Obrazy na stronie
PDF

vi in Capitolio fecit. Terminus et Juventas non addixere; quorum aræ moveri non potuerunt. LV. Filii Sexti Tarquinii dolo Gabios in potestatem suam redegit. LVI. Hujus filiis Delphos profectis, et consulentibus, quis

eorum regnaturus esset Romæ, dictum est, eum regnaturum, qui primus.

matrem osculatus esset Quod responsum quum ipsi aliter interpretarentur, Junius Brutus, qui cum iis profectus erat, prolapsum se simul»vit, et terram osculatus est, idque factum ejus eventus rei comprobavit. Nam quum, impotenter se gerendo, Tarquinius Superbus omnes in odium sui adduxisset; ad ultimum, propter expugnatam nocturna vi a Sexto filio ejus Lucretiæ pudicitiam, (quæ vocato patre ad se Tricipitino et viro Collatino, obtestata ne inulta mors ejus esset, cultro se interemit ) LIX. Bruti opera maxime expulsus est, quum regnasset annos viginti quinque. LX. Tunc consules primum creati sunt L. Junius Brutus et L. Tarquinius Collatinus.

[ocr errors]
[ocr errors][ocr errors]

FACTURUSNE operæ pretium sim, si a primordio urbis res populi Romani perscripserim, nec satis scio ; nec, si sciam, dicere ausim : quippe qui, cum veterem, tum vulgatam esse rem, videam, dum novi semper scriptores, aut in rebus certius aliquid allaturos se, aut scribendi arte rudem vetustatem superaturos, credunt. Utcunque erit, juvabit tamen, rerum gestarum memoriæ principis terrarum populi pro virili parte, et ipsum éonsuluisse ; et, si in tanta scriptorum turba mea fama in obscuro sit, nobilitate ac magnitudine eorum, meo qui nomini officient, me consoler. Res est præterea et immensi operis, ut quæ supra septingentesimum annum repetatur ; et quæ, ab exiguis profecta initiis, e` creverit, ut jam magnitudine.laboret suâ: et legentium plerisque, haud dubito, quin primæ origines, proximaque originibus, minus præbitura voluptatis sint, festinantibus ad hæc nova, quibus jam pridem prævalentis populi vires se ipsæ conficiunt. Ego contra hoc quoque laboris præmium petam, ut me ì conspectu malorum, quæ nostra tot per annos vidit ætas, tantisper, certè dum prisca illa tota mente repeto, avertam, omnis expers curæ, quæ scribentis animum, etsi non flectere à vero, sollicitum tamen efficere possit. Quæ ante conditam condendamve urbem, poëticis magis decora fabulis, quam incorruptis rerum gestarum monuimentis, traduntur, ea nec affirmare, nec refellere in animo est. Datur hæc venia antiquitati, ut, miscendo humana divinis, primor- ^ dia urbium augustiora faciat. • Et, si cui populo licere oportet consecrare origines suas, et ad Deos referre auctores, ea belli gloria est populo Romano, ut, quum suum conditorisque sui parentem Martem potissiinum ferat, tam et hoc gentes humanæ patiantur æquo animo, quam imperium patiuntur. Sed hæc et his similia, utcunque animadversa aut existimata erunt, haud in magno equidem ponam discrimine, Ad illa mihi pro se quisque acriter intendat animum, quæ vita, qui mores fuerint : per quos viros, quibusque artibus, {domi militiaeque, et partum et auctum imperium sit. Labente deinde paulatim disciplina, velut | desidentes primo mores sequátur animo ; deinde ut magis magisque Japsi sint; tum ire coeperint præcipites: donec ad hæc tempora, quibus nec vitiâ nostrâ, nec remedia pati possumus,

