Obrazy na stronie
PDF
ePub

ením hæc quoque, sed perobscura, fama. Illam alteram admiratio viri et pavor præsens nobilitavit. Consilio etiam unius hominis addita rei dicitur fides; namque Proculus Julius, solicita civitate desiderio regis, et infensâ Patribus, gravis, ut traditur, quamvis magnæ rei auctor, in concionem prodit. "Romulus," inquit, "Quirites, parens urbis hujus, primâ hodiernâ luce cœlo repentè delapsus, se mihi obvium dedit; quum, perfusus horrore venerabundusque adstitissem, petens precibus, ut contrâ intueri fas esset; abi, nuncia, inquit, Romanis, Cœlestes ita velle, ut mea Roma caput orbis terrarum sit; proinde rem militarem colant; sciantque, et ita posteris tradant, nullas opes humanas armis Romanis resistere posse. Hæc," inquit," locutus, subli mis abiit." Mirum, quantum illi viro, nuncianti hæc, fidei fuerit; quamque desiderium Romuli apud plebem exercitumque, factâ fide immortalitatis, lenitum sit.

X

XVII. Patrum interim animos certamen regni ac cupido versabat; nec dum à singulis, quia nemo magnopere eminebat in novo populo, pervenerant factiones; inter ordines certabatur. Oriundi ab Sabinis, ne, quia post Tatii mortem ab sua parte non erat regnatum, in societate æqua possessionem imperii amitterent, sui corporis creari regem volebant. Romani veteres peregrinum regem aspernabantur. In variis voluntatibus regnari tamen omnes volebant, libertatis dulcedine nondum expertâ. Timor deinde Patres incessit, ne civitatem sine imperio, exercitum sine duce, multarum circà civitatum irritatis animis, vis aliqua externa adoriretur; et esse igitur aliquod caput placebat; et nemo alteri concedere in animum inducebat. Ita rem inter se centum Patres, decem decuriis factis, singulisque in singuJas decurias creatis, qui summæ rerum præessent, consociant; decem imperitabant, unus cum insignibus imperii et lictoribus erat; quinque dierum spatio finiebatur imperium, ac per omnes in orbem ibat; annuumque intervallum regni fuit; id ab re, quod nunc quoque tenet nomen, Interregnum appellatum. Fremere deinde plebs; multiplicatam servitutem, centum pro uno dominos factos; nec ultrà nisi regem, et ab ipsis creatum, videbantur passuri. Quum sensissent ea moveri Patres, offerendum ultrò rati, quod amissuri erant, ita gratiam ineunt, summâ potestate populo permissâ, ut non plus darent juris, quàm detinerent; decreverunt enim, ut cùm populus regem jussisset, id sic ratum esset, si Patres auctores fierent; hodieque in legibus magis

[ocr errors]
[ocr errors]

tratibusque rogandis usurpatur idem jus, vi ademptâ; priusquam populus suffragium ineat, in incertum comitiorum eventum Patres auctores fiunt. Tum interrex, concione advocatâ; "Quod bonum, faustum, felixque sit," inquit, Quirites, Regem create; ita Patribus visum est. Patres deinde, si dignum, qui secundus ab Romulo numeretur, crearitis, auctores fient." Adeò id gratum plebi fuit, ut, ne victi beneficio viderentur, id modò sciscerent juberentque, ut Senatus decerneret, qui Romæ regnaret.

XVIII. Inclyta justitia religioque eà tempestate Nume Pompili erat. Curibus Sabinis habitabat, consultissimus vir, ut in illa quisquam ætate esse poterat, omnis divini atque humani juris. Auctorem doctrinæ ejus, quia non' exstat alius, falsò Samium Pythagoran edunt; quem, Servio Tullio regnante Romæ, centum ampliùs post annos, in ultima Italiæ ora, circa Metapontum Heracleamque et Crotona, juvenum æmulantium studia cœtus habuisse constat. Ex quibus locis, etsi ejusdem ætatis fuisset, quæ fama in Sabiños, aut quo linguæ commercio, quenquam ad cupiditatem discendi excivisset? quove præsidio unus per tot gentes, dissonas sermone moribusque pervenisset? Suopte igitur ingenio temperatum animum virtutibus fuisse opinor magis; instructumque non tam peregrinis artibus, quim disciplinà tetricà ac tristi veterum Sabinorum; quo genere nullum quondam incorruptius fuit. Audito nomine Numa, Patres Romani, quanquam inclinari opes ad Sabiros, rege inde sumpto, videbantur; tamen neque se quisquam, nec factionis suæ alium, nec denique Patrum aut civium quemquam præferre illi viro ausi, ad unum omnes Numa Pompilio regnum deferendum decernunt. Accitus, sicut Romulus auguratò urbe condendâ regnum adeptus est, de se quoque Deos consuli jussit; inde ab augure (cui deinde, honoris ergo, publicum id perpetuumque sacerdotium fuit) deductus in arcem, in lapide ad meridiem versus consedít. Augur ad lævam ejus, capite velato, sedem cepit, dextrâ manu baculum sine nodo aduncum tenens, quem lituum appellaverunt. Inde ubi, prospectu in urbem agrumque capto, Deos precatus, regiones ab oriente ad occasum determinavit; dextras ad meridiem partes, lævas ad septentrionem esse dixit. Signum contrà, quò lengissime conspectum oculi ferebant, animo finivit. Tum, lituo in lævam manuin translato, dextrâ in caput Nume impositâ, precatus est ita; "Jupiter patcr, si est fas, hunc Numam Pompilium, cujus ego caput teneo, regem Rome esse, uti

