Obrazy na stronie
PDF
ePub

missis et commendatis. Denique pro illis omnibus vivis atque defunctis, pro quibus Dominus noster Jesus Christus et ejus Beatissima Mater et Virgo Maria sciunt et volunt me debere orare, obsecrare, consecrare et sacrificare intendo et propono, ac juxta intentionem Sanctæ Catholicæ Ecclesiæ et meorum superiorum pro debito voluntatem.

Ego N. Minister, licet indignus; In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, Amen; cum intentione lucrandi, et acquirendi omnes quascumque possum Indulgen

tias.

PRETIUNCULA
Sacerdotibus quotidie legenda, ut in dies

Deo ferventius deserviant.
Ex Thom. A KEMPIS, DE IMITATIONE Christi.

ADJUVA nos gratia tua, omnipotens Deus, ut qui officium Sacerdotale suscepimus, digne ac devote tibi omni puritate et in conscientia bona famulari valeamus.

Et si non possumus in tanta innocentia vitæ conversari ut debemus, concede nobis tamen, digne flere mala, quæ gessimus, ut in spiritu humilitatis ac bonæ voluntatis proposito tibi ferventius deservire valeamus.

Alia post Missam ad Beatissimam Virginem

Mariam precatio. () Serenissima et inclyta Virgo Maria, Mater Domini nostri Jesu Christi, Regina coeli et terræ, quæ eundem Creatorem omnium creaturarum in tuo sancto utero digna fuisti portare ; cujus idem veracissimum Corpus et Sanguinem ego indignus sumere præsumpsi : rogo te per virginalem humilitatem tuam et per passionem et mortem ejusdem Filii tui, ut apud ipsum pro me misero peccatore intercedere digneris: ut quidquid in hoc sacrosancto Sacrificio irreverenter, ignoranter, negligenter, vel incaute commisi, aut etiam omisi, tuis sanctissimis precibus mihi dignetur indulgere. Amen.

Ad vulnera Christi oratio. Rogo te, Domine Jesu, per illa salutifera vulnera tua, quæ passus es in cruce pro salute nostra, ex quibus emanavit ille pretiosus Sanguis, quo sumus redempti, vulnera hanc animam meam peccatricem, pro qua etiam mori dignatus es; vulnera eam igneo et potentissimo telo tuæ nimiæ charitatis. Confige cor meum jaculo tui amoris, ut dicat tibi anima mea: Charitate tua vulnerata sum: ita ut ex ipso vulnere amoris tui uberrimæ fluant lacrymæ dic ac nocte. Per. cute, Domine, percute, obsecro, hanc durissimam mentem meam pia et valida cuspide dilectionis tuæ, et altius ad intima penetra potenti virtute. Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum. Amen.

Salutationes ad omnia membra Christi et sui

ipsius ad eum commendatio. Salve tremendum cunctis potestatibus caput Domini nostri Jesu Christi Salvatoris nostri, pro nobis coronatum et arundine percussum. Salve, pretiosissima Salvatoris nostri Jesu Christi facies, pro nobis sputis et alapis cæsa. Salvete benignissimi Domini Jesu Christi Salvatoris nostri oculi, pro nobis lacrymis perfusi. Salve, mellifluum os, gutterque suavissimum Domini nostri Jesu Christi, pro nobis felle et aceto potatum. Salvete, aures nobilissimæ Domini Jesu Christi Salvatoris nostri, pro nobis contumeliis et opprobriis affecte. Salve, collum humile Jesu Christi, pro nobis colaphizatum, dorsumque sanctissimum pro nobis flagellatum. Salvete, venerabiles Domini nostri Jesu Christi manus et brachia, pro nobis in cruce extensa. Salve, pectus mitissimum Domini nostri Jesu Christi Salvatoris nostri, pro nobis in passione conturbatum. Salve, latus glorio

sum Domini nostri Jesu Christi, pro nobis lancea militis perforatum. Salvete, Domini Jesu Christi Salvatoris nostri sacra misericordiæ genua, pro nobis in orationibus flexa. Salvete, Domini Jesu Christi Salvatoris nostri pedes adorandi, pro nobis clavis affixi. Salve, totum corpus, Jesu Christi, pro nobis in cruce suspensum, vulneratum, mortuum et sepultum. Salve, Sanguis pretiosissime, de corpore Jesu Christi Salvatoris nostri pro nobis effusus. Salve, sanctissima Domini nostri Jesu Christi anima, in cruce pro nobis in manus Patris commendata. In eadem commendatione tibi commendo hodie et quotidie animam meam, vitam meam, cor et corpus meum, omnes sensus et actus meos, omnes amicos, benefactores et consanguineos meos, animas parentum, fratrum, sororum, et omnium amicorum, ac inimicorum meorum : ut nos protegere, liberare et defendere digneris ab omnibus insidiis inimicorum nostrorum visibilium et invisibilium, nunc et in perpetuum. Amen.

159

Meditations

ON THE PASSION OF OUR LORD JESUS CHRIST, BY

WAY OF PREPARATION FOR MASS, FOR EVERY
DAY IN THE WEEK.

MEDITATION I.

SUNDAY.

Jesus goes to meet his Enemies, is bound and

apprehended. Jesus rising from the ground in the garden of Gethsemani, knowing that Judas and the soldiers were already at hand, to apprehend him and put him to death, waited not till they arrived, but went of himself to meet them, and to deliver himself into their hands. Although our loving Redeemer was still bedewed with the bloody sweat of the agony which he had suffered in the garden, yet did his heart glow with love and desire to suffer for us; and hence, awaking his sleeping disciples, he said: Surgite, eamus ; ecce qui me tradet prope est. Marc. xiv. 32.

« PoprzedniaDalej »