Obrazy na stronie
PDF
ePub

66

ret, literas ad senatum misit: "Deûm immortalium benignitate, suis consiliis, patientia militum, Vejos jam fore in potestate populi Romani; quid de præda faciendum censerent ?" Duæ senatum distinebant sententiæ: senis P. Licinii, quem primum dixisse à filio interrogatum ferunt, edici palam placere populo, ut, qui particeps esse prædæ vellet, in castra Vejos iret: altera Ap. Claudii, qui, largitionem novam, prodigam, inæqualem, inconsultam arguens, si semel nefas ducerent, captam ex hostibus in ærario exhausto bellis pecuniam esse, auctor erat stipendii ex ea pecunia militi numerandi, ut eo minus tributi plebes conferret. Ejus enim doni societatem sensuras æqualiter omnium domos non avidas in direptiones manus otiosorum urbanorum prærepturas fortium bellatorum præmia esse: quuin ita ferme eveniat, ut segnior sit prædator, ut quisque laboris periculique præcipuam petere partem soleat." Licinius contra "suspectam et invisam semper eam pecuniam fore," aiebat; "causasque criminum ad plebem, seditionum inde ac legum novarum, pra bituram. Satius igitur esse, reconciliari eo dono plebis animos: exhaustis atque exinaniis tributo tot annorum succurri: et sentire prædæ fructum ex e bello, in quo prope consenuerint; ¿ratius id fore lætiusque, quod quisque sua manu ex hoste captum domum retulerit, quam si multiplex alterius arbitrio accipiat. Ipsum dictatorem fugere invidiam ex eo criminaque; eo delegasse ad senatum. Senatum quoque debere rejectam rem ad se permittere plebi, ac pati habere, quod cuique fors belli dederit." Hæc tutior visa sententia est, quæ popularem senatum faceret. Edictum itaque est, ad prædam Vejentem, quibus videretur, in castra ad dictatorem proficiscerentur.

XXI. Ingens profecta multitudo replevit castra. Tum dictator, auspicatò egressus, quum edixisset, ut arma milites caperent," Tuo ductu," inquit, "Pythice Apollo, tuoque numine instinctus pergo ad delendam urbem Vejos: tibique hinc decumam partem prædæ voveo Te simul, Juno Regina, quæ nunc Vejos colis, precor, ut nos victores in nostram, tuamque mox futuram, urbem sequare: ubi te dignum amplitudine tuâ templum accipiat," Hæc precatus, superante multitudine, ab omnibus locis urbem aggreditur, quo minor ab cuniculo ingruentis periculi sensus esset. Vejentes, ignari se jam ab suis vatibus, jam ab externis oraculis proditos, jam in partem prædæ suæ vocatos Deos, alios, votis ex urbe sua evocatos, hostium templa novasque sedes spectare, seque ultimum illum diem agere; nihil minus timentes,

A

quam subrutis cuniculo manibus arcem jam plenam hostium esse, in muros pro se quisque armati discurrunt ; mirantes quidnam id esset, quod, quum tot per dies nemo se ab stationibus Romanis movisset, tum, velut repentino icti furore, improvidi currerent ad muros. Inseritur huic loco fabula immolante rege Vejentium, vocem aruspicis dicentis, “qui ejus hostiæ exta prosecuisset, ei victoriam dari," exauditam in cuniculo, movisse Romanos milites, ut, adaperto cuniculo, exta raperent, et ad dictatorem ferrent. Sed in rebus tam antiquis, si, quæ similia veri sint, pro veris accipiantur, satis habeam. Hæc, ad ostentationem scene, gaudentis miraculis, aptiora, quam ad fidem, neque affirmare, neque refellere est operæ pretium. Cuniculus, delectis militibus eo tempore plenus, in æde Junonis, qux in Vejentana arce erat, armatos repentè edidit; et pars aversos in muris invadunt hostes pars claustra portarum revellunt: pars, quum ex tectis saxa tegulæque à mulieribus ac servitiis jacerentur, inferunt ignes. Clamor omnia variis terrentium ac paventium vocibus, mixto mulierum ac puerorum ploratu, complet. Momento temporis dejectis ex muro undique armatis, patefactisque portis, quum alii agmine irruerent, alii desertos scanderent muros, urbs hostibus impletur, omnibus locis pugnatur. Deinde, multi jam editâ eæde, senescit pugna: et dictator præcones edicere jubet, ut ab inermi abstineatur.; is finis sanguinis fuit. Dedi inde inermes cœpti: et ad prædam miles permissu dictatoris discurrit; quæ quum ante oculos ejus aliquantum spe atque opinione major, majorisque pretii rerum ferretur, dicitur manus ad cœlum tollens precatus esse, ut, si cui deorum hominumque nimia sua fortuna populique Romani videretur, ut eam invidiam lenire, qum minimo suo privato incommodo publicoque, populo Romano liceret." Convertentem se inter hanc venerationem, traditur memoriæ, prolapsum cecidisse; idque omen pertinuisse postea eventu rem conjectanctibus visum ad damnationem ipsius Camilli, capte deinde urbis Romanæ, quod post paucos accidit annos, cladem. Atque ille dies cade hostium ac direptione urbis opulentissimæ est consumptus.

