Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]
[ocr errors]

cretum viro Tanaquil, "Viden, tu puerum hunc," inquit, quem tam humili cultu educamus? Scire licet, hunc lumen quondam rebus nostris dubiis futurum, præsidiumque regiæ afflicta; proinde materiem ingentis publicè privatimque decoris omni indulgentiâ nostra nutriamus." Inde puerum liberûm loco cœptum haberi, erudirique artibus, quibus ingenia ad magnæ fortunæ cultum excitantur. Evenit facilè, quod Diis cordi esset. Juvenis evasit verè indolis regiæ; nec, quum quæreretur gener Tarquinio, quisquam Romanæ juventutis ullâ arte conferri potuit; filiamque ei suam rex despondit. Hic, quacunque de causa, tantus illi honos habitus credere prohibet servâ natum eum, parvumque ipsum servisse. Eorum magis sententiæ sum, qui, Corniculo capto, Servii Tullii, qui princeps in illa urbe fuerat, gravidam viro occiso uxorem, quum inter reliquas captivas cognita esset, ob unicam nobilitatem ab regina Romana prohibitam ferunt servitio partum Romæ edidisse, Prisci Tarquinii domo. Inde tanto beneficio et inter mulieres familiaritatem auctam, et puerum, ut in domo à parvo eductum, in caritate atque honore fuisse; fortunam matris, quòd captâ patria in hostium manus venerit, ut servâ natus crederetur, fecisse.

வாழப

XL. Duodequadragesimo ferme anno, ex quo regnare coeperat Tarquinius, non apud regem modò, sed apud Patres plebemque longè maximo honore Servius Tullius erat. Tum Anci filii duo, etsi antea semper pro indignissimo habuerant, se patrio regno tutoris fraude pulsos, regnare Romæ advenam, non modò civicæ, sed ne Italicæ quidem stirpis; tum impensiùs his indignitas crescere, si ne ab Tarquinio quidem ad se rediret regnum, sed præceps inde porrò ad servitia caderet; ut in eadem civitate post centesimum ferè annum, quam Romulus, Deo prognatus, Deus ipse, tenuerit regnum, donec in terris fuerit, id servus servâ natus possideat; tum commune Romani nominis, tum præcipuè id domûs suæ dedecus fore, si, Anci regis virili stirpe salvâ, non modò advenis, sed servis etiam, regnum Romæ pateret. Ferro igitur eam arcere contumeliam statuunt. Sed et injuriæ dolor in Tarquinium ipsum magis, quàm in Servium, eos stimulabat; et quia gravior ultor cædis, si superesset, Rex futurus erat, quam privatus; tum, Servio occiso, quemcunque alium generum delegisset, eundem regni hæredem facturus videbatur. Ob hæc ipsi regi insidia parantur. Ex pastoribus duo ferocissimi delecti ad facinus, qui

bus consueti erant uterque agrestibus ferramentis, in vestibulo regiæ, quàm potuere tumultuosissimè, specie rixæ in se omnes apparitores regios convertunt; inde, quum ambo regem appellarent, clamorque eorum penitus in regiam pervenisset, vocati ad regem pergunt. Primò uterque vociferari, et certatim alter alteri obstrepere, coërciti ab lictore, et jussi in vicem dicere, tandem obloqui desistunt. Unus rem ex composito orditur. Cum intentus in eum se Rex totus averteret, alter elatam securim in caput dejecit; relictoque in vulnere telo, ambo se foras ejiciunt.

XLI. Tarquinium moribundum quum, qui circà erant, excepissent, illos fugientes lictores comprehendunt; clamor inde concursusque populi, mirantium quid rei esset. Tanaquil inter tumultum claudi regiam jubet, arbitros ejicit; simul, quæ curando vulneri opus sunt, tanquam spes subesset, sedulò comparat; simul, si destituat spes, alia præsidia molitur. Servio properè accito, quum penè exsanguem virum ostendisset; dextram tenens orat, ne inultam mortem soceri, ne socrum inimicis ludibrio esse sinat. "Tuum est," inquit, "Servi, si vir es, regnum; non eorum, qui alienis manibus pessimum facinus fecere. Erige te, Deosque duces sequere, qui clarum hoc fore caput divino quondam circumfuso igni portenderunt. Nunc te illa cœlestis excitet flamma: nunc expergiscere verè. Et nos peregrini regnavimus. Qui sis, non unde natus sis, reputa. Si tua re subitâ consilia torpent, at tu mea sequere." Quum clamor impetusque multidudinis vix sustineri posset, ex superiore parte ædium per fenestras, in novam viam versas, (habitąbat enim rex ad Jovis Statoris) populum Tanaquil alloquitur: Jubet "bono animo esse, sopitum fuisse regem subito ictu; ferrum haud altè in corpus descendisse ; jam ad se redisse. Inspectum vulnus absterso cruore; omnia salubria esse; confidere, propediem ipsum eos visuros. Interim Servio Tullio jubere populum dicto audientem esse. Eum jura redditurum, obiturumque alia regis munia esse." Servius cum trabea et lictoribus prodit; ac, sede regia sedens, alia decernit, de aliis consulturum se regem esse simulat; itaque, per aliquot dies, quum jam expirasset Tarquinius, celata morte, per speciem alienæ fungendæ vicis suas opes firmavit; tum demum palam facto, et comploratione in regia ortâ, Servius, præsidio firmo munitus, primus injussu populi, voluntate Patrum regnavit. Anci liberi, jam tunc comprehensis sceleris ministris, ut vivere regem,

