Obrazy na stronie
PDF
ePub

nare ?" tantoque consensu, quanto haud quisquam alius antè, rex est declaratus. Neque ea res Tarquinio spem affectandi regni minuit; immò eò impensiùs, quia de agro plebis adversa Patrum voluntate senserat agi, criminandi Servii apud Patres, crescendique in curia sibi occasionem datam ratus est, et ipse juvenis ardentis animi, et domi uxore Tulliâ inquietum animum stimulante. Tulit enim et Romana regia sceleris tragici exemplum, ut tædio regum maturior veniret libertas; ultimumque regnum esset, quod scelere partum foret. Hic L. Tarquinius (Prisci Tarquinii regis filius neposne fuerit, parum liquet; pluribus tamen auctoribus filium ediderim) fratrem habuerat Aruntem Tarquinium, mitis ingenii juvenem. His duobus, ut ante dictum est, duæ Tulliæ, regis filiæ, nupserant, et ipsæ longè dispares moribus. Forte ita inciderat, ne duo violenta ingenia matrimonio jungerentur, fortunâ, credo, populi Romani quò diuturnius Servii regnum esset, constituique civitatis mores possent. Angebatur ferox Tullia, nihil materiæ in viro neque ad cupiditatem, neque ad audaciam esse ; tota in alterum versa Tarquinium, eum mirari, eum virum dicere, ac regio sanguine ortum; spernere sororem, quòd virum nacta muliebri cessaret audaciâ. Contrahit celeriter similitudo eos, ut ferè fit malum malo aptissimum; sed initium turbandi omnia à femina ortum est. Ea, secretis viri alieni assuefacta sermonibus, nullis verborum contumeliis parcere, de viro ad fratrem, de sorore ad virum; et se rectiùs viduam et illum cœlibem futurum fuisse contendere, quàm cum impari jungi, ut elanguescendum alienâ ignaviâ esset. Si sibi eum, quo digna esset, Dii dedissent virum, domi se propediem visuram regnum fuisse, quod apud patrem videat; celeriter adolescentem suæ temeritatis implet. Aruns Tarquinius et Tullia minor, prope continuatis funeribus quum domos vacuas novo matrimonio fecissent, junguntur nuptiis, magis non prohibente Servio, quam approbante. XLVII. Tum verò in dies infestior Tullii senectus, infestius cœpit regnum esse; jam enim ab scelere ad aliud spectare mulier scelus; nec nocte, nec interdiú virum conquiescere pati, ne gratuita præterita parricidia essent. "Non sibi defuisse, cui nupta diceretur, nec cum quo tacita serviret; defuisse, qui se regno dignum putaret; qui meminisset se esse Prisci Tarquinii filium; qui habere, quàm sperare, regnum mallet. Si tu is es, cui nuptam esse me arbiror, et virum et regem appello; sin minùs, eò nunc pejùs ›

Quin

mutata est res, quòd isthic cum ignavia est scelus. accingeris? Non tibi ab Corintho, nec ab Tarquiniis, ut patri tuo, peregrina regna moliri necesse est. Dii te penates patriique, et patris imago, et domus regia, et in domo regale solium, et nomen Tarquinium creat vocatque regem. Aut si ad hæc parum est animi, quid frustraris civitatem? quid te ut regium juvenem conspici sinis? Facesse hinc Tarquinios, aut Corinthum. Devolvere retrò ad stirpem, fratri similior, quàm patri." His aliisque increpando juvenem instigat, nec conquiescere ipsa potest; si, quum Tanaquil, peregrina mulier, tantum moliri potuisset animo, ut duo continua regna viro, ac deinceps genero dedisset; ipsa, regio semine orta, nullum momentum in dando adimendoque regno faceret. His muliebribus instinctus furiis Tarquinius circumire et prensare, minorum maximè gentium, Patres; admonere paterni beneficii, ac pro eo gratiam repetere; allicere donis juvenes; tum de se ingentia pollicendo, tum regis criminibus omnibus locis crescere; postremò, ut jam agendæ rei tempus visum est, stipatus agmine armatorum, in forum irrupit; inde, omnibus perculsis pavore, in regia sede pro curia sedens, Patres in curiam per præconem ad regem Tarquinium citari jussit. Convenere extemplo, alii jam antè ad hoc præparati, alii metu, ne non venisse fraudi esset, novitate ac miraculo attoniti, et jam de Servio actum rati. Ibi Tarquinius, maledicta ab stirpe ultima orsus; "Servum, servâque natum, post mortem indignam parentis sui, non interregno, ut antea, inito, non comitiis habitis, non per suffragium populi, non auctoribus Patribus, muliebri dono regnum occupasse. Ita natum, ita creatum regem, fautorem infimi generis hominum, ex quo ipse sit, odio alienæ honestatis ereptum primoribus agrum sordidissimo cuique divisisse; omnia onera, quæ communia quondam uerint, inclinâsse in primores civitatis; institusise censum, ut insignis ad invidiam locupletiorum fortuna esset, et parata, unde, ubi vellet, egentissimis largiretur."

