Obrazy na stronie
PDF
ePub

citum, suis etiam rebus recuperatis, quæ populatione agrorum amissæ erant, reducunt. Triumphum nec ipses postulasse, nec delatum iis ab senatu, accipio: nec traditur causa spreti aut non sperati honoris. Ego quantum in tanto intervallo temporum conjicio, quum Valerio atque Horatio consulibus, qui præter Volscos et quos Sabini etiam belli perfecti gloriam pepererant, negatus ab senatu triumphus esset, verecundiæ fuit pro parte dimidia rerum consulibus petere triumphum: ne etiam, si impetrâssent, magis hominum ratio, quàm meritorum, habita videretur.

LXXI. Victoriam honestam, ex hostibus partam, turpe domi de finibus sociorum judicium populi deformavit. Aricini atque Ardeates de ambiguo agro quum sæpe bello certassent, multis in vicem cladibus fessi, judicem populum Romanum cepere. Quum ad causam orandam venissent, concilio populi à magistratibus dato, magnâ contentione actum; jamque editis testibus, quum tribus vocari, et populum inire suffragium oporteret, consurgit P. Scaptius de plebe, magno natu: et, "Si licet," inquit," consules, de republica dicere, errare ego populum in hac causa non patiar." Quum, ut vanum, eum negarent consules audiendum esse, vociferantemque, "prodi publicam causam," submoveri jussissent, tribunos appellat. Tribuni, ut ferè semper reguntur à multitudine magis, quam regunt, dedere cupidæ audiendi plebi, ut, quæ vellet, Scaptius diceret. Ibi infit, " Annum se tertium et octogesimum agere, et in eo agro, de quo agitur, militasse, non juvenem, vicesima jam stipendia merentem, quum ad Coriolos sit bellatum. Eo rem se vetustate obliteratam, ceterum suæ memoriæ infixam, afferre: agrum, de quo ambigitur, finium Coriolanorum fuisse, capitisque Coriolis, jure belli publicum populi Romani factum. Mirari se, quonam more Ardeates Aricinique, cujus agri jus nunquam usurpaverint incolumi Coriolana re, eum se à populo Romano, quem pro domino judicem fecerint, intercepturos sperent. Sibi exiguum vitæ tempus superesse: non potuisse se tamen inducere in animum, quin, quem agrum miles pro parte virili manu cepisset, eum senex quoque voce, quá unâ posset, vindicaret. Magnopere se suadere populo, ne inutili pudore suam ipse causain damnaret."

LXXII. Consules quum Scaptium non silentio modò, sed cum assensu etiam, audiri animadvertissent, Deos hominesque testantes flagitium ingens fieri, Patrum primores arcessunt; cum his circumire tribunos, orare, "Ne pessimum facinus pejore exemplo admitterent judices, in suam rem litem

P

:

vertendo, quum præsertim, etiamsi fas sit, curam emolumen. ti sui judici esse, nequaquam tantum agro intercipiendo acquiratur, quantum amittatur alienandis injuria sociorum animis. Nam famæ quidem ac fidei damna majora esse, quàm quæ æstimari possent. Hoc legatos referre domum hoc vulgari hoc socios audire: hoc hostes; quo cum dolore hos? quo cum gaudio illos? Scaptione hoc, concionali seni, assignaturos putarent finitimos populos? Clarum hac fore imagine Scaptium: populum Romanum quadruplatoris et interceptoris litis alienæ personam laturum; quem enim hoc privatæ rei judicem fecisse, ut sibi controversiosam adjudicaret rem? Scaptium ipsum id quidem, etsi præmortui jam sit pudoris, non facturum." Hæc consules, hæc Patres vociferantur; sed plus cupiditas et auctor cupiditatis Scaptius valet. Vocatæ tribus judicaverunt, agrum publicum populi Romani esse. Nec abnuitur ita fuisse, si ad judices alies itum foret: nunc haud sané quicquam bono causæ levatur dedecus judicii; idque non Arcinis Ardeatibusque, quàm Patribus Romanis, fœdius atque acerbius visum. Reliquum anni quietum ab urbanis motibus et ab externis mansit.

LIBER QUARTUS.

EPITOME.

XI.