[ocr errors][merged small]

21T

tu signa nobis certa adclarassis inter eos fines, quos feci," Tumperegit verbis auspicia, quæ mitti vellet; quibus missis, Jaratus rex Numa de templo descendit.

XIX Qi, regno ita potitus, urbem novam, conditam vi et armis, jure eam legibusque ac moribus de integro condere parat; quibus quum inter bella assuescere videret non posse, quippe efferatos militiâ animos; mitigandum ferocem populum armorum desuetudine ratus, Janun, ad infimum Argiletum, indicem pacis bellique, fecit; apertus, ut in armis esse civitatem; clausus, pacatos circa omnes populos, significaret. Bis deinde post Numæ regnum clausus fuit; semel T. Manlio consule, post Punicum primum perfectum bellum; iterum, quod nostræ ætati Dii dederunt, ut videremus, post bellum Actiacum, ab Imperatore Cæsare Augusto, pace terrâ marique parta. Clauso eo, quum omnium circa finitimorum societate ac foederibus junxisset animos, positis externorum periculorum curis, ne luxuriarentur otio animi, quos metus hostium disciplinaque militaris continuerat; omnium primùm, rem ad multitudinem imperitam, et illis seculis rudem, efficacissimam, Deorum metum injiciendum ratus est; qui quum descendere ad animos sine aliquo commento miraculi non posset, simulat sibi cum Dea Egeria congressus nocturnos esse; ejus se monitu, quæ acceptissima Diis. essent, sacra instituere; sacerdotes suos cuique Deorum præficere. Atque omnium primùm, ad cursum lunæ, in duodecim menses describit annum; quem (quia tricenos dies singulis mensibus luna non explet, desuntque dies solido anno, qui solstitiali circumagitur orbe) intercalaribus mensibus interponendis, ita dispensavit, ut quarto et vigesimo anno ad metam eandem solis, unde orsi essent, plenis annorum omnium spatiis, dies congruerent. Idem nefastos dies fastosque fecit; quia aliquando nihil cum populo agi utile fu

turum erat.

XX. Tum sacerdotibus creandis animum adjecit, quanquam ipse plurima sacra obibat, ea maxime, quæ nunc ad Dialem flaminem pertinent. Sed, quia in civitate bellicosa plures Romuli, quàm Numæ, similes reges putabat fore, iturosque ipsos ad bella; ne sacra regiæ vicis desererentur, flaminem Jovi assiduum sacerdotem creavit, insignique eum veste et curuli regiâ sellâ adornavit: huic duos flamines adjecit; Marti unum, alterum Quirino. Virginesque Vestæ legit, Albâ oriundum sacerdotium, et genti conditoris haud alienum; his, ut assiduæ templi antistites essent, stipendi

um de publico statuit; virginitate aliisque ceremoniis venérabiles ac sanctas fecit. Salios item duodecim Marti Gradivo legit, tunicæque pictæ insigne dedit, et super tunicam æneum pectori tegumen; cœlestiaque arma, quæ ancilia appellantur, ferre, ac per urbem ire canentes carmina cum tripudiis solennique saltatu jussit. Pontificem deinde Numam Marcium, Marci filium, ex Patribus legit, eique sacra omnia exscripta exsignataque attribuit; quibus hostiis, quibus diebus, ad quæ templa sacra fierent, atque unde in eos sumptus pecunia erogaretur. Cætera quoque omnia publica privataque sacra Pontificis scitis subjecit; ut esset, quò consultum plebes veniret; ne quid divini juris, negligendo parios ritus, peregrinosque adsciscendo, turbaretur. Nec cœlestes modò ceremonias, sed justa quoque funebria placandosque Manes, ut idem Pontifex edoceret; quæque prodigia, fulminibus aliove quo visu missa, suscipereatur atque curarentur; ad ea elicienda ex mentibus divinis, Jovi Elicio aram in Aventino dicavit, Deumque consuluit auguriis, que suscipienda essent.

