Obrazy na stronie
PDF
ePub

ad populum, si in senatu per factionem non liceat, Neque enim sibi privatos, aut in curia, aut in concione, posse obstare; neque se imaginariis fascibus eorum cessuros esse." Tum Appius, Jam propè esse ratus, ut, ni violentiæ eorum pari resisteretur audaci, victum imperium esset: "Non erit melius," inquit, " nisi de quo consulimus, vocem misisse;" et ad Valerium, negantem se privato reticere, lictorem accedere jussit. Jam Quiritium fidem implorante Valerio à curiæ limine, L. Cornelius complexus Appium, non cui simulabat consulendo, diremit certamen; factaque per Cornelium Valerio dicendi gratia quæ vellet, quum libertas non ultra vocem excessisset, decemviri propositum tenuere. Consulares quoque ac seniores ab residuo tribuniciæ potestatis odio, cujus desiderium plebi multo acrius, quàm consularis imperii, rebantur esse, propè malebant, postmodo ipsos decemviros voluntate abire magistratu, quam invidia eorum exsurgere rursus plebem; si leniter ducta res sine populari strepitu ad consules redisset, aut bellis interpositis, aut moderatione consulum in imperiis exercendis, posse in oblivionem tribunorum plebem adduci. Silentio Patrum edicitur delectus, juniores, quum sine provocatione imperium esset, ad nomina respondent; legionibus scriptis, inter se decemviri comparabant, quos ire ad bellum, quos præ esse præesse exercitibus oporteret. Principes intex decemviros erant Q. Fabius et Ap. Claudius; bellum domi majus qu'm foris, apparebat. Appii violentiam aptiorem rati ad comprimendos urbanos motus: in Fabio minùs in bono constans, quàm gnavum in malitia, ingenium esse. Hunc enim virum, egregium olim domi militiæque, decemviratus collegaæque ita mutaverant, ut Appii, qu`m sui, similis mallet esse; huic bellum in Sabinis, M. Rabuleio et Q. Pœtilio additis collegis, mandatum. M. Cornelius in Algidum missus cum L. Minucio et T. Antonio et K. Duilio et M. Sergio: Sp. Oppium Ap. Claudio adjutorem ad urbem tuendam, æquo omnium decemvirorum imperio decernunt.

XLII. Nihilo militia qu'm domi, meliùs respublica administrata est. Illa mod in ducibus culpa, quid, ut odio essent civibus, fecerant; alia omnis penes milites noxa erat: qui, ne quid ductu atque auspicio decemvirorum prosperè usquam gereretur, vinci se per suum atque illorum dedecus patiebantur. Fusi et ab Sabinis ad Eretum, et in Algido ab Equis, exercitus erant; ab Ereto per silentium noctis profugi, propius urbem, inter Fidenas Crustumeriamque, loco edito castra communierant; persecutis hostibus nusquam

se æquo certamine committentes, naturâ loci ac vallo, non virtute aut armis, tutabantur. Majus flagitium in Algido, major etiam clades accepta: castra quoque amissa erant; exutusque omnibus utensilibus miles, Tusculum se, fide misericordiaque victurus hospitum, (quæ tamen non fefellerunt) contulerat. Romam tanti erant terrores allati, ut, posito jam decemvirali odio, Patres vigilias in urbe habendas censerent: omnes, qui per ætatem arma ferre possent, custodire mœnia, ac pro portis stationes agere juberent: arma Tusculum ad supplementum decernerent, decemvirosque, ab arce Tusculi degressos, in castris militem habere: castra alia à Fidenis in Sabinum agrum transferri: belloque ultro inferendo deterreri hostes à consilio urbis oppugnandæ. XLIII. Ad clades ab hostibus acceptas duo nefanda facinora decemviri belli domique adjiciunt. L. Siccium in Sabinis, per invidiam decemviralem tribunorum creândorum secessionisque mentiones âd vulgus militum sermonibus occultis serentem, prospeculatum ad locum castris capiendum mittunt; datur negotium militibus, quos miserant expeditionis ejus comites, ut eum opportuno adorti loco interficerent. Haud inultum interfecere; nam circa repugnantem aliquot insidiatores cecidere, quum ipse se prævalidus, pari viribus animo, circumventus tutaretur. Nunciant in castra ceteri, præcipitatum in insidias esse Siccium egregiè pugnantem, militesque quosdam cum eo amissos. Primò fides nunciantibus fuit. Profecta deinde cohors ad sepeliendos, qui ceciderant, decemvirorum permissu, postquam nullum spoliatum ibi corpus, Sicciumque in medio jacentem armatumque, omnibus in eum versis corporibus, videre; hostium neque corpus ullum, nec vestigia abeuntium; profectò ab suis interfectum memorantes, retulere corpus. Invidiæque plena castra erant, et Romam ferri protinus Siccium placebat, ni decemviri funus militare ei publicà impensâ facere maturâsscnt. Sepultus ingenti militum moestitiâ, pessimâ decemvirorum in vulgus fama, est.

