Obrazy na stronie
PDF
ePub

agebatur; non ut ego utique in patria essem; et nunc quiescerem ac tacerem libenter, nisi hæc quoque pro patria dimicatio esset; cui deesse, quoad vita suppetat, aliis turpe, Camillo etiam refas est. Quid enim repetiimus? quid obsessam ex hostium manibus eripuimus, si recuperatam ipsi deserimus? et quum, victoribus Gallis, captà totâ urbe, Capitolium tamen atque arcem Diique et homines Romani tenuerint, habitaverint; victoribus Romanis, recuperatâ urbe, arx quoque et Capitolium deseretur? et plus vastitatis huic urbi secunda nostra fortuna faciet, quàm adversa fecit? Equidem, si nobis cum urbe simul positæ traditæque per manus religiones nullæ essent, tamen tam evidens numen hac tempestate rebus adfuit Romanis, ut omnem negligentiam divini cultûs exemptam hominibus putem. Iutuemini enim horum deinceps annorum vel secundas res, vel adversas invenietis omnia prosperè evenisse sequentibus Deos, adversa spernentibus Jam omnium primum Vejens bellum (per quot annos, quanto labore gestum!) non antè cepit finem, quim monitu Deorum aqua ex lacu Albano emissa est. Quid hæc tandem urbis nostræ clades nova ? num antè exorta est, quam spreta vox cœlo emissa de adventu Gallorum? quim gentium jus ab legatis nostris viola · tum? quam à nobis, quum vindicari deberet, eâdem negligentiâ Deorum prætermissum? Igitur victi captique ac redempti tantum pœnarum Diis hominibusque dedimus, ut terrarum orbi documento essemus. Adversæ deinde res admonuerunt religionum. Confugimus in Capitolium ad Deos, ad sedem Jovis optimi maximi: sacra in ruina rerum nostrarum alia terræ celavimus, alia, avecta in finitimas urbes, amovimus ab hostium oculis. Deorum cultum, deserti ab Diis hominibusque, tamen non intermisimus. Reddidere igitur patriam, et victoriam, et antiquum belli decus amissum: et in hostes, qui cæci avaritiâ in pondere auri fœdus ac fidem fefellerunt, verterunt terrorem fugamque et cædem.

LII. "Hæc culti neglectique numinis tanta monumenta în rebus humanis cernentes, ecquid sentitis, Quirites, quantum vixdum è naufragiis prioris culpæ cladisque emergentes paremus nefas? Urbem auspicatò inaugurat que conditam habemus nulius locus in ea non religionum Deorumque est plenus sacrificiis solennibus non dies magis stati, quàm loca sunt, in quibus fiant. Hos omnes Deos, publicos privatosque, Quirites, deserturi estis? Quàm par vestrum factum est, quod in obsidione nuper in egregio adolescente C. Fabio, non minore hostium admiratione, quàm vestra, conspectum est; quum inter Gallica tela degressus ex arce solenne Fa