A 2

[graphic]

perventum est. . Hoc illud est præcipuè in cognitione rerum salubre ac frugiferum, omnis te éxeumpli documenta in illustri posita monumento intueri; inde, tibi tuæque reipublicæ, quodimitere, capias; inde fœdum inceptu, fœdum extitu, quod vites. • Cæterùm aut me amor negotii suscepti fallit, aut nulla unquam respublica nec major, nec sanctior, nec bonis exemplis ditior fuit ; nec in quàm civitatem tam seræ avaritia, luxuriaque immigraverint; nec ubi tantus ac tam diu paupertati ac parsimoniae honos fuerit, adeò, quanto rerum minus, tanto minus cupiditatis erat. Nuper divitiæ avaritiam,et abundantes voluptates desiderium per luxum atque libidinem pereundi perdend que omnia, invexere. Sed querelæ, ne tum quidem gratæ futuræ, quum forsitan et necessariæ erunt, ab initio certè tantæ ordiendæ rei absint. Cum bonis potiùs ominibus, votisque ac precationibus Deo

, rum Dearumque, si, ut poëtis, nobis quòque mos esset, libentiùs inciperemus, ut orsis tanti operis successus prosperos darent.

I. JAM primum omnium satis constat, Troja capta, in cæteros sævitum esse Trojanos; duobus, AEnea Antenoreque, et vetusti jure hospitii, et quia pacis reddendæque Helenæ semper auctores fuerant, omnejus belli Achivos abstinuisse. Casibus deinde variis Antenorem cum multitudine Henetùm, qui, seditione ex Paphlagonia pulsi, et sedes et ducem, rege Pylaemene ad Trojäm aimisso, quærebant, venisse

in intimum maris Hadriaticisinum ; Euganeisque, qui inter

mare-Alpesque incolebant, pulsis, Henetos Trojanosque eas tenuisse terras; et in quem j)rimùm egressi sunt locum, Troja vocatur, pagoque inde Trojano nomen est; gens universa Veneti appellati. AEneam, ab simili clade domo profugum, sed ad wnajora imitia rerum ducentibus fatis, primo in Macedoniam venisse ; inde in Siciliam quærentem sedes delatum ; ab Sicilia classe Laurentem agrum tenuisse ; Trojæ et huic loco nomen est. Ibi egressi Trojani, ut quibus ab immenso prope errore nihil, præter arma et naves, superesset, quum prædam ex agris agerent, Latinus rex Aboriginesque, qui tum ea tenebant loca, ad arcen^dam vim advenarum armati ex urbe atque agris concurrunt. Duplex inde fama est : alii, prœlio victum Latinum pacem, cum Ænea, deinde affinitatem junxisse, tradunt : alii, quum instructæ acies constitissent, priusquam signa canerent, processisse Latinum inter primores, ducemque advenarum evocâsse ad colloquium : percunctatum deinde, qui morta

[ocr errors]

les essent, unde, aut quo casu profecti domo, quidve quærentes in agrum Laurentem exissent ?. Postquam audierit multitudinem Trojanos esse ; ducem Ænean, filium Anchisæ et Veneris; cremata patria et domo profugos sedem condendæque urbi locum quærere, et nobilitatem admiratum gentis virique, et animum vel bello vel paci paratum, dextera data fidem futuræ amicitiæ sanxisse. lnde foedus ictum inter duces, inter exercitus salutationem factam : Ænean apud Latinum fuisse in hospitio: ibi Latinum apud Penates Deos domesticum publico adjunxisse foedus, filia Æneæ in matrimonium data : * ea res utique Trojanis spem affirmat tandem stabili certaque sede finiendi erroris. •TOppidum condunt. AEneas ab nomine uxoris Lavinium appellat. Brevi stirps quoque virilis ex novo naatrimonio fuit, cui Ascanium parentes dixere nomen, • II. Bello deinde Aborigines Trojanique simul petiti. Turnus Rex Rutulorum, cui pacta Lavinia ante adventum AEneæ fuerat, prælatum sibi advenam ægrè patiens, simul Æneæ Latinoque belluum intulerat. Neutra acies læta ex eo certamine abiit ; victi Rutuli : victores Aborigines Trojanique ducem Latinum amisere. Inde Turnus Rutulique, diffisi rebus, ad florentes Etruscorum opes Mezentiumque *35rum regem, confugiunt ; qui Cære opulento tum oppido imperitans, jam inde ab initio minimè lætus novæ origine urbis, et tum nimio plus, quàm satis,tutum esset accolis, 'rem Trojanam crescere ratus, haud gravatim socia arma Rutulis junxit. \-AETEas adversus tanti belli terrorem ut ani- mos Àborigimium sibi conciliaret, ne sub eodem jure solùm, sed etiam T nomine, omnes essent, Latinos utramque gentem appellavit. Nec deinde Aborigines Trojanis §tudio ac fide erga regem Ænean cessere ; fretusque his animis coalescentium in dies magis duorum populorum AEneas, quanquam tanta opibus Etruria erat, ut jam ngn terras solùm, §ed mare etiam per totam Italiæ longitudinem, ab Alpibus ad fretum Siculùm, fama nominis sui implesset; tamen, quum moenibus bellum propulsare posset, in aciem copias eduxit. Secundum inde proelium Latinis, Æneæ etiam ultimum operum mortalium fuit. • Situs est, quemcunque eum dici jus fasque est, super Numicium flumen ; Jovem indigetem appellant. - • III. ' Nondum maturus imperio Ascanius Æneæ filius erat ; tamen id imperium ei ad puberem aetatem incolume ma;, $t: tantisper tutela nauliebri (tanta indoles in Laviniæ

