M. Fabi Quintiliani institutionum oratoriarum liber x, recogn. et annotatione instructus a C.G. Herzog

Przednia okładka
 

Co mówią ludzie - Napisz recenzję

Nie znaleziono żadnych recenzji w standardowych lokalizacjach.

Kluczowe wyrazy i wyrażenia

Popularne fragmenty

Strona 43 - Sed etiam qui summa non adpetent, contendere potius quam sequi debent. Nam qui hoc agit, ut prior sit, forsitan, etiamsi 10 non transient, aequabit: eum vero nemo potest aequare, cuius vestigiis sibi utique insistendum putat. Necesse est enim, semper sit posterior qui sequitur.
Strona 34 - Quare non immerito ab 112 hominibus aetatis suae regnare in iudiciis dictus est, apud posteros vero id consecutus, ut Cicero iam non hominis nomen sed eloquentiae habeatur.
Strona 38 - ... insectator fuit. multae in eo claraeque sententiae, multa etiam morum gratia legenda, sed in eloquendo corrupta pleraque atque eo perniciosissima, quod abundant dulcibus vitiis.
Strona 25 - Vergilius, propior tarnen primo quam tertio. et hercule ut illi naturae caelesti atque inmortali cesserimus, ita curae et diligentiae vel ideo in hoc plus est, quod ei fuit magis laborandum, et quantum eminentibus vincimur, fortasse aequalitate pensamus.
Strona 11 - Historia quoque alere orationem quodam uberi jucundoque succo potest; verum et ipsa sic est legenda, ut sciamus plerasque ejus virtutes oratori esse vitandas : est enim proxima poetis , et quodammodo carmen solutum ; et scribitur ad narrandum , non ad probandum; totumque opus non ad actum rei , pugnamque praesentem , sed ad memoriam posteritatis , et ingenii famam componitur; ideoque et verbis remotioribus , et liberioribus figuris narrandi taedium evitat.
Strona 20 - Tragoedias primus in lucem AESCHYLUS protulit, sublimis et gravis et grandiloquus saepe usque ad vitium, sed rudis in plerisque et incompositus ; propter quod correctas eius fabulas in certamen deferre posterioribus poetis Athenienses permiserunt, suntque eo modo multi coronati.
Strona 29 - Horatio, quamquam illi epodos intervenit, reperiatur. at lyricorum idem Horatius fere solus legi dignus: nam 'et insurgit aliquando et plenus est iucunditatis et gratiae et varius" figuris et verbis felicissime audax.
Strona 17 - OK. minime vulgare eloquendi genus habet laudem. sed quamvis ei secundas fere grammaticorum consensus deferat, et adfectibus et iucunditate et dispositione et omnino arte deficitur, ut plane manifesto appareat, quanto sit aliud proximum esse, aliud parem.
Strona 78 - Nam neque semper 5 est desperandum, aliquid illis, quae dicta sunt, melius posse reperiri : neque adeo jejunam ac pauperem natura eloquentiam fecit, ut una de re bene dici, nisi semel, non possit. Nisi forte histrionum multa circa voces easdem variare gestus potest, orandi minor vis, ut di-ю catur aliquid, post quod in eadem materia nihil dicendum sit.
Strona 40 - Neque enim dubitari potest, quin artis pars magna contineatur imitatione. Nam ut invenire primum fuit estque praecipuum, sic ea, quae 2 bene inventa sunt, utile sequi. Atque omnis vitae ratio sic constat, ut quae probamus in aliis facere ipsi velimus. Sic litterarum ductus, ut scribendi fiat usus, pueri sequuntur, sic musici vocem docentium, pictores opera...

Informacje bibliograficzne