Obrazy na stronie
PDF
ePub

vinctos somno, velut pecudes, trucidandos tradidero, non recuso eundem Ardea rerum mearum exitum, quem Romæ habui."

XLV. Equis iniquisque persuasum erat, tantum bello virum neminem usquam eâ tempestate esse. Concione dimissâ, corpora curant, intenti, quàm mox signum daretur ; quo dato, primæ silentio noctis ad portas Camillo præsto fuere. Egressi, haud procul urbe, sicut prædictum erat, castra Gallorum, intuta neglectaque ab omni parte nacti, clamore invadunt. Nusquam prælium, omnibus locis cædes est: nuda corpora et soluta somno trucidantur; extremos tamen pavor cubilibus suis excitos, quæ aut unde vis esset, ignaros, in fugam, et quosdam in hostem ipsum improvidos tulit; magna pars in agrum Antiatem delati, incursione ab oppidanis in palatos factâ, circumveniuntur. Similis in agro Vejenti Tuscorum facta strages est: qui urbis, jam prope quadringentesimum annum vicinæ, oppressæ ab hoste invisitato inauditoque, adeo nihil miseriti sunt, ut in agrum Romanum eo tempore incursiones facerent, plenique prædæ Vejos etiam, præsidiumque et spem ultimam Romani nominis, in animo habuerint oppugnare. Viderant eos milites Romani, vagantes per agros et congregatos agmine, prædam præe se agentes, et castra cernebant haud procul Vejis posita; inde primùm miseratio sui, deinde indignitas, atque ex ea ira animos cepit, "Etruscisne etiam, à quibus bellum Gallicum in se avertissent, ludibrio esse clades suas !" Vix temperavere animis, quin extemplo impetum facerent: compressique à Cædicio centurione, quem sibimet ipsi præfecerant, rem in noctem sustinuere. Tantùm par Camillo defuit auctor, cetera eodem ordine eodemque fortunæ eventu gesta; quin etiam, ducibus captivis, qui cædi nocturnæ superfuerant, ad aliam manum Tuscorum ad Salinas profecti, nocte insequenti ex improviso majorem cædem edidere, duplicique victoriâ ovantes Vejos redeunt.

XLVI. Romæ interim plerumque obsidio segnis et utrinque silentium esse, ad id tantum intentis Gallis, ne quis hostium evadere inter stationes posset: quum repentè juvenis Romanus admiratione in se cives hostesque convertit. Sacrificium erat statum in Quirinali colle genti Fabiæ; ad id faciendum C. Fabius Dorso, Gabino cinctu, sacra manibus gerens, quum de Capitolio descendisset, per medias hostium stationes egressus, nihil ad vocem cujusquam terroremve motus, in Quirinalem collem pervenit; ibique omnibus solenmiter peractis, eâdem revertens similiter constanti vultu gra

duque, satis sperans propitios esse Deos, quorum cultum ne mortis quidem metu prohibitus deseruisset, in Capitolium ad suos rediit, seu attonitis Gallis miraculo audiciæ, seu religione etiam motis, cujus haudquaquam negligens est gens. Vejis interim non animi tantùm in dies, sed etiam vires, crescebant: nec Romanis solum eò convenientibus ex agris, qui à prælio adverso aut clade captæ urbis palati fuerant, sed etiam ex Latio voluntariis confluentibus, ut in parte prædæ essent. Maturum jam videbatur, repeti patriam eripique ex hostium manibus: sed corpori valido caput deerat. Locus ipse admonebat Camilli, et magna pars militum erat, qui ductu auspicioque ejus res prosperè gesserant : et Cadicius negare, se commissurum, cur sibi aut Deorum aut hominum quisquam imperium finiret potiùs, quam ipse memor ordinis sui posceret imperatorem. Consensu omnium placuit, ab Ardea Camillum acciri; sed antea consulto senatu, qui Romæ esset; adeo regebat omnia pudor, discriminaque rerum propè perditis rebus servabant. Ingenti periculo transeundum per hostium custodias erat; ad eam rem Pontius Cominius, impiger juvenis, operam pollicitus, incubans cortici, secundo Tiberi ad urbem defertur ; inde, quâ proximum fuit à ripa, per præruptum, eoque neglectum hostium custodiæ, saxum in Capitolium evadit: et, ad magistratus ductus, mandata exercitûs edit. Accepto inde senatûs decreto, ut et, comitiis curiatis revocatus de exsilio, jussu populi Camillus dictator extemplo diceretur, militesque haberent imperatorem, quem vellent, eâdem degressus nuncius Vejos contendit: missique Ardeam legati ad Camillum, Vejos eum perduxere: seu, (quod magis credere libet, non priùs profectum ab Ardea, quàm comperit legem latam ; quòd nec injussu populi mutari finibus posset, nec, nisi dictator dictus, auspicia in exercitu habere) lex curiata lata est, dictatorque absens dictus.