XXI. Ad hæc consultanda procurandaque, multitudine omni à vi et armis conversa, et animi aliquid agendo occupati erant, et Deorum assidua insidens cura, quum interesse rebus humanis cœleste Numen videretur, eâ pietate omnium pectora imbuerat, ut fides ac jusjurandum, proximo legum ac pœnarum metu, civitatem regerent; et quum ipsi se homines in regis, velut unici exempli, mores formarent; tum finitimi etiam populi, qui antè, castra, non urbem, positam in medio ad sollicitandam omnium pacem, crediderant, in eam verecundiam adducti sunt, ut civitatem, totam in cultum versam Deorum, violari ducerent nefas. Lucus erat, quem medium ex opaco specu fons perenni rigabat aquâ; quò quia se persæpe Numa sine arbitris, velut ad congressum Dex, inferebat, Camenis eum lucum sacravit; quòd earum ibi concilia cum conjuge sua Egeria essent. Et soli Fidei solenne instituit; ad id sacrarium flamines bigis, curru arcuato, vehi jussit, manuque ad digitos usque involutâ rem divinam facere; significantes fidem tutandam, sedemque ejus etiam in dextris sacratam esse. Multa alia sacrificia locaque sacris faciendis, quæ Argeos pontifices vocant, dedicavit. Omnium tamen maximum ejus operum fuit tutela, per omne regni tempus, haud minor pacis, quam regni. Ita duo deinceps reges, alius aliâ viâ, ille bello, hic pace, civitatem auxerunt. Romulus septem et triginta reg

havit annos: Numa tres et quadraginta. Tum valida, tum temperata et belli et pacis artibus, erat civitas. - !

Inde

XXII. Numæ morte ad interregnum res rediit. Tullum Hostilium, nepotem Hostilii, cujus in infima arce clara pugna adversus Sabinos fuerat, regem populus jussit. Patres auctores facti. Hic non solum proximo regi dissimilis, sed ferocior etiam Romulo fuit; tum ætas viresque, tum avita quoque gloria animum stimulabat. Senescere igitur civitatem otio ratus, undique materiam excitandi belli quærebat. Fortè evenit, ut agrestes Romani ex Albano agro, Albani ex Romano prædas invicem agerent. Imperitabat tum C. Cluilius Albæ; utrinque legati ferè sub idem tempus ad res repetendas missi. Tullus præceperat suis, ne quid prius, quam mandata, agerent; satis sciebat, negaturum Albanum; ita piè bellum indici posse. Ab Albanis socordiùs res acta; excepti hospitio ab Tullo blandè ac benigné, comiter regis convivium celebrant: tantisper Romani et res repetiverant priores, et neganti Albano hellum in trigesimum diem indixerant; hæc renunciant Tullo. Tum legatis Tulius dicendi potestatem, quid petentes venerint, facit. Illi, omnium ignari, primum purgando terunt tempus: "Se invitos quicquam, quod minus placeat Tullo, dicturos; sed imperio subigi; res repetitum se venisse. Ni reddantur, bellum indicere jussos." Ad hæc Tullus: "Nunciate, inquit, regi vestro, regem Romanum Deos facere testes, uter priùs populus res repetentes legatos aspernatus dimiserit, ut in eum omnes expetant hujusce clades belli."

XXIII. Hæc nunciant domum Albani. Et bellum utrinque summâ ope parabatur, civili simillimum bello, propè inter parentes natosque; Trojanam utramque prolem, quum Lavinium ab Trojâ, ab Lavinio Alba, ab Albanorum stirpe regum oriundi Romani essent. Eventus tamen belli minus miserabilem dimicationem fecit; quòd nec acie certatum est; et, tectis modò dirutis alterius urbis, duo populi in unum confusi sunt. Albani priores ingenti exercitu in agrum Romanum impetum fecere; castra ab urbe haud plus quinque millia passuum locant, fossâ circumdant; fossa Čluilia ab nomine ducis per aliquot secula appellata est, donec cum re nomen quoque vetustate abolevit. In his castris Cluilius Albanus rex moritur; dictatorem Albani Mettum Fuffetium creant. Interim Tullus ferox, præcipuè morte regis, magnumque Deorum numen, ab ipso capite orsum, in omne nomen Aibanum expetiturum panas ob bel

« PoprzedniaDalej »