I &o. LEX de connubio Patrum et plebis à tribunis plebis contentione magna, Patribus repugnantibus, perlata est. VI. VII. Tribuni militares. Aliquot anuis res populi Romani domi militiæque per hoc genus magistratus administratæ sunt VII Item censores tunc primum creati sunt. Ager Ardeatibus populi Roma ni judicio ablatus, missis in eum colonis, restitutus est. XII. XII. &c. Quum fame populus Romanus labo aret, Sp. Malins, eques Romanus, frumentum populo sua impensa largitus est: et, ob id factum conciliata sibi plebe, regnum affectans à C. Servilio Ahala, mágistro equitum, jussu Quinctii Cincinnati dictatoris occisus est. XVI L. Minucius index bove aurata donatus est. XVII. XVIII. Legatis Romanis à Fidenatibus occisis, quoniam ob rempublicam occubuerant, statuæ in Ro3tris positæ sunt. XIX. XX. Cossus Cornelius tribunus militum, occiso To. lumnio rege Vejentium, opima spolia secunda retulit. XXIV. Mam. Æmi. lius dictator, censuræ honore, qui antea per quinquennium gerebatur, anni et sex mensium spatio finito, ob eam rem a censoribus notatus est. XXXI. &c. XXXIV. Fidene in potestatem redacta, eoque coloni missi sunt ; quibus occisis, Fidenates, quum defecissent, a Mam, Emilio dictatore victi sunt, et Fidene captæ. XLV. Conjuratio servorum oppressa est XLIX. L. Postumius tribunus militum, propter crudelitatem ab exercitu occisus est Stipendium ex ærario tum primum militibus datum est. LX. LXI. Res præterea gestas adversus Volscos et Fidenates, et Faliscos, continet.

LIX.

I. HOS secuti M. Genucius et C. Curtius consules. Fuit annus domi forisque infestus; nam anni principio et de connubio Patrum et plebis C. Canuleius tribunus plebis rogationem promulgavit; quâ contaminari sanguinem suum Patres, confundique jura gentium rebantur : et mentio, primo sensim illata à tribunis, ut alterum ex plebe consulem liceret fieri, eò processit deinde, ut rogationem novem tribuni promulgarent," ut populo potestas esset, seu de plebe, seu de patribus vellet, consules faciendi." Id verò si fieret, non vulgari modò cum infimis, sed prorsus auferri à primoribus ad plebem, summum imperium credebant. Læti ergo audiere Patres, Ardeatium populum ob injuriam agri abjudicati decisse, et Vejentes depopulatos extrema agri Romani, et Volscos quosque ob communitam Verruginem fremere ; adeò vel infelix bellum ignominiosæ paci præferebant. His itaque in majus etiam acceptis, ut inter strepitum tot bellorum conticescerent actiones tribuniciæ, delectus haberi, bellum armaque vi summâ apparari jubent; si quo intentiùs

possit, quam T. Quinctio consule apparatum sit. Tum C. Canuleius pauca in senatu vociferatus, "nequicquam territando consules avertere plebem à cura novarum legum; nunquam eos se vivo delectum habituros, antequam ea, quæ promulgata ab se collegisque essent, plebes scivisset ;" et confestim ad concionem advocavit.