bize gentis in colle Quirinali obiit? An gentilicia sacra ne in bello quidem intermitti, publica sacra et Romanos Deos etiam in pace deseri placet? et pontifices flaminesque negligentiores publicarum religionum esse, quàm privatus in soTenni gentis fuerit? Forsitan aliquis dicat, aut Vejis ea nos facturos, aut huc inde missuros sacerdotes nostros, qui faciant: quorum neutrum fieri salvis ceremoniis potest; et ne omnia generatim sacra omnesque percenseam Deos: in Jovis epulo num alibi, qum in Capitolio, pulvinar suscipi potest? Quid de æternis Veste ignibus signoque, quod imperii pignus custodi ejus templi tenetur, loquar ? quid de ancilibus vestris, Mars Gradive, tuque Quirine pater? hxc omnia in profano de-eri placet sacra, a qualia urbi, quædam vetustiora origine urbis ? Et videte, quid inter nos ac majores intersit ;illi sacra quædam in monte Albano Lavinioque nobis facienda tradiderunt. An ex hostium urbibus Romam ad nos transferri sacra religiosum fuit: hinc sine piaculo in hostium urbem Vejos transferemus? Recordamini, agitedum, quoties sacra instaurentur, quia aliquid ex patrio ritu negli geutia casuve prætermissum est. Modò quæ res, post prodigium Albani lacus, nisi instauratio sacrorum auspiciorumque renovatio, affectæ Vejenti bello reipublicæ remedio fuit ? At etiam, tanquam veterum religionuin memores, et peregrinos Deos transtulimus Romam, et instituimus novos. Juno regina, transvecta à Vejis, nuper in Aventino quam insigni ob excellens matronarum studium celebrique dedicata est die? Ajo Locutio templum, propter cœlestem vocem exauditam in Nova via, jussimus fieri: Capitelinos ludos solennibus aliis addidimus; collegiumque ad id novum, auctore senatu, condidimus. Quid horum opus fuit suscipi, si unì cum Gallis urbem Romanam relicturi fuimus ? si non voluntate mansimus in Capitolio per tot menses obsidionis ? si ab hostibus metu retenti sumus? De sacris loquimur et de templis quid tandem de sacerdotibus? Nonne in mentem venit, quantum piaculi committatur? Vestalibus nempe una illa sedes est, ex qua eas nihil unquam, præterquam urbs capta, movit. Flamini Diali noctem unam manere extra urbem nefas est Hos Vejentes pro Romanis facturi estis sacerdotes, et Vestales tuæ te deserent, Vesta? et flamen peregrè habitando in singulas noctes tantum sibi reique publica piaculi contrahet? Qaid alia, quæ auspicató agimus omnia ferè intra pomerium, cui oblivioni, aut cui negligentiæ damus? Comitia curiata, que rem militarem continent; comitia centuriata,quibus consules tribunosque militares creatis, ubi auspicat, nisi ubi adsolent, fieri possunt? Ve

Z

josne hæc transferemus ? an comitiorum causâ populus tanto incommodo in desertam hanc ab Diis hominibusque urbem conveniet?

LIII. "Sed res ipsa cogit vastam incendiis ruinisque relinquere urbem, et ad integra omnia Vejos migrare, nec hic ædificando inopem plebem vexare. Hanc autem jactari ma-t gis causam, quàm veram esse, ut ego non dicam, apparere vobis, Quirites, puto ; qui meministis, ante Gallorum adventum, salvis tectis publicis privatisque, stante incolumi urbe, hanc eandem rem actam esse, ut Vejos transmigraremus. Et videte, quantum inter meam sententiam vestramque intersit, tribuni. Vos, etiamsi tunc faciendum non fuerit, nunc utique faciendum putatis: ego contra, (nec id mirati sitis priùs, quàm, quale sit, áudieritis) etiamsi tunc migrandum fuisset, incolumi totâ urbe, nunc has ruinas relinquendas non censerem. Quippe tum causa nobis in urbem captam migrandi victoria esset, gloriosa nobis ac posteris nostris; nunc hæc migratio nobis misera ac turpis, Gallis gloriosa est; non enim reliquisse victores, sed amisisse victi, patriam videbimur; hoc ad Alliam fuga, hoc capta urbs, hoc circumsessum Capitolium necessitatis imposuisse, ut desereremus penates nostros, exsiliumque ac fugam nobis ex eo loco conscisceremus, quem tueri non possemus; et Galli evertere potuerunt Romam, quam Romani restituere non videbuntur potuisse ? Quid restat, nisi ut, si jam novis copiis . veniant, (constat enim vix credibilem multitudinem esse) et habitare in capta ab se, deserta à vobis, hac urbe velint, sinatis? Quid ? si non Galli hoc, sed veteres hostes vestri, Æqui Volscive, faciant, ut commigrent Romam, velitisne illos Romanos, vos Vejentes esse? an malitis hanc solitudinem vestram, quàm urbem hostium, esse? non equidem video, quid magis nefas sit. Hæc scelera, quia piget ædificare, hæc dedecora pati parati estis ? Si totâ urbe nullum melius ampliusve tectum fieri possit, quàm casa illa conditoris est nostri, non in casis, ritu pastoram agrestiumque, habitare est satiùs inter sacra penatesque vestros, quam exsulatum publice ire? Majores nostri, convena pastoresque, quum in his locis nihil, præter silvas paludesque, esset, novam urbem tam brevi ædificârunt: nos, Capitolio, arce incolumi, stantibus templis Deorum, ædificare incensa piget? et, quod singuli facturi fuimus, si ædes nostræ deflagrassent, hoc in publico incendio universi recusamus facere?

