.
Sed fidei memor antiquae tibi consiliabor :
1440 Iam si quando domum uenias laribusque propinques,
Effice lardatam de multra farreque pultam:
Hoc pariter uictum tibi confert atque medelam.
His dictis pactum renouant iterato coactum
Atque simul regem tollentes ualde dolentem
1445 Inponunt equiti et sic disiecti redierunt:

Franci Wormatiam patriamque Aquitanus adiuit.
Illic gratifice magno susceptus honore
Publica Hiltgundi fecit sponsalia rite

Omnibus et carus post mortem obitumque parentis 1450 Ter denis populum rexit feliciter annis.

Qualia bella dehinc uel quantos saepe triumphos
Ceperit, ecce stilus renuit signare retusus.

Haec quicumque leges stridenti ignosce cicadae Raucellam nec adhuc uocem perpende sed aeuum, 1455 Utpote quae nidis nondum petit alta relictis.

Haec est Waltharii poesis. uos saluet Ihesus. 1431 amodo P. 1443 cruentum P.-1456 nos, І Й С Р.

III.

CHRONICON NOVALICIENSE.*

(Lib. II., cap. vii-xiii.)

CAP. vii.

DICITUR autem in hoc monasterio prisco habuisse tempore

monachum quendam olitorem, nomine Waltharium,' nobili ortum stigmate ac regali procreatum sanguine. Famosissimus enim valde ubique fuisse adletham, ac fortis viribus refertur, sicut de eo quidam sapiens versicanorus scripsit :

Waltarius fortis, quem nullus terruit hostis
Colla superba domans, victor ad astra volans.
Vicerat hic totum duplici certamine mundum,

Insignis bellis, clarior ast meritis.

Hunc Boreas rigidus 3 tremuit quoque torridus Indus,

Ortus et occasus solis eum metuit.

Cuius fama suis titulis redimita coruscis,

Ultra caesareas scandit ab hinc aquilas.

Hic post multa prelia et bella, quae viriliter in seculo gesserat. cum iam prope corpus eius senio conficeretur, recordans 4 pondera suorum delictorum, qualiter ad rectam penitentiam 5 pervenire mereretur. Qui cum in monasterio, ubi districtior norma custodiretur monachorum, explere melius animo de liberasset, continuo baculum queritans perpulchrum, in cuius summitate plurimis configi precepit anulis, qui per singulis 6 ipsorum anorum 7 singulis tintinnabulis appendi fecit; sumensque habitum peregrini, atque cum ipso pene totum peragrans mundum, ut exploraret cum ipso studia vite monachorum atque regulam ipsorum, ad quorumcumque pervenisset monasteria. Tuncque illam, quam olim ferunt peregrinationem habuisse, aggressus

8

ΙΟ

*The text of the 'Chronicon Novaliciense' is here reprinted from that published by Pertz, Mon. Ger. Hist.' Vol. vii, cap. 7-13. The varsants in Muratori (M.) are given below the text; those found in Piper (P.), but not in Muratori, are designated by the abbreviation P. (v). Differences of orthography have been omitted in noting the variants.

I Waltarius..—2 fuisse refertur athleta ac fortis viribus sicut.—3 Hunc Heroa (per) tremuit.—4 recardatus.—5 not read by M.—6 singulos.-7 anulorum.-8 singulos.-9 quodcumque.-10 fertur.