XLVII. Dum hæc Vejis agebantur, interim arx Romæ Capitoliumque in ingenti periculo fuit ; namque Galli, seu vestigio notato humano, quâ nuncius à Vejis pervenerat, seu suâ sponte animadverso ad Carmentis saxorum ascensu æquo, nocte sublustri, quum primò inermem, qui tentaret viam, præmisissent, tradentes inde arma, ubi quid iniqui esset, alterni innisi, sublevantesque in vicem et trahentes alii alios, prout postularet locus; tanto silentio in summum evasere, ut non custodes solùm fallerent, sed ne canes quidem, sollicitum animal ad nocturnos strepitus, excitarent. Anseres non fefellere, quibus sacris Junoni in summa inopia

sibi tamen abstinebatur; quæ res saluti fuit. Namque clangore eorum alarumque crepitu excitus M. Manlius, qui triennio antè consul fuerat, vir bello egregius, armis arreptis, simul ad arma ceteros ciens, vadit; et, dum ceteri trepidant, Gallum, qui jam in summo constiterat, umbone ictum deturbat. Cujus casus prolapsi quum proximos sterneret, trepidantes alios, armisque omissis saxa, quibus adhærebant, manibus amplexos, trucidat; jamque et alii congregati telis missilibusque saxis proturbare hostes, ruinâque tota prolapsa acies in præceps deferri. Sedato deinde tumultu reliquum noctis (quantum in turbatis mentibus poterat, quum præteritum quoque periculum sollicitaret) quieti datum est. Luce ortâ, vocatis classico ad concilium militibus ad tribunos, quum et rectè et perperam facto pretium deberetur; Manlius primùm ob virtutem laudatus donatusque, non ab tribunis solùm militum, sed consensu etiam militari: cui universi selibras farris et quartarios vini ad ædes ejus, quæ in arce erant, contulerunt; rem dictu parvam, ceterùm inopia fecerat eam argumentum ingens caritatis, quum, se quisque victu suo fraudans, detractum corpori atque usibus necessariis ad honorem unius viri conferret. Tum vigiles ejus loci, quâ fefellerat ascendens hostis, citati: et quum in omnes more militari se animadversurum Q. Sulpicius tribunus militum pronunciâsset; consentiente clamore militum, in unum vigilem conjicientium culpam, deterritus, à ceteris abstinuit: reum haud dubium ejus noxæ, approbantibus cunctis, de saxo dejecit. Inde intentiores utrinque custodia esse; et apud Gallos, quia vulgatum erat, inter Vejos Romamque nuncios commeare; et apud Romanos, ab nocturni periculi memoria.

[ocr errors]

XLVIII. Sed ante omnia obsidionis bellique mala fames utrinque exercitum urgebat: Gallos pestilentia etiam, quum loco jacente inter tumulos castra habentes, tum ab incendiis torrido et vaporis pleno, cineremque, non pulverem modò, ferente, quum quid venti motum esset; quorum intolerantissima gens, humorique ac frigori assueta, quum æstu et angore vexata, vulgatis velut in pecua morbis, moreretur, jam pigritiâ singulos sepeliendi promiscuè acervatos cumulos hominum urebant: bustorumque inde Gallicorum nomine insignem locum fecere. Induciæ deinde cum Romanis factæ, et colloquia permissu imperatorum habita: in quibus quum identidem Galli famem objicerent, eâque necessitate ad deditionem vocarent, dicitur avertendæ ejus opinionis causâ multis locis panis de Capitolio jactatus esse in hosti

um stationes. Sed jam neque dissimulari, neque ferri ultra fames poterat. Itaque, dum dictator delectum per se Ardea habet, magistrum equitum L. Valerium à Vejis abducere exercitum jubet, parat, instruitque, quibus haud impar adoriatur hostes: interim Capitolinus exercitus, stationibus vigiliisque fessus, superatis tamen humanis omnibus malis, quum famem unam natura vinci non sineret, diem de die prospectans, ecquod auxilium ab dictatore appareret ; postremo spe quoque jam, non solùm cibo, deficiente, et, quum stationes procederent, propè obruentibus infirmum corpus armis, vel dedi, vel redimi se, quacunque pactione possent, jussit; jactantibus non obscure Gallis, haud magnâ mercede se adduci posse, ut obsidionem relinquant. Tum senatus habitus, tribunisque militum negotium datum, ut paciscerentur. Inde inter Q. Sulpicium tribunum militum et Brennum regulum Gallorum colloquio transacta res est, et mille pondo auri pretium populi gentibus mox imperaturi factum. Rei, fœdissimæ per se, adjecta indignitas est; pondera ab Gallis allata iniqua, et, tribuno recusante, additus ab insolente Gallo ponderi gladius: auditaque intoleranda Romanis vox, "Væ victis esse."

