Obrazy na stronie
PDF
ePub

PRÆPARATIO AD MISSAM

PRO OPPORTUNITATE SACERDOTIS

FACIENDA.

peccati stroru

di temp. ea in

Ana. Ne Reminiscaris * Domine delicta nostra, vel parentum nostrorum : neque vindictam sumas de peccatis nostris.

Que Ana in Festis dupl. tantùm duplicatur, et temp. Pasch, additur in fine, Alleluia. Deindè dicuntur sequentes Psalmi.

Psalmus 83. Quam dilecta tabernacula tua Domine vir. tutum : concupiscit, et deficit anima mea in atria Domini.

Cor meum, et caro mea exultaverunt in Deum vivum.

Etenim passer invenit sibi domum: et turtur nidum sibi, ubi ponat pullos suos.

Altaria tua Domine virtutum: Rex meus, et Deus meus

Beati, qui habitant in domo tua Domine : in sæcula sæculorum laudabunt te. Beatus vir, cajus est auxilium abs te: ascensiones in corde suo disposuit, in valle lacrymarum in loco quem posuit.

Etenim benedictionem dabit legislator, ibunt de virtute in virtutem: videbitur Deus deorum in Sion.

Domine Deus virtutum exaudi orationem meam : auribus percipe Deus Jacob. · Protector noster aspice Deus : et respice in faciem Christi tui :

Qui melior est dies una in atriis tuis super millia.

Elegi abjectus esse in Domo Dei mei : magis quàm habitare in tabernaculis peccatorum.

Quia misericordiam et veritatem diligit Deus : gratiam, et gloriam dabit Dominus.

Non privabit bonis eos, qui ambulant in innocentia : Domine virtutum, beatus homo, qui sperat in te. Gloria Patri.

Psalmus 84. BENEDIXISTI Domine terram tuam : avertisti captivitatem Jacob.

Remisisti iniquitatem plebis tuæ: operuisti omnia peccata eorum.

Mitigasti omnem iram tuam : avertisti ab ira indignationis tuæ. · Converte nos Deus salutaris noster: et averte iram tuam à nobis.

Numquid in æternum irascêris nobis ? aut extendes iram tuam à generatione in generationem ?

Deus tu conversus vivificabis nos : et plebs tua lætabitur in te.

· Ostende nobis Domine misericordiam tuam : et salutare tuum da nobis.

Audiam quid loquatur in me Dominus Deus : quoniam loquetur pacem in plebem suam.

Et super sanctos suos : et in eos qui convertuntur ad cor.

Verumtamen propè timentes eum salutare ipsius ut inhabitet gloria in terra nostra.

Misericordia, et veritas obviaverunt sibi : justitia, et pax osculatæ sunt.

Veritas de terra orta est: et justitia de cælo prospexit.

Etenim Dominus dabit benignitatem : et terra nostra dabit fructum suum.

Justitia ante eum ambulabit : et ponet in via gressus suos. · Gloria Patri.

Psalmus 85. Inclina Domine aurem tuam, et exaudi me: quoniam inops, et pauper sum ego.

Custodi animam meam, quoniam sanctus sum: salvum fac servum tuum, Deus meus, sperantem in te.

Miserere mei Domine, quoniam ad te clamavi totà die: lætifica animam servi tui, quoniam ad te Domine animam meam levavi.

Quoniam tu Domine suavis, et mitis : et multæ misericordiæ omnibus invocantibus te.

Auribus percipe Domine orationem meam: et intende voci deprecationis meæ.

In die tribulationis meæ clamavi ad te: quia exaudisti me.

Non est similis tut in diis Domine : et non est secundùm opera tua.

Omnes gentes quascumque fecisti, venient, et adorabunt coram te Domine: et glorificabunt nomen tuum.

Quoniam magnus es tu, et faciens mirabilia : tu es Deus solus.

Deduc me Domine in via tua, et ingrediar in veritate tua : lætetur cor meum ut timeat nomen tuum.

Confitebor tibi Domine Deus meus in toto corde meo, et glorificabo nomen tuum in æternum :

Quia misericordia tua magna est super me : et eruisti animam meam ex inferno inferiori.

Deus, iniqui insurrexerunt super 'me, et synagoga potentium quæsierunt animam meam : et non proposuerunt te in conspectu suo.

Et tu Domine Deus miserator et misericors, patiens, et multæ misericordiæ, et verax.

Respice in me, et miserere mei, da imperium tuum puero tuo : et salvum fac filium ancillæ tuæ.

Fac mecum signum in bonum, ut videant qui oderunt me, et confundantur : quoniam tu Domine adjuvisti me, et consolatus es me.

Gloria Patri.

Psalmus 115. CREDIDI, propter quod locutus sum : ego autem humiliatus sum nimis.

Ego dixi in excessu meo: Omnis homo mendax.

Quid retribuam Domino pro omnibus, quæ retribuit mihi?

Calicem salutaris accipiam : et nomen Domini invocabo.

Vota mea Domino reddam coram omni populo ejus : pertiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus.

O Domine quia ego servus tuus : ego servus tuus et filius ancilla tuæ.

Dirupisti vincula mea: tibi sacrificabo hostiam laudis, et nomen Domini invocabo.

Vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi ejus : in atriis domus Domini, in medio tut Jerusalem. Gloria Patri.

Psalmus 129. DE profundis clamavi ad te Domine : Do. mine exaudi vocem meam :

O Domitorum eji

« PoprzedniaDalej »