II. Eodem tempore et consules senatum in tribunum, et tribunus populum in consules incitabat. Negabant consules, "jam ultrà ferri posse furores tribunicios; ventum jam ad finem esse; domi plus belli concitari, quàm foris. Id adeò non plebis, quàm Patrum; neque tribunorum magis, quam consulum, culpâ accidere ; cujus rei præmium sit in civitate, eam maximis semper auctibus crescere; sic pace bonos, sic bello fieri. Maximum Romæ præmium seditionum esse : id et singulis universisque semper honori fuisse. Reminiscerentur, quam majestatem senatûs ipsi à patribus accepissent, quam liberis tradituri essent; ut (quemadmodum plebs gloriari posset) auctiorem amplioremque esse. Finem ergo non fieri, nec futuram, donec, quam felices seditiones, tam honorati seditionum auctores essent. Quas quantasque res C. Canuleium aggressum ? colluvionem gentium, perturbationem auspiciorum publicorum privatorumque afferre, ne quid sinceri, ne quid incontaminati sit: ut, discrimine omni sublato, nec se quisquam, nec suos noverit. Quam enim aliam vim connubia promiscua habere, nisi ut ferarum prope ritu vulgentur concubitus plebis Patrumque? ut, qui natus sit, ignoret, cujus sanguinis, quorum sacrorum sit; dimidius Patrum sit, dimidius plebis, ne secum quidem ipse concors. Parum id videri, quód omnia divina humanaque turbentur: jam ad consulatum vulgi turbatores accingi; et primo, ut alter consul ex plebe fieret, id modò sermonibus tentâsse; nunc rogari, ut, seu ex Patribus, seu ex plebe velit, populus consules creet: et creaturos haud dubie ex plebe seditiosissimum quemque. Canuleios igitur Iciliosque consules fore; ne id Jupiter optimus maximus sineret, regiæ majestatis imperium eò recidere: et se millies moriturus potiùs, quàm ut tantum dedecoris admitti patiantur. Certum habere, majores quoque, si divinâssent, concedendo omnia non mitiorem in se plebem, sed asperiorem alia ex aliis iniquiora postulando, quum prima impetrasset, futuram, primò quamlibet dimicationem subituros fuisse potiùs, quàm eas leges sibi imponi paterentur. Quis tum concessum sit de tribunis, iterum concessum esse; finem non fieri. Posse in eadem civitate tribunos plebis et Patres

[ocr errors]

esse? aut hunc ordinem, aut illum magistratum tollendum esse: potiùsque serò, quìm nunquam obviam eundum au. daciæ temeritatique. Illine ut impune primò discordias serentes concitent finitima bella, deinde adversus ea, quæ concitaverint, armari civitatem defendique prohibeant? et, quum hostes tantum non arcessierint, exercitus conscribi adversus hostes non patiantur? Sed audeat Canuleius in senatu proloqui, se, nisi suas leges tanquam victoris Patres accipi sinant, delectum haberi prohibiturum; quid esse aliud quam minari, se proditurum patriam ? oppugnari atque capi passurum? quid eam vocem animorum, non plebi Romanæ, sed Volscis et quis et Vejentibus allaturam? Nonne, Canuleio duce, se speraturos Capitolium atque arcem scandere posse, si Patribus tribuni, cum jure ac majestate adempta, animos etiam eripuerint? Consules paratos esse duces prius adversus scelus civium, quàm adversus hostium arma.

99

III. Quum maxime hæc in senatu agerentur, Canuleius pro legibus suis et adversus consules ita disseruit: "Quantopere vos, Quirites, contemnerent Patres, quàm indignos ducerent, qui unâ secum urbe intra eadem monia viveretis, sæpe equidem et antè videor animadvertisse : nunc tamen maximè, quòd adeò atroces in has rogationes nostras coorti sunt: quibus quid aliud quàm admonemus, cives nos eorum esse, et, si non easdem opes habere, eandem tamen patriam incolere? Alterâ connubium petimus, quod finitimis externisque dari solet; nos quidem civitatem, quæ plus quàm connubium est, hostibus etiam victis dedimus. Alterâ nihil novi ferimus; sed id, quod populi est, repetimus atque usurpamus: ut, quibus velit, populus Romanus honores mandet. Quid tandem est, cur cœlum ac terras misceant ? cur in me impetus modo pene in senatu sit factus? negent se manibus temperaturos, violaturosque denuncient sacrosanctam potestatem? Si populo Romano liberum suffragium datur, ut, quibus velit, consulatum mandet, et non præciditur spes plebeio quoque, si dignus summo honore erit, apiscendi summi honoris, stare urbs hæc non poterit ? de imperio actum est? et perinde hoc valet, plebeius ne consul fiat, tanquam servum aut libertinum aliquis consulem futurum dicat? Ecquid sentitis, in quanto contemptu vivatis ? Lucis vobis hujus partem, si liceat, adimant; quòd spiratis, quod vocem mittitis, qu`d formas hominum habetis, indignantur. Quin etiam (si Diis placet) nefas aiunt esse, consulem plebeium fieri. Obsecro vos, si non ad fastos, non ad commentarios pontificum ad

[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »