Obrazy na stronie
PDF
ePub

spiritum superbiæ et cænodoxiæ, invidiæ, et blasphemiæ, fornicationis et immunditiæ, dubietatis et diffidentiæ. Confundantur qui nos persequuntur: pereant illi qui nos perdere festinant.

FERIA II. Rex virginum, et amator castitatis et integritatis, cælesti rore benedictionis tuæ extingue in corpore meo fomitem ardentis libidinis ut maneat in me tenor castitatis corporis et animæ. Mortifica in membris meis carnis stimulos, omnesque libidinosas commotiones, et da mihi veram et perpetuam castitatem cum ceteris donis tuis, quæ tibi placent in veritate, ut sacrificium laudis casto corpore et mundo corde valeam tibi offerre, Quanta enim cordis contritione, et lacrymarum fonte, quantâ reverentiâ et tremore, quantâ corporis castitate, et animæ puritate istud divinum, et coeleste sacrificium est celebrandum ubi caro tua in veritate sumitur, ubi sanguis tuus in veritate bibitur, ubi ima summis, terrena divinis junguntur, ubi adest sanctorum Angelorum præsentia, ubi tu es sacrificium, et sacerdos mirabiliter et ineffabiliter constitutus.

FERIA III.
I Quis dignè hoc celebrare poterit, nisi tu

Deus omnipotens offerentem feceris dignum? Scio Domine, et verè scio, et id ipsum pietati tuæ confiteor, quia non sum dignus accedere ad tantum mysterium propter nimia peccata mea et infinitas negligentias meas. Sed scio, et veraciter ex toto corde meo credo, et ore confiteor, quia tu potes me facere dignum, qui solus potes facere mundum de immundo conceptum semine, et de peccatoribus justos et sanctos. Per hanc omnipotentiam tuam te rogo Deus meus, ut concedas mihi peccatori hoc sacrificium celebrare cum timore et tremore cum cordis puritate, et lacrymarum fonte, cum lætitia spiritali, et coelesti gaudio. Sentiat mens mea dulcedinem beatissimæ præsentiæ tuæ, et excubias sanctorum Angelorum tuorum in circuitu meo.

FERIA IV. Ego enim, Domine, memor venerandæ passionis tuæ accedo ad altare tuum, licèt peccator, ut offeram tibi sacrificium quod tu instituisti, et offerri præcepisti in commemorationem tui pro salute nostra. Suscipe illud quæso, summe Deus, pro Ecclesia sancta tua, et pro populo quem acquisisti Sanguine tuo. Et quoniam me peccatorem inter te et eumdem populum tuum medium esse voluisti, licèt in me aliquid boni operis testimonium non agnoscas, officium saltem

dispensationis creditæ non recuses, nec per me indignum, eorum salutis pereat pretium, pro quibus victima salutaris dignatus es esse redemptio. Profero etiam Domine (si digneris propitius intueri) tribulationes plebium, pericula populorum, captivorum gemitus, miserias orphanorum, necessitates peregrinorum, inopiam debilium, desperationes languentium, defectus senum, suspiria juvenum, vota virginum, lamenta viduarum.

FERIA V. ITu enim misereris omnium Domine : et nihil odisti eorum quæ fecisti. Memorare quæ sit nostra substantia : quia tu Pater noster es, quia tu Deus noster es ; ne irascaris satis, neque multitudinem viscerum tuorum super nos contineas. Non enim in justificationibus nostris prosternimus preces ante faciem tuam, sed in miserationibus tuis multis. Aufer à nobis iniquitates nostras : et ignem sancti Spiritus in nobis clementer accende. Aufer cor lapideum de carne nostra; et da nobis cor carneum, quod te amet, te diligat, te delectetur, te sequatur, te perfruatur. Oramus Domine clementiam tuam, ut sereno vultu familiam tuam, sacri tui nominis officia præstolantem, aspicere digneris : et ut nullius sit irritum votum, nullius vacua postula

tio, tu nobis preces suggere, quas ipse propitius audire, et exaudire delecteris.

FERIA VI. T Rogamus etiam te, Domine sancte Pater, et pro spiritibus fidelium defunctorum: ut sit illis salus, sanitas, gaudium, et refrigerium, hoc magnum pietatis sacramentum, Domine Deus meus, sit illis hodiè magnum et plenum convivium de te pane vivo, qui de coelo descendisti, et das vitam mundo, de tua carne sancta et benedicta, Agni videlicet immaculati, qui tollis peccata mundi, quæ de

sancto et glorioso beatæ virginis Mariæ utero . est assumpta, et de Spiritu sancto concepta ; ac de illo pietatis fonte, qui per lanceam militis ex tuo sacratissimo latere emanavit: ut exindè refecti et satiati, refrigerati et consolati exultent in laude et gloria tua. Peto clementiam tuam Domine, ut descendat super panem tibi sacrificandum plenitudo tuæ benedictionis, et sanctificatio tuæ divinitatis. Descendat etiam, Domine, illa sancti Spiritus tui invisibilis incomprehensibilisque majestas, sicut quondam in patrum hostias descendebat, qui et oblationes nostras Corpus et Sanguinem tuum efficiat, et me indignum sacerdotem doceat tantum tractare mysterium cum cordis puritate, et lacrymarum devotione, cum reverentia et tremore, ita ut

placidè ac benignè suscipias sacrificium de manibus meis ad salutem omnium tam vivorum quàm defunctorum.

SABBATO. | Rogo etiam te, Domine, per ipsum sacrosanctum mysterium Corporis et Sanguinis tui, quo quotidiè in Ecclesia tua pascimur et potamur, abluimur et sanctificamur, atque unius summæ divinitatis participes efficimur, da mihi virtutes tuas sanctas, quibus repletus, bonâ conscientiâ ad altare tuum accedam, Sta ut hæc coelestia sacramenta efficiantur mihi salus et vita. Tu enim dixisti ore tuo sancto et benedicto: Panis, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita. Ego sum panis vivus, qui de cælo descendi. Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in æternum. Panis dulcissime, sana palatum cordis mei, ut sentiam suavitatem amoris tui. Sana il. lud ab omni languore, ut nullam præter te sentiam dulcedinem. Panis candidissime, habens omne saporem, qui nos semper reficis, et numquàm in te deficis : comedat te cor meum, et dulcedine saporis tui repleantur viscera animæ meæ. Manducat te Angelus ore pleno: manducet te peregrinus homo pro modulo suo, ne deficere possit in via, tali recreatus Viatico. Panis sancte, panis vive, panis munde, qui descendisti de cælo, et

« PoprzedniaDalej »