LIV. "Quid tandem ? si fraude, si casu Vejis incendium ortum sit, ventoque (ut fieri potest) diffusa flamına magnam partem urbis absumat; Fidenas inde, aut Gabios, aliamve quam urbem quæsituri sumus, quò transmigremus? -Ad

י

nihil tenet solum patriæ, nec hæc terra, quam matrem ppellamus; sed in superficie tignisque caritas nobis patriæ endet? Equidem, fatebor vobis, etsi minùs injuriæ vestræ, um meæ calamitatis, meminisse juvat, quum abessem, uotiescunque patria in mentem veniret, hæc omnia occurebant, colles, campique, et Tiberis, et assueta oculis regio, t hoc cœlum, sub quo natus educatusque essem; quæ vos, Quirites, nunc moveant potiùs caritate su, ut maneatis in ede vestra, quàm postea, quum reliqueritis ea, macerent desiderio. Non sine causa Dii hominesque hunc urbi condenlæ locum elegerunt, saluberrimos colles, flumen opportunum, quo ex mediterraneis locis fruges devehantur, quo maritimi commeatus accipiantur; mare vicinum ad commoditates, nec expositum nimiâ propinquitate ad pericula classium externarum regionum Italiæ medium, ad incrementum urbis natum unicè locum. Argumento est ipsa magnitudo tam novæ urbis ; trecentesimus sexagesimus quintus annus urbis, Quirites, agitur: inter tot veterrimos populos tamdiu bella geritis; quum interea, ne singulas loquar urbes, non conjuncti cum quis Volsci, tot tam valida oppida, non universa Etruria, tantum terrâ marique pollens, atque inter duo maria latitudinem obtinens Italiæ, bello vobis par est. Quod quum ita sit, quæ (malum) ratio est, expertis alia experiri, quum jam, ut virtus vestra transire aliò possit, fortuna certè loci hujus transferri non possit? Hic Capitolium est, ubi quondam capite humano invento responsum est, eo loco caput rerum summamque imperii fore; hic, quum auguratò liberaretur Capitolium,Juventas Terminusque maximo gaudio patrum nostrorum moveri se non passi; hic Vestæ ignes, hîc ancilia cœlo dimissa, hic omnes propitii manentibus vobis Dii.”

LV. Movisse eos Camillus quum alia oratione, tum ea,quæ ad religiones pertinebat, maximè dicitur; sed rem dubiam decrevit vox opportuna emissa; quod, quum senatus post paullo de his rebus in curia Hostilia haberetur,cohortesque,ex præsidiis revertentes, fortè agmine forum transirent, centurio in comitio exclamavit: "Signifer, statue signum : hîc manebimus optimè ;" quâ voce auditâ, et senatus, "accipere se omen," ex curia egressus, conclamavit, et plebs circumfusa approbavit. Antiquatâ deinde lege, promiscuè urbs ædificari cœpta. Tegula publicè præbita est: saxi materiæque cædendæ, unde quisque vellet jus factum: prædibus acceptis, eo anno ædificia perfecturos. Festinatio curam exemit vicos dirigendi, dum,omisso sui alienique discrimine, in vacuo ædificant. Ea est causa, ut veteres cloaca, primò per publicum ductæ, nunc privata passim subeant tecta ; formaque urbis sit occupatæ magis, quàm divisa, similis.

« PoprzedniaDalej »