1

et tantas esse opes Servii nunciatum est, Suessam Pometiam' exsulatum ierant.

XLII. Nec jam publicis magis consiliis Servius, quàm privatis, munire opes; et ne, qualis Anci liberùm animus adversus Tarquinium fuerat, talis adversus se Tarquinii liberum esset, duas filias juvenibus regiis, Lucio atque Arunti Tarquiniis, jungit. Nec rupit tamen fati necessitatem humanis consiliis, quin invidia regni etiam inter domesticos infida omnia atque infesta faceret. Peropportunè ad præsentis quietem status bellum cum Vejentibus (jam enim induciæ exierant) aliisque Etruscis sumptum. In eo bello et virtus et fortuna enituit Tullii; fusoque ingenti hostium exercitu, haud dubius rex, seu Patrum, seu plebis animos periclitaretur, Romam rediit. Aggrediturque inde ad pacis longe maximum opus. Ut, quemadmodum Numa divini auctor juris fuisset, ita Servium conditorem omnis in civitate discriminis ordinumque, quibus inter gradus dignitatis fortunæque aliquid interlucet, posteri famâ ferrent. Censum enim instituit, rem saluberrimam tanto futuro imperio; ex quo belli pacisque munia non viritim, ut antè, sed pro habitu pecuniarum fierent. Tum classes centuriasque, et hunc ordinem ex censu descripsit, vel paci decorum, vel bello.

XLIII. Ex iis, qui centum millium æris, aut majorem, censum haberent, octoginta confecit centurias, quadragenas seniorum ac juniorum. Prima classis omnes appellati. Seniores, ad urbis custodiam ut præsto essent; juvenes, ut foris bella gererent; arma his imperata, galea, clypeum, ocreæ, lorica; omnia ex ære; hæc ut tegumenta corporis essent; tela in hostem, hastaque et gladius. Additæ huic classi duæ fabrùm centuriæ, quæ sine armis stipendia facerent; datum munus, ut machinas in bello ferrent. Secunda classis intra centum usque ad quinque et septuaginta millium censum instituta; et ex his, senioribus junioribusque, viginti conscriptæ centuriæ: arma imperata, scutum pro clypeo, et præter loricam omnia eadem. Tertiæ classis in quinquaginta millium censum esse voluit; totidem centuriæ et hæ, eodemque discrimine ætatium, facta; nec de armis quicquam mutatum; ocreæ tantùm ademptæ. In quarta classe census quinque et viginti millium, totidem centuriæ factæ ; arma mutata, nihil præter hastam et verutum datum. Quinta classis aucta, centuriæ triginta factæ ; fundas lapidesque missiles hi secum gerebant; in his accensi, cornicines, tibicinesque, in tres centurias distributi. Un

decim millibus hæc classis censebatur. Hoc minor census reliquam multitudinem habuit; inde una centuria facta est, immunis militiâ. Ita pedestri exercitu ornato distributoque, equitum ex primoribus civitatis duodecim scripsit centurias. Sex item alias centurias tribus ab Romulo institutis sub iisdem, quibus inauguratæ erant, nominibus fecit. Ad equos emendos dena millia æris ex publico data; et, quibus equos alerent, viduæ attributæ, quæ bina millia æris in annos singulos penderent. Hæc omnia in dites à pauperibus inclinata onera. Deinde est honos additus; non enim (ut ab Romulo traditum cæteri servaverant Reges) viritim suffragium eâdem vi eodemque jure promiscuè omnibus datum est; sed gradus facti, ut neque exclusus quisquam suffragio videretur, et vis omnis penes primores civitatis esset. Equites enim vocabantur primi; octoginta inde primæ classis centuriæ; ibi si variaret, quod rarò incidebat, ut secundæ classis vocarentur; nec fere unquam infrà ita descenderent, ut ad infimos pervenirent. Nec mirari oportet, hunc ordinem, qui nunc est, post expletas quinque et triginta tribus, duplicato earum numero, centuriis juniorum seniorumque, ad institutam ab Ser. Tullio summam non convenire: quadrifariam enim urbe divisâ regionibus collibusque, quæ habitabantur partes, Tribus eas appellavit; ut ego arbitror, ab tributo; nam ejus quoque æqualiter ex censu conferendi ab eodem inita ratio est. Neque hæ tribus ad centuriarum distributionem numerumque quicquam pertinuere.

