Obrazy na stronie
PDF
ePub

GRATIARUM ACTIO

POST MISSAM.

Ana. Trium puerorum cantemus hymquem cantabant sancti in camino

num:

ignis, benedicentes Dominum.

Quae Ana in Festis Dupl. tantùm duplicatur, et temp. Pasch. additur in fine, Alleluia.

¶ Canticum trium puerorum.

BENEDICITE Omnia opera Domini Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula. Benedicite Angeli Domini Domino: benedicite cœli Domino.

Benedicite aquæ omnes, quæ super cœlos sunt, Domino: benedicite omnes virtutes Domini Domino.

: Benedicite sol et luna Domino: benedicite stellæ cœli Domino.

Benedicite omnis imber et ros Domino : benedicite omnes spiritus Dei Domino.

Benedicite ignis et æstus Domino: benedicite frigus et æstus Domino.

Benedicite rores et pruina Domino: benedicite gelu et frigus Domino.

Benedicite glacies et nives Domino; benedicite noctes et dies Domino.

Benedicite lux et tenebræ Domino: benedicite fulgura et nubes Domino.

:

Benedicat terra Dominum laudet et superexaltet eum in sæcula.

Benedicite montes et colles Domino: benedicite universa germinantia in terra Domino. Benedicite fontes Domino: benedicite maria et flumina Domino.

Benedicite cete, et omnia quæ moventur in aquis Domino: benedicite omnes volucres cœli Domino.

Benedicite omnes bestia et pecora Domino; benedicite filii hominum Domino.

Benedicat Israël Dominum; laudet et superexaltet eum in sæcula.

Benedicite sacerdotes Domini Domino: benedicite servi Domini Domino.

Benedicite Spiritus et animæ justorum Domino benedicite sancti et humiles corde Domino.

Benedicite Anania, Azaria, Misaël Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.

Benedicamus Patrem et Filium cum sancto Spiritu laudemus et superexaltemus eum in sæcula.

Benedictus es Domine in firmamento cœli : et laudabilis, et gloriosus, et superexaltatus in sæcula.

Psalmus 150.

LAUDATE Dominum in Sanctis ejus laudate eum in firmamento virtutis ejus.

Laudate eum in virtutibus ejus: laudate eum secundùm multitudinem magnitudinis ejus.

Laudate eum in sono tubæ laudate eum in psalterio, et cithara.

Laudate eum in tympano, et choro; laudate eum in chordis et organo.

Laudate eum in cymbalis benesonantibus : laudate eum in cymbalis jubilationis omnis spiritus laudet Dominum,

Gloria Patri, et Filio.

Deindè repetitur Ana.

Trium puerorum cantemus hymnum, quem cantabant sancti in camino ignis, benedicentes Dominum.

Deindè Sacerdos dicit:

Kyrie eleison.

Christe eleison.

Kyrie

eleison. Pater noster. V. Et ne nos inducas in tentationem. R. Sed libera nos à malo. V. Confiteantur tibi Domine omnia opera tua. R. Et sancti tui benedicant tibi. V. Exultabunt sancti in gloria. R. Lætabuntur in cubilibus suis. V. Non nobis, Domine, non nobis. R. Sed nomini tuo da gloriam. V. Domine exaudi orationem meam. R. Et clamor meus ad te veniat. V. Dominus vobiscum. R. Et cum spiritu tuo.

Oremus.

DEUS, qui tribus pueris mitigasti flammas ignium, concede propitius; ut nos famulos tuos non exurat flamma vitiorum.

ACTIONES nostras, quæsumus Domine, aspirando præveni, et adjuvando prosequere: ut cuncta nostra oratio et operatio à te semper incipiat, et per te cœpta finiatur.

Da nobis, quæsumus Domine, vitiorum nostrorum flammas extinguere, qui beato Laurentio tribuisti tormentorum suorum incendia superare. Per Christum Dominum nostrum, R. Amen.

ORATIONES

PRO OPPORTUNITATE SACERDOTIS ANTE CELEBRATIONEM ET COMMUNIONEM DICENDE.

DIE DOMINICA.

Oratio S. Ambrosii Episcopi.

SUMME sacerdos, et verè pontifex Jesu Christe, qui te obtulisti Deo Patri hostiam puram et immaculatam in ara Crucis pro nobis miseris, et peccatoribus, et qui dedisti nobis carnem tuam ad manducandum et sanguinem tuum ad hibendum, et posuisti mysterium istud in virtute Spiritus sancti tui, dicens Hæc quotiescumque feceritis, in mef

memoriam facietis: rogo per eumdem sanguinem tuum, magnum salutis nostræ pretium: rogo per hanc miram et ineffabilem charitatem, quà nos miseros et indignos sic amare dignatus es, ut lavares nos à peccatis nostris in sanguine tuo: doce me servum tuum indignum, quem inter cetera dona tua etiam ad officium sacerdotale vocare dignatus es, nullis meis meritis, sed solà dignatione misericordiæ tuæ: doce me, quæso per Spiritum sanctum tuum, tantum tractare mysterium eà reverentià et honore, eà devotione et timore, quibus oportet et decet. Fac me per gratiam tuam semper illud de tanto mysterio credere et intelligere, sentire et firmiter tenere, dicere et cogitare, quod tibi placet, et expedit animæ meæ. Intret spiritus tuus bonus in cor meum, qui sonet ibi sine sono, et sine strepitu verborum loquatur omnem veritatem. Profunda quippè sunt nimis, et sacro tecta velamine. Propter magnam clementiam tuam concede mihi Missarum solemnia mundo corde et purà mente celebrare. Libera cor meum ab immundis et nefandis, vanis et noxiis cogitationibus. Muni me beatorum Angelorum pià et fidà custodià, ac tutelà fortissimà, ut hostes omnium bonorum confusi discedant. Per virtutem tanti my. sterii, et per manum sancti Angeli tui repelle à me, et à cunctis servis tuis durissimum

« PoprzedniaDalej »