XLIX. Sed Diique et homines prohibuere redemptos vivere Romanès; nam forte quâdam, priùs quàm infanda merces perficeretur, per altercationem nondum omni auro appenso, dictator intervenit; auferrique aurum de medio, et Gallos submoveri jubet. Quum illi renitentes pactos dicerent sese, negat eam pactionem ratam esse, quæ, postquam ipse dictator creatus esset, injussu suo ab inferioris juris magistratu facta esset: denunciatque Gallis, ut se ad proelium expediant. Suos in acervum conjicere sarcinas, et arma aptare, ferroque, non auro, recuperare patriam jubet, in conspectu habentes fana Deûm, et conjuges, et liberos, et solum patriæ deforme belli malis, et omnia, quæ defendi repetique et ulcisci fas sit. Instruit deinde aciem, ut loci natura patiebatur, in semiruta solo urbis, et natura inæquali; et omnia quæ arte belli secunda suis eligi præpararive poterant, providit. Galli, novâ re trepidi, armi capiunt, iraque magis, quàm consilio, in Romanos incurrunt. Jam verterat fortuna, jam Deorum opes humanaque consilia rem Romanam adjuvabant; igitur primo concursu haud majore momento fusi Galli sunt, quam ad Alliam vicerant. Justiore altero deinde prælio ad octavum lapidem Gabina viâ, quò se ex fuga contulerant, ejusdem ductu auspicioque Camilli vincuntur. Ibi cædes omnia obtinuit; castra capiuntur, et

ne nuncius quidem cladis relictus. Dictator, recuperatâ ex hostibus patriâ, triumphans in urbem redit: interque jocos militares, quos inconditos jaciunt, Romulus ac parens patriæ conditorque alter urbis haud vanis laudibus appellatur. Servatam deinde bello patriam iterum in pace haud dubiè servavit, quum prohibuit migrari Vejos, et tribunis rem intentiùs agentibus post incensam urbem, et per se inclinatâ magis plebe ad id consilium; eaque causa fuit non abdicandæ post triumphum dictaturæ, senatu obsecrante, ne rempublicam in incerto relinqueret statu.

L. Omnium primùm, ut erat diligentissimus religionum cultor, quæ ad Deos immortales pertinebant, retulit ; et senatusconsultum facit, "Fana omnia, quòd ea hostis possedisset, restituerentu terminarentur, expiarenturque, expiatioque eorum in libris per duumviros quæreretur. Cum Cæretibus hospitium publicè fieret, quòd sacra populi Romani ac sacerdotes recepissent, beneficioque ejus populi non intermissus honos Deûm immortalium esset: ludi Capitolini fierent, quòd Jupiter optimus maximus suam sedem atque arcem populi Romani in re trepida tutatus esset: collegiumque ad eam rem M. Furius dictator constitueret ex iis, qui in Capitolio atque arce habitarent." Expiandæ etiam vocis nocturnæ, quæ nuncia cladis ante bellum Gallicum audita neglectaque esset, mentio illata, jussumque templum in Nova via Ajo Locutio fieri. Aurum, quod Gallis ereptum erat, quodque ex aliis templis inter trepidationem in Jovis cellam collatum, quum, in quæ referri oporteret, confusa memoria esset, sacrum omne judicatum et sub Jovis sella poni jussum. Jam antè in eo religio civitatis apparuerat, quòd, quum in publico deesset aurum, ex quo summa pactæ mercedis Gallis confieret, à matronis collatum acceperant, ut sacro auro abstineretur. Matronis gratiæ actæ, honosque additus, ut earum, sicut virorum, post mortem solennis laudatio esset. Iis peractis, quæ ad Deos pertinebant, quæque per senatum agi poterant; tum demum, agitantibus tribunis plebem assiduis concionibus, ut, relictis ruinis, in urbem paratam Vejos transmigrarent, in concionem, universo senatu prosequente, escendit atque ita verba fecit:

допир

LI. "Adeo mihi acerbæ sunt, Quirites, contentiones cum tribunis plebis, ut nec tristissimi exsilii solatium aliud habuerim, quoad Ardeæ vixi, quàm quòd procul ab his certaminibus eram : et ob eadem hæc, non, si me senatusconsulto populique jussu revocaretis, rediturus unquam fuerim. Nec nunc me, ut redirem, mea voluntas mutata, sed vestra fortuna perpulit; quippe, ut in sua sede maneret patria, id

« PoprzedniaDalej »