id

XLIV. Censu perfecto, quem maturaverat metu legis de incensis latæ cum vinculorum minis mortisque, edixit, ut omnes cives Romani, equites peditesque, in suis quisque centuriis, in campo Martio primâ luce adessent. Ibi in ́structum exercitum omnem suovetaurilibus lustravit; que conditum lustrum appellatum, quia is censendo finis factus est. Millia octoginta eo lustro civium censa dicuntur. Adjicit scriptorum antiquissimus Fabius Pictor, eorum, qui ferre arma possent, eum numerum fuisse. Ad eam multitudinem urbs quoque amplificanda visa est. Addit duos colles, Quirinalem Viminalemque; inde deinceps auget Esquilias; ibique ipse, ut loco dignitas fieret, habitat. Aggere et fossis et muro circumdat urbem; ita pomoerium profert. Pomrium, verbi vim solam intuentes, postmærium interpretantur esse. Est autem magis circa murum locus, quem in condendis urbibus quondam Etrusci, quâ murum ducturi erant, certis circà terminis inauguratò consecrabant; ut ne

[ocr errors]

5

que interiore parte ædificia monibus continuarentur, quæ nunc vulgò etiam conjungunt; et extrinsecus puri aliquid ab humano cultu pateret soli. Hoc spatium, quod neque habi tari, neque arari fas erat, non magis qued post murum esset, quem quòd murus post id, pomoerium Romani appellârunt ; et in urbis incremento semper, quantum moenia processura erant, tantum termini hi consecrati proferebantur. V

XLV. Auctâ civitate magnitudine urbis, formatis omnibus domi et ad belli et ad pacis usus, ne semper armis opes acquirerentur, consilio augere imperium conatus est, simul et aliquod addere urbi decus. Jam tum erat inclytum Dianæ Ephesiæ fanum; id communiter à civitatibus Asia factum fama ferebat. Quum consensum Deosque consociatos laudaret mirè Servius inter proceres Latinorum, cum quibus publicè privatimque hospitia amicitiasque de industria junxerat; sæpe iterando eadem perpulit tandem, ut Romæ fanum Dianæ populi Latini cum populo Romano facerent. Ea erat confessio, caput rerum Romam esse, de quo toties armis certatum fuerat. Id quanquam omissum jam ex omnium cura Latinorum, ob rem toties infeliciter tentatam armis, videbatur; uni se ex Sabinis fors dare visa est privato consilio imperii recuperandi. Bos in Sabinis nata cuidam patrifamiliæ dicitur, miranda magnitudine ac specie. Fixa per multas ætates cornua in vestibulo templi Dianæ monumentum ei fuere miraculo. Habita, ut erat, res prodigii loco est; et cecinere vates, cujus civitatis eam civis Dianæ immolâsset, ibi fore imperium; idque carmen pervenerat ad antistitem fani Dianæ. Sabinus, ut prima apta dies sacrificio visa est, bovem Romam actam deducit ad fanum Dianæ, et ante aram statuit. Ibi antistes Romanus, quum eum magnitudo victimæ celebrata famâ movisset, memor responsi Sabinum ita alloquitur: "Quidnam tu, hospes, paras?" inquit, "incestè sacrificium Diana facere? Quin tu antè vivo perfunderis flumine? infima valle præfluit Tiberis." Religione tactus hospes, qui omnia, ut prodigio responderet eventus, cuperet ritè facta, ex templo, descendit ad Tiberim. Interea Romanus immolat Diana bovem; id mirè gratum regi atque civitati fuit.

XLVI. Servius, quanquam jam usu haud dubium regnum possederat, tamen, quia interdum jactari voces juvene Tarquinio audiebat, se injussu populi regnare, conciliatâ prius voluntate plebis, agro capto ex hostibus viritim diviso, ausus est ferre ad populum, "vellent, juberentne, se reg

« PoprzedniaDalej »