II

est. Qui cum in qualiqumque ingrederetur Monasterium tempore, quo ipsi monachi ad laudes Deo reddendas intrabant. Hoc enim ipse valde observabat percuciebat siquidem bis vel ter cum ipso baculo pavimentum ecclesiae, ut ad sonitum ipsorum tintinnabulorum discerneret illorum disciplinam. Erat enim in eo maxima calliditas, et sollertis" exploratio, ut sic monachorum disciplinam agnosceret. Qui cum, ut supra retulimus, prope totum peragrasset cosmum, venit utique ad novaliciensem, tunc in studio sanctitatis famosissimum 3 monasterium. Ubi cum ingressus esset 14 ecclesiam, percussit more solito, ecclesiae solum. Ad quem sonitum quidam ex pueris retrorsum aspiciens, ut videret, quid hoc esset, 15 protinus magister schole in eum prosiliens, alapa percussit pueram alumpnum. Ubi ergo Waltarius talia vidit, ingemuit illico et ait: "En ergo hic, quod 16 multis diebus nonnulla terrarum spacia quaeritans repperire talia adhuc non valui." Exiens igitur statim ab ecclesia, mandavit siquidem abbati, ut secum colloquium habere dignaretur. Cui cum suam insinuasset voluntatem, in proximo habitum sumens monachorum, efficitur protinus cultor orti, sponti et voluntarie, ipsius monasterii. Ipse vero accipiens duas longissimas funes, extenditique eas per ortum, unam scilicet per longum alteram namque per transversum, tempore 18 estatis omnes noxias in illas 19 suspendebat erbas, videlicet radicibus 20 ipsarum desuper expandebat contra solis fervorem, ut ultra non vivificarentur.

CAP. viii.

HIC ergo Waltarius quis vel unde nuperrime fuerit, vel a quo

patre genitus sit, non est bonum silencio abscondere. Fuit enim quidam rex in Aquitanie regnum nomine Alferus.21 Hic de coniuge propria habuit filium nomine Waltarium,22 quem supra nominavimus. Huius temporibus in Burgundie regnum alius rex extiterat nomine Eriricus,23 qui similiter habuit filiam valde decoram nomine Ildegundam.24 Hii vere reges iuramentum inter se dederant, ut quando ipse pueri ad legitimam etatem primitus venissent, se invicem sociarent, scilicet cum tempus nubendi illis uenisset. Qui ergo pueri antequam se sociarent,

II in tempore.-12 solers.-13 florentissimum.—14 foret.—15 erat.16 qui.—17 dignetur.-18 ac tempore.—19 illis.-20 radices.— -21 Alferius.-22 Waltarius.—23 Criricus Mur. and Bethm., Eriricus P.—24 Ildegunde.

III.

CHRONICON NOVALICIENSE.*

(Lib. II., cap. vii-xiii.)

CAP. vii.

DICITUR autem in hoc monasterio prisco habuisse tempore

monachum quendam olitorem, nomine Waltharium,1 nobili

ortum stigmate ac regali procreatum sanguine.

Famosissimus

enim valde ubique fuisse adletham, ac fortis viribus refertur, sicut de eo quidam sapiens versicanorus scripsit :

Waltarius fortis, quem nullus terruit hostis
Colla superba domans, victor ad astra volans.
Vicerat hic totum duplici certamine mundum,

Insignis bellis, clarior ast meritis.

Hunc Boreas rigidus 3 tremuit quoque torridus Indus,
Ortus et occasus solis eum metuit.

Cuius fama suis titulis redimita coruscis,

Ultra caesareas scandit ab hinc aquilas.

Hic post multa prelia et bella, quae viriliter in seculo gesserat. cum iam prope corpus eius senio conficeretur, recordans + pondera suorum delictorum, qualiter ad rectam penitentiam 5 pervenire mereretur. Qui cum in monasterio, ubi districtior norma custodiretur monachorum, explere melius animo de liberasset, continuo baculum queritans perpulchrum, in cuius summitate plurimis configi precepit anulis, qui per singulis 6 ipsorum anorum 7 singulis tintinnabulis appendi fecit; sumensque habitum peregrini, atque cum ipso pene totum peragrans mundum, ut exploraret cum ipso studia vite monachorum atque regulam ipsorum, ad quorumcumque 9 pervenisset monasteria. Tuncque illam, quam olim ferunt to peregrinationem habuisse, aggressus

[graphic]
[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »