Obrazy na stronie
PDF
[merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][graphic][merged small][ocr errors]
[ocr errors]
[graphic][ocr errors][subsumed][subsumed][merged small][merged small][merged small]

CARDINALIS FESCH, TITULI S.tæ MARIÆ DE VICTORIA

ARCHIEPISCOPUS

LUGDUNENSIS, VIENNENSIS, EBREDUNENSIS ;

GALLIARUM PRIMAS, etc. Clero Lugdunensi salutem in Christo Jesu.

EXHAUSTA jam penitùs , Fratres carissimi , ultimâ Breviarii Lugdunensis editione , novam vobis subministramus et quidem , quantùm fieri licuit accuratissimam. Reformationes nonnullas requisivissent tum operis perfectio , tum antiquo

vj rum et venerabilium Ecclesiæ nostræ rituum, hisce novissimis temporibus nimis deformatorum, ad pristinum eorumdem statum restitutio. Istud tarnen , quale nundyhabetis , Breviarium , tale omninò in lucem iterùm emittere satius judicavimus. Mutatio quippe consuetudinis quæ adjuvat utilitate, novitate perturbat (1). Copiosam non minùs ac selectam quæ nobis superest , paternorum rituum supellectilem religiosè custodiatis, Fratres carissimi; et ideò vestris in mentibus alte sit repositum , tanquam innovationum antidotum et zeli sancti incentivum ,, istud divi Bernardi præconium. Inter Ecclesias Galliæ constat profectò Lugdunensem hactenus præeminuisse ,, sieut dignitate sedis , sic honestis studiis et laudabilibus institutis. Ubi enim æquè viguit disciplinæ censura., morum gravitas, maturitas consiliorum , antiquio tatis insigne ? præsertim in officiis Ecclesiaticis, haud facilè unquam repentinis visa est novitatibus acquiescere , nec se aliquandò juvenili passa est decolorari levitate, Ecclesia plena jidicii (2).

Deficiunt quoque Missalis, Gradualis et Antiphonarii exemplaria. Hæc quam primùm typis rursùm mandari curabimus. Singula hæc Cultûs divini instrumenta vobis conferendo, salutaria etiam ad interiorem et veram pietatem hortamenta prætermittere non possumus. Parùm esset Sacerdotalis functionis exteriores duntaxat ritus et

(1) August. ad Januarium.
(3) Diyus Bernardus ad canonicos Lugdunenses.

« PoprzedniaDalej »