XLVIII. Huic orationi Servius quum intervenisset, trepido nuncio excitatus, extemplo à vestibulo curiæ magnâ voce, "Quid hoc," inquit, "Tarquini, rei est? quâ tu audaciâ, me vivo, vocare ausus es Patres ? aut in sede considere mea?" Quum ille ferociter ad hæc, "Se patris sui tenere sedem, multo, quam servum, potiorem filium regis regni hæredem; satis illum diu per licentiam eludentem insultâsse dominis;" clamor ab utriusque fautoribus oritur, et

concursus populi fiebat in curiam; apparebatque regnaturum, qui vicisset. Tum Tarquinius, necessitate jam ipsâ cogente ultima audere, multo et ætate et viribus validior, medium arripit Servium; elatumque è curia in inferiorem partem per gradus dejicit. Inde ad cogendum Senatum in curiam redit. Fit fuga regis apparitorum, atque comitum. Ipse prope exsanguís, quum semianimi regio comitatu domum se reciperet, pervenissetque ad summum Cyprium vicum, ab iis, qui missi ab Tarquinio fugientem consecuti erant, interficitur. Creditur, quia non abhorret à cætero scelere, admonitu Tullie id factum; carpento certè (id quod satis constat) in forum inyecta, nec reverita cœtum virorum, evocavit virum è curia; regemque prima appellavit; à quo facessere jussa ex tanto tumultu, quum se domum reciperet, pervenissetque ad summum Cyprium vicum, ubi Dianium naper fuit; flectenti carpentum dextrâ in Virbium clivum, ut in collem Esquiliarium eveheretur, restitit pavidus, atque inhibuit frenos is, qui jumenta agebat, jacentemque dominæ Servium trucidatum ostendit, Fœdum inhumanumque inde traditur scelus, monumentoque locus est: Sceleratum vicum vocant, quo amens, agitantibus furiis sororis ac viri, Tullia per patris corpus carpentum egisse fertur, partemque sanguinis ac cædís paternæ cruento vehiculo, contaminata ipsa respersaque, tulisse ad penates suos viique sui; quibus iratis, malo regni principio similes propediem exitus sequerentur. Ser. Tullius regnavit annos quatuor et quadraginta, ita ut bono etiam moderatoque succedenti regi difficilis æmulatio esset. Cæterùm id quoque ad gloriam accessit, quòd cum illo simul justa ac legitima regna occiderunt. Id ipsum tam mite ac tam moderatum imperium tamen, quia unius esset, deponere eum in animo habuisse, quidam auctores sunt; ni scelus intestinum liberandæ patriæ consilia agitanti intervenisset.

XLIX. Inde L. Tarquinius regnare occepit, cui Superbo cognomen facta indiderunt, quia socerum gener sepulturâ prohibuit, "Romulum quoque insepultum perisse" dictitans: primores Patrum, quos Servii rebus favisse credebat, interfecit; conscius deinde, malè quærendi regni ab se ipso adversus se exemplum capi posse, armatis corpus circumsepsit; neque enim ad jus regni quicquam præter vim habebat; ut qui neque populi jussu, neque auctoribus Patribus regnaret. Eò accedebat, ut in caritate civium nihil spei reponenti metu regnum tutandum esset: quem ut pluribus

incuteret, cognitiones capitalium rerum sine consiliis per se solus exercebat; perque eam causam occidere, in exsilium agere, bonis multare poterat non suspectos mod aut invisos, sed unde nihil aliud, qum prædam, sperare posset. Ita Patrum præcipuè numero imminuto, statuit nullos in Patres legere; qus contemptior paucitate ipsâ ordo esset, minusque per se nihil agi indignarentur. Hic enim regum primus traditum à prioribus morem de omnibus senatum consulendi solvit; domesticis consiliis rempublicam administravit; bellum, pacem, fœdera, societates per se ipse, cum quibus voluit, injussu populi ac senat^s, fecit, diremitque. Latinorum sibi maximè gentem conciliabat, ut peregrinis quoque opibus tutior inter cives esset; neque hospitia modò cum primoribus eorum, sed affinitates quoque, jungebat. Octavio Mamilio Tusculano, (is long princeps Latini nominis erat, si famæ credimus, ab Ulixe Deaque Circe oriundus) ei Mamilio filiam nuptum dat; perque eas nuptias multos sibi cognatos amicosque ejus conciliat.