erat) res Latina et regnum avitum paternumque puero stetit. ' Haud nihil ambigam (quis enim rem tam veterem pro certo affirmet i) hiccine fuerit Ascanius, an major qu`m hic, Creusa matre Ilio incolumi natus, comesque inde paternæ fugæ, quem Iulum eundem Julia gens auctorem nominis sui nuncupat.' Is Ascanius ubicunque et quacunque matre genitus, (certè natum Ænea constat) abundante Lavinii multitudine, florentem jam (ut tum res erant) atque opulentam urbem matri, seu novercæ, reliquit. Novam ipse aliam sub Albano monte condidit; quæ, ab situ porrectæ in dorso urbis, Longa Alba appellata. Inter Lavinium et Albam Longam coloniam deductam triginta ferme interfuere anni ; tantùm tamen opes creverant, maximè fusis Etruscis, ut ne morte quidem Æneæ, nec deinde, inter muliebrem tutelam rudimentumque primum puerilis regni, movere arma aut Mezentius Etruscique, aut ulli alii accolæ ausi sint. Pax ita convenerat, ut Etruscis Latinisque fluvius Albula, quem nunc Tiberim vocant, finis esset. Silvius deinde regnat, Ascanii filius, casu quodam in silvis natus. £. Is Ænean Silvium creat ; is deinde Latinum Silvium. Ab eo coloniæ aliquot deductæ, Prisci Latini appellati. Mansit Silviis postea cmnibus cognomen, qui Albę regnarunt. Latino Alba ortus, Alba Atys, Atye Capys, Capye Japetus, Capeto Tiberinus ; qui, in trajectu Albulæ amnis submersus, celebre ad posteros nomen flumini dedit.\ Agrippa inde Tiberini filius; post Agrippam Romulus Silvius, à patre accepto imperio, regnat. , Aventino, fulmine ipse ictus, regnum per manus tradidit. Is, sepultus in eo colle, qui nunc est pars Romanæ urbis, cognomen colli fecit. x Proca deinde regnat; is Numitorem atque Amulium procreat. Numitori, qui stirpis maximus erat, regnum vetustum Silviæ gentis legat. Plus tamen vis potuit, qu`m voluntas patris aut verecundia ætatis. - Pulso fratre, Amulius regnat. Addit sceleri scelus. Stirpem fratris virilem interimit. Fratris filiæ Rheæ Silviae, pex speciem honoris, quum Vestalem eam legisset, perpetua virginitate spem partus adimit. IV. Sed debebatur, ut opinor, fatis tantæ origo urbis, , maximique secundum Deorum opes imperii principium. Vi compressa Vestalis, quum geminum partum edidisset, seu ita rata, seu quia Deus auctor culpæ honestior erat, Martem incertæ stirpis patrem nuncupat. Sed nec Dii, nec homines, aut ipsam, aut stirpem a crudelitate regia vindicant. Sarcedos vincta in custodiam datur ; pueros in pro'\

« PoprzedniaDalej »