XXII. Postero die libera corpora dictator sub corona vendidit; ea sola pecunia in publicum redigitur, haud sine ira plebis; et quod retulere secum pra dæ, nec duci, qui ad senatum, malignitatis auctores qua rendo, rem arbitrii sui rejecisset; nec senatui, sed Liciniæ familiæ, ex qua filius ad senatum retulisset, pater tam popularis sententiæ auc

tor fuisset, acceptum referebant. Quum jam humanæ opes egesta a Vejis essent, amoliri tum Deûm dona ipsosque Deos, sed colentium magis, quàm rapientium, modo, cœpere; namque delecti ex omni exercitu juvenes, purè lautis corporibus, candidâ veste, quibus deportanda Romam regina Juno assignata erat, venerabundi templum iniere, primò religiose admoventes manus: quód id signum more Etrusco, isi certæ gentis sacerdos, attrectare non esset solitus; dein quum quidam, seu spiritu divino tactus, seu juvenali joco, Visne Romam ire Juno?" dixisset, annuisse ceteri Deam conclamaverunt: inde fabulæ adjectum est, vocem quoque dicentis, "Velle," auditam; motam certè sede sua parvi molimenti adminiculis, sequentis modo accepimus levem ac facilem translatu fuisse : integramque in Aventinum, æternam sedem suam, quò vota Romani dictatoris vocaverant, perlatam, ubi templum ei postea idem, qui voverat, Camillus dedicavit. Hic Vejorum occasus fuit, urbis opulentissime Etrusci nominis, magnitudinem suam vel ultimâ clade indicantis: quòd decem æstates hiemesque continuas circumsessa, quum plus aliquanto cladium intulisset, quam accepisset, postremò, jam fato tum denique urgente, operibus tamen, non vi, expugnata est. .

XXIII. Romam ut nunciatum est, Vejos captos, quanquam et prodigia procurata fuerant, et vatum responsa, et Pythica sortes note; et, quantum humanis adjuvari consiliis potuerat res, ducem M. Furium, maximum imperatorum omnium, legerant ; tamen, quia tot annis variè ibi bellatum erat, multaque clades acceptæ, velut ex insperato immensum gaudium fuit: et, priusquam senatus decerneret, plena omnia templa Romanarum matrum, grates Diis agentium, erant. Senatus in quatriduum, quot dierum nullo antè bello, supplicationes decernit. Adventus quoque dictatoris, omnibus ordinibus obviam effusis, celebratior, quam ullius unquam antea fuit: triumphusque omnem consuetuin honorandi diei illius modum aliquantum excessit. Maximè conspectus ipse est, curru equis albis juncto urbem invectus: parumque id non civile modò, sed humanum etiam, visum. Jovis Solisque equis æquiparari dictatorem, in religionem etiam trahebant: triumphusque ob eam unam maximè rem clarior, quàm gratior, fuit. Tum Junoni reginæ templum in Aventino locavit, dedicavitque Matutæ matri; atque, his divinis humanisque rebus gestis, dictaturâ se abdicavit. Agi deinde de Apollinis done:

X

[ocr errors]

cœptum; cui se decumam vovisse prædæ partem quum diceret Camillus, pontifices solvendum religione populum censerent; haud facilè inibatur ratio jubendi referre prædam populum, ut ex ea pars debita in sacrum secerneretur ; tandem eo, quod levissimum videbatur, decursum est, ut, qui se domumque religione exsolvere vellet, quum sibimet ipse prædam æstimâsset suam, decumæ pretium partis in publicum deferret: ut ex eo donum aureum, dignum amplitudine templi ac numine Dei, ex dignitate populi Romani fieret. Ea quoque collatio plebis animos à Camillo alienavit. Inter hæc pacificatum legati à Volscis et quis venerunt: impetrataque pax, magis ut fessa tam diutino bello acquiesceret civitas, quàm quòd digni peterent.