L. Jam magna Tarquinii auctoritas inter Latinorum proceres erat; quum, in diem certam ut ad lucum Ferentine conveniant, indicit; esse, quæ agere de rebus communibus velit. Conveniunt frequentes prim. luce: ipse Tarquinius diem quidem servavit; sed paulo antè qu`m sol occideret, venit. Multa ibi tot die in concilio variis jactata sermonibus erant. Turnus Herdonius ab Aricia ferociter in absentem Tarquinium erat invectus; "Haud mirum esse, Superbo inditum Romæ cognomen;" (jam enim ita clam quidem mussitantes, vulgò tamen, eum appellabant) "an quicquam superbius esse, quam ludificari sic omne nomen Latinum? Principibus longè ab domo excitis, ipsum, qui concilium indixerit, non adesse; tentari profect patientiam, ut, si jugum acceperint, obnoxios premat. Cui enim non apparere affectare eum imperium in Latinos? Quod si sui bene crediderint cives, aut si creditum illud, et non raptum parricidio, sit, credere et Latinos (quanquam ne sic quidem alienigena) debere. Sin suos ejus peniteat, (quippe qui alii super alios trucidentur, exsulatum eant, bona amittant,) quid spei melioris Latinis portendi? Si se audiant, domum suam quemque inde abituros; neque magis observaturos diem concilii, quam ipse, qui indixerit, observet." Hæc atque alia eodem pertinentia seditiosus facinorosusque homo, hisque artibus opes domi nactus, quum maximè dissereret, intervenit Tarquinius. Is finis orationi fuit. Aversi omnes ad

Tarquinium salutandum: qui, silentio facto, monitus à proximis, ut purgaret se, quod id temporis venisset, "Disceptatorem," ait, "se sumptum inter patrem et filium; curâ reconciliandi eos in gratiam moratum esse; et, quia ea res exemisset illum diem, postero die acturum, quæ constituisset." Ne id quidem ab Turno tulisse tacitum ferunt; dixisse enim, "Nullam breviorem esse cognitionem, quàm inter patrem et filium, paucisque transigi verbis posse; ni pareat patri, habiturum infortunium esse."

LI. Hæc Aricinus in regem Romanum increpans ex concilio abiit. Quam rem Tarquinius aliquanto, quam videbatur, ægrius ferens, confestim Turno necem machinatur; ut eundem terrorem, quo civium animos domi oppresserat, Latinis injiceret; et quia pro imperio palam interfici non poterat, oblato falso crimine insontem oppressit. Per adversæ factionis quosdam Aricinos servum Turni auro corrupit, ut in diversorium ejus vim magnam gladiorum inferri clam sineret; ea quum una nocte perfecta essent, Tarquinius, paulò ante lucem accitis ad se principibus Latinorum, quasi re nov perturbatus, "moram suam hesternam, velut Deorum quadam providentiâ illatam," ait, "saluti sibi atque illis fuisse; ab Turno dici sibi et primoribus populorum parari necem, ut Latinorum solus imperium teneat. Aggressurum fuisse hesterno die in concilio; dilatam rem esse, qu'd auctor concilii abfuerit, quem maximè peteret. Inde illam absentis insectationem esse natam, quod morando spem destituerit. Non dubitare, si vera deferantur, quin primâ luce, ubi ventum in concilium sit, instructus cum conjuratorum manu armatusque venturus sit. Dici, gladiorum ingentem numerum esse ad eum convectum; id vanum necne sit, extemplo sciri posse. Rogare eos, ut inde secum ad Turnum veniant." Suspectam fecit rem et ingenium Turni ferox, et oratio hesterna, et mora Tarquinii; quod videbatur ob eam differri cædes potuisse. Eunt inclinatis quidem ad credendum animis, tamen, nisi gladiis deprehensis, cætera vana existimaturi. Ubi est e ventum, Turnum ex somno excitatum circumsistunt custodes: comprehensisque servis, qui caritate domini vim parabant, quum gladii abditi ex omnibus locis deverticuli protraherentur; enimvero manifesta res visa, injectæque Turno catena; et confestim Latinorum concilium magno cum tumultu advocatur. Ibi tam atrox invidia orta est, gladiis in medio positis, ut, indictâ causâ, novo genere lethi, dejectus ad caput aque

« PoprzedniaDalej »