Obrazy na stronie
PDF
ePub

das vitam mundo, veni in cor meum, et munda me ab omni iniquinamento carnis et spiritûs. Intra in animam meam, sana et munda me interiùs, et exteriùs. Esto tutamen, et continua salus animæ et corporis mei. Repelle à me insidiantes mihi hostes: recedant procul à præsentia potentiæ tuæ, ut foris et intùs per te munitus, recto tramite ad tuum regnum perveniam: ubi non in mysteriis, sicut in hoc tempore agitur, sed facie ad faciem te videbimus, cùm tradideris regnum Deo et Patri, et eris Deus omnia in omnibus. Tunc enim me de te satiabis satietate mirificâ, ita ut nec esuriam, nec sitiam in æternum. Qui cum eodem Deo Patre, et Spiritu sancto vivis et regnas per omnia sæcula sæculorum. Amen.

Alia Oratio ante Missam.

AD mensam dulcissimi convivii tui, pie Domine Jesu Christe, ego peccator de propriis meritis nihil præsumens, sed de tua confidens misericordia et bonitate, accedere vereor et contremisco. Nam cor et corpus habeo multis criminibus maculatum, mentem et linguam non cautè custoditam. Ergò ô pia Deitas, ô tremenda Majestas, ego miser inter angustias deprehensus, ad te fontem misericordiæ recurro, ad te festino sanandus, sub tuam protectionem fugio: et quem judi

cem sustinere nequeo, salvatorem habere suspiro. Tibi Domine plagas meas ostendo : tibi verecundiam meam detego. Scio peccata mea multa et magna, pro quibus timeo. Spero in misericordias tuas, quarum non est numerus. Respice ergò in me oculis misericordiæ tuæ Domine Jesu Christe, Rex æterne, Deus et homo, crucifixus propter hominem. Exaudi me sperantem in te: miserere meî pleni miseriis et peccatis, tui qui fontem miserationis numquam manare cessabis. Salve salutaris Victima, pro me et omni humano genere in patibulo Crucis oblata. Salve nobilis et pretiose Sanguis, de vulneribus crucifixi Domini mei Jesu Christi proflu. ens, et peccata totius mundi abluens. Recordare Domine creaturæ tuæ, quam tuo Sanguine redemisti. Penitet me peccasse, cupio emendare quod feci. Aufer ergò à me, clementissime Pater, omnes iniquitates et peccata mea: ut purificatus mente et corpore, dignè degustare merear sancta sanctorum; et concede, ut sancta prælibatio Corporis et Sanguinis tui, quam ego indignus sumere intendo, sit peccatorum meorum remissio, sit delictorum perfecta purgatio, sit turpium cogitationum effugatio, ac bonorum sensuum regeneratio, operumque tibi placentium salubris efficacia, animæ quoque et corporis con

tra inimicorum meorum insidias firmissima tuitio.

Amen.

Oratio S. Thomæ Aquinatis.

OMNIPOTENS Sempiterne Deus, ecce accedo ad sacramentum unigeniti Filii tui Domini nostri Jesu Christi: accedo tamquam infirmus ad medicum vitæ, immundus ad fontem misericordiæ, cæcus ad lumen claritatis æternæ, pauper et egenus ad Dominum cœli et terræ. Rogo ergò immensæ largitatis tuæ abundantiam, quatenùs meam curare digne ris infirmitatem, lavare fœditatem, illuminare cæcitatem, ditare paupertatem, vestire nuditatem ut panem Angelorum, Regem regum, Dominum dominantium tantâ suscipiam reverentiâ et humilitate, tantâ contritione et devotione, tantâ puritate et fide, tali proposito et intentione, sicut expedit saluti animæ meæ. Da mihi, quæso, dominici Corporis et Sanguinis non solùm suscipere Sacramentum, sed etiam rem et virtutem Sacramenti. O mitissime Deus, da mihi Corpus unigeniti Filii tui Domini nostri Jesu Christi, quod traxit de virgine Maria, sic suscipere, ut corpori suo mystico merear incorporari, et inter ejus membra connumerari. O amantissime Pater, concede mihi dilectum Filium tuum, quem nunc velatum in via suscipere propono, revelatâ tandem facie perpetuò contemplari.

Qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus sancti Deus, per omni sæcula sæculorum. Amen.

ORATIONES

POST CELEBRATIONEM ET COMMUNIONEM DICENDE.

Oratio S. Thomæ de Aquino.

GRATIAS tibi ago, Domine sancte, Pater omnipotens æterne Deus qui, me peccatorem, indignum famulum tuum, nullis meis meritis, sed solâ dignatione misericordiæ tuæ satiare dignatus es pretioso Corpore et Sanguine Filii tui Domini nostri Jesu Christi. Et precor, ut hæc sancta Communio non sit. mihi reatus ad pœnam, sed intercessio salutaris ad veniam. Sit mihi armatura fidei, et secutum bonæ voluntatis. Sit vitiorum meorum evacuatio, concupiscentiæ et libidinis exterminatio, charitatis et patientiæ, humilitatis et obedientiæ, omniumque virtutum augmentatio: contra insidias inimicorum omnium, tam visibilium, quàm invisibilium firma defensio: motuum meorum, tam carnalium, quàm spiritualium perfecta quietatio in te uno ac vero Deo firma adhæsio: atque finis mei felix consummatio. Et precor te, ut ad illud ineffabile convivium me peccatorem perducere digneris: ubi tu cum

filio tuo et Spiritu sancto, Sanctis tuis es lux vera, satietas plena, gaudium sempiternum, jucunditas consummata, et felicitas perfecta. Per eumdem Christum Dominum nostrum. Amen.

Alia Oratio S, Bonaventuræ,

mea

TRANSFIGE, dulcissime Domine Jesu, medullas et viscera animæ meæ suavissimo et salu. berrimo amoris tui vulnere, verâ, serenâque et apostolicâ sanctisimâ charitate, ut langueat et liquefiat anima mea solo semper amore et desiderio tuf, te concupiscat, et deficiat in atria tua, cupiat dissolvi, et esse tecum. Da, ut anima te esuriat, panem Angelorum, refectionem animarum sanctarum, panem nostrum quotidianum, supersubstantialem, habentem omnem dulcedinem et saporem, et omne delectamentum suavitatis: te, in quem desiderant Angeli prospicere, semper esuriat et comedat cor meum, et dul. cedine saporis tui repleantur viscera animæ meæ te semper sitiat fontem vitæ, fontem sapientiæ et scientiæ, fontem æterni luminis, torrentem voluptatis, ubertatem domus Dei: te semper ambiat, te quærat, te inveniat, ad te tendat, ad te perveniat, te meditetur, te loquatur, et omnia, operetur in laudem et gloriam nominis tui, cum humilitate et discretione, cum dilectione et delectatione, cum facilitate

« PoprzedniaDalej »