XXIV. Vejis captis, sex tribunos militum consulari potestate insequens annus habuit, duos P. Cornelios, Cossum et Scipionem, M. Valerium Maximum iterum, K. Fabium Ambustum tertiùm, L. Furium Medullinum quintum, Q. Servilium tertium. Corneliis Faliscum bellum, Valerio ac Servilio Capenas forte evenit; ab iis non urbes vi aut operibus tentatæ, sed ager est depopulatus, prædæque rerum agrestium acte; nulla felix arbor, nihil frugiferum in agro relictum. Ea clades Capenatem populum subegit; pax petentibus data. In Faliscis bellum restabat. Romæ interim multiplex seditio erat: cujus leniendæ causâ coloniam in Volscos, quò tria millia civium Romanorum scriberentur, deducendam censuerant: triumvirique ad id creati terna jugera et septunces viritim diviserant. Ea largitio sperni cœpta; quia spei majoris avertendæ solatium objectum censebant. Cur enim relegari plebem in Volscos, quum pulcherrima urbs Veji agerque Vejentanus in conspectu sit, uberior ampliorque Romano agro? Urbem quoque urbi Romæ, vel situ, vel magnificentia publicorum privatorumque tectorum ac locorum, præponebant ; quin illa quoque actio movebatur, quæ post captam utique Romam à Gallis celebratior fuit, transmigrandi Vejos. Ceterum, partim plebi, partim senatui destinabant habitandos Vejos; duasque urbes communis reipublicæ incoli à populo Romano posse. Adversus quae quum optimates ita tenderent, ut "morituros se citiùs," dicerent "in conspectu populi Romani, quàm quicquam earum rerum rogaretur; quippe nunc in una urbe tantum dissensionnm esse, quid in duabus fore? Victamue ut quisquam victrici patriæ præferret? sineretque majorem fortunam captis esse Vejis, quàm incolumibus fuerit? Postremò, se relinqui à civibus in patria posse : ut relinquant

patriam atque cives, nullam vim unquam subacturam ; et T. Sicinium," (is enim ex tribunis plebis rogationis ejus lator erat) "conditorem Vejos sequantur, relicto Deo Romulo, Dei filio, parente et auctore urbis Romæ.”

XXV. Hæc quum foedis certaminibus agerentur, (nam partem tribunorum plebis Patres in suam sententiam traxerant) nulla res alia manibus temperare plebem cogebat, quàm quòd, ubi rixæ committendæ causâ clamor ortus esset, principes senatûs, primi turbæ offerentes se, peti, feriri, atque occidi jubebant; ab horum ætatibus dignitatibusque et honoribus violandis dum abstinebatur, et ad reliquos similes conatus verecundia iræ obstabat; Camillus identidem omnibus locis concionabatur: "Haud mirum id quidem esse, furere civitatem, quæ, damnata voti, omnium rerum potiorem curam, quàm religione se exsolvendi, habeat. Nihil de collatione dicere, stipis veriùs, quàmr decumæ ; quandò eâ se quisque privatim obligaverit, liberatus sit populus. Enimvero, illud se tacere, suam conscientiam non pati: quòd ex ea tantùm præda, quæ rerum moventium sit, decuma designetur: urbis atque agri capti, quæ et ipsa voto contineatur, mentionem nullam fieri." Quum ea disceptatio, anceps senatui visa, delegata ad pontifices esset; adhibito Camillo, visum collegio, quod ejus ante conceptum votum Vejentium fuisset, et post votum in potestatem populi Romani venisset, ejus partem decumam Apollini sacram esse. Ita in æstimationem urbs agerque venit: pecunia ex ærario prompta, et tribunis militum consularibus, ut aurum ex ea coëmerent, negotium datum; cujus quum copia non esset, matronæ, cœtibus ad eam rem consultandam habitis, et communi decreto pollicitæ tribunis militum aurum et omnia ornamenta sua, in ærarium detulerunt. Grata ea res, ut quæ maximè senatui unquam, fuit: honoremque ob eam munificentiam ferunt matronis habitum, ut pilento ad sacra ludosque, carpentis festo profestoque uterentur. Pondere ab singulis auri accepto æstimatoque, ut pecuniæ solverentur, crateram auream fieri placuit, quæ donum Apollini Delphos portaretur. Simul ab religione animos remiserunt, integrant seditionem tribuni plebis: incitatur multitudo in omnes principes, ante alios in Camillum. Eum prædam Vejentanam publicando sacrandoque ad nihilum redegisse; absentes ferociter increpant: præsentium, quum se ultro iratis offerrent, verecundiam habent. Simul extrahi rem ex eo anno viderunt, tribunos plebis latores legis in annum eosdem reficiunt; et Patres hoc idem de inter

« PoprzedniaDalej »