XLIV. Sequitur aliud in urbe nefas, ab libidine ortum, haud minus fœdo eventu, quàm quod per stuprum cædemque Lucretie urbe regnoque Tarquinios expulerat: ut non finis solum idem decemviris, qui regibus, sed causa etiam eadem imperii amittendi esset. Ap. Claudium virginis plebeie struprandæ libido cepit. Pater virginis L. Virginius honestum ordinem in Algido ducebat, vir exempli recti domi militiæque. Perinde uxor instituta fuerat, liberique instituebantur. Desponderat filiam L. Icilio tribunicio, vire

N

acri, et pro causa plebis expertæ virtutis. Hanc virginem adultam, formâ excellentem, Appius, amore ardens, pretio ac spe pellicere adortus, postquam omnia pudore septa animadverterat, ad crudelem superbamque vim animum convertit. M. Claudio clienti negotium dedit, ut virginem in servitutem assereret, neque cederet secundum libertatem postulantibus vindicias: quòd pater puellæ abesset, locum injuriæ esse ratus. Virgini, venienti in forum, (ibi namque in tabernis literarum ludi erant) minister decemviri libidinis manum injecit; servâ suâ natam (servamque appellans) esse; sequique se jubebat, cunctar tem vi abstracturum. Pavida puella stupente, ad clamorem nutricis, fidem Quiritium implorantis, fit concursus. Virginii patris sponsique Icilii populare nomen celebratur; notos gratia eorum, turbam indignitas rei virgini conciliat. Jam à vi tuta erat; quum assertor nihil opus esse multitudine concitatâ ait, se jure grassari, non vi. Vocat puellam in jus; auctoribus, qui aderant, ut sequeretur. Ad tribunal Appii perventum est; notam judici fabulam petitor, quippe apud ipsum auctorem argumenti, peragit; puellam, domi suæ natam, furtoque inde in domum Virginii translatam, suppositam ei esse. Id se indicio compertum afferre, probaturumque vel ipso Virginio judice, ad quem major pars injuriæ ejus pertineat. Interim dominum sequi ancillam, æquum esse. Advocati puellæ, quum Virginium reipublicæ causâ dixissent abesse, biduo adfuturum, si nunciatum ei sīt; iniquum esse, absentem de liberis dimicare; postulant, ut rem integram in patris adventum differat; lege ab ipso latâ vindicias det secundum libertatem; neu patiatur, virginem adultam famæ priùs, quam libertatis, periculum adire.

XLV. Appius decreto præfatus, "quam libertati faverit, eam ipsam legem declarare, quam Virginii amici postulationi suæ prætendant. Ceterùm ita in ea firmum libertati fore præsidium, si nec causis, nec personis variet. In his enim, quæ asserafitur in libertatem, quia quivis lege agere possit, id juris esse in ea, quæ in patris manu sit, neminem esse alium, cui dominus possessione cedat. Placere itaque patrem arcessi; interea juris sui jacturam assertorem non facere, quin ducat puellam sistendamque in adventum ejus, qui pater dicatur, promittat." Adversus injuriam decreti quum multi magis fremerent, quàm quisquam unus recusare auderet; P. Numitorius, puellæ avunculus et sponsus Icilius interveniunt; dataque inter turbam viâ, quum multitudo Icilii maximé interventu resisti posse Appio crederet,

lictor "decrêsse" ait: vociferantemque Icilium submovet. Placidum quoque ingenium tam atrox injuria accendisset. "Ferro hinc tibi submovendus sum, Appi," inquit, “ut tacitum feras, quod celari vis. Virginem ego hanc sum ducturus, nuptam pudicamque habiturus. Proinde omnes collegarnm quoque lictores convoca, expediri virgas et secures jube: non manebit extra domum patris sponsa Icilii. Non, si tribunicium auxilium et provocationem, plebi Romanæ duas arces libertatis tuendæ, ademistis, ideo in liberos quoque nostros conjugesque regnum vestræ libidini datum est. Sævite in tergum et in cervices nostras, pudicitia saltem in tuto sit. Huic si vis afferetur, ego præsentium Quiritium pro sponsa, Virginius militum pro unica filia, omnes Deorum hominumque implorabimus fidem; neque tu istud unquam decretum sine cæde nostra referes. Postulo, Appi, etiam atque etiam consideres, quò progediare. Virginius viderit, de filia, ubi venerit, quid agat. Hoc tantùm sciat, sibi, si hujus vindiciis cesserit, conditionem filiæ quærendam esse; me, vindicantem sponsam in libertatem, vita citiùs deseret, quam fides."

XLVI. Concitata multitudo erat, certamenque instare videbatur; lictores Icilium circumsteterant: nec ultra minas tamen processum est. Quum Appius, "Non Virginiam defendi ab Icilio, sed inquietum hominem, et tribunatum etiam nunc spirantem, locum seditionis quærere," diceret; "non præbiturum se illi eo die materiam: sed ut jam sciret, non id petulantiæ suæ, sed Virginio absenti et patrio nomini et liberati, datum, jus eo die se non dicturum, neque decretum interpositurum : à M. Claudio petiturum, ut decederet jure suo, vindicarique puellam in posterum diem pateretur. Quod nisi pater postero die adfuisset, denunciare se Icilio similibusque Icilii, neque legi suæ latorem, neque decemviro constantiam defore: nec se utique collegarum lictores convocaturum ad coërcendos seditionis auctores; contentum se suis lictoribus fore." Quum dilatum tempus injuriæ esset, secessissentque advocati puellæ, placuit omnium primùm, fratrem Icilii filiumque Numitorii, impigros juvenes, pergere inde rectà ad portam, et, quantum accelerari posset, Virginium acciri è castris. In eo verti puellæ salutem, si postero die vindex injuriæ ad tempus præsto esset. Jussi pergunt, citatisque equis nuncium ad patrem perferunt, Quum instaret assertor puellæ, ut vindicaret, sponsoresque daret; atque id ipsum agi diceret Icilius, sedulò tempus terens, dum præciperent iter nuncii missi in castra, manus tol

lere undique multitudo, et se quisque paratum ad spondendum Icilio ostendere. Atque ille lacrimabundus, "Gratum est,” inquit, "crastinâ die vestrâ operâ utar; sponsorum nunc satis est." Ita vindicatur Virginia, spondentibus propinquis. Appius, paullisper moratus, ne ejus rei causâ sedisse videretur, postquam, omissis rebus aliis præ cura unius, nemo adibat, domum se recepit; collegisque in castra scribit, "ne Virginio commeatum dent, atque etiam in custodia habeant:" Improbum consilium serum, ut debuit, fuit: et jam commeatu sumpto profectus Virginius primâ vigiliâ erat, quum postero die mane de retinendo eo nèquicquam literæ redduntur.

/ XLVII. At in urbe primâ luce, quum civitas in foro exspectatione erecta staret; Virginius sordidatus filiam suam obsoletâ veste, comitantibus aliquot matronis, cum ingenti advocatione in forum deducit. Circumire ibi et prensare homines cœpit; et non orare solùm precariam opem, sed pro debita petere, "Se pro liberis eorum ac conjugibus quotidie in acie stare: nec alium virum esse, cujus strenuè ac ferociter facto in bella plura memorari possent. Quid prodesse, si, incolumi urbe, quæ, captâ, ultima timeantur, liberis suis sint patienda ?" Hæc propè concionabundus circumibat homines. Similia his ab Icilio jactabantur; comitatus muliebris plus tacito fletu, quàm ulla vox, movebat. Adversus quæ omnia obstinato animo Appius (tanta vis amentiæ veriùs, quàm amoris, mentem turbaverat) in tribunal escendit: et ultro querente pauca petitore, "quòd jus sibi pridie per ambitionem dictum non esset," priusquam aut ille postulatum perageret, aut Virginio respondendi daretur locus, Appius interfatur. Quem decreto sermonem prætenderit, forsan aliquem verum auctores antiqui tradiderint; quia nusquam ullum in tanta fœditate decreti verisimilem invenio ; id, quod constat, nudum videtur proponendum, "decrêsse vindicias secundum servitutem."

Primò

stupor omnes admiratione rei tam atrocis defixit; silentium inde aliquamdiu tenuit. Dein quum M. Claudius, circumstantibus matronis, iret ad prehendendam virginem, lamentabilisque eum mulierum comploratio excepisset; Virginius, intentans in Appium manus, "Icilio," inquit, "Appi, non tibi, filiam despondi: et ad nuptias, non ad stuprum, educavi. Placet pecudum ferarumque ritu promiscuè in concubitus ruere ? Passurine hæc isti sint, nescio; non spero esse passuros illos, qui arma habent." Quum repelleretur assertor virginis à globo mulierum circumstantiumque advocatorum, silentium factum per præconem.

« PoprzedniaDalej »