Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

Dei enim minister est tibi in bonum (51). Si autem A ingreditur Christus nisi ut vitia excludat; quia malum feceris, time. Non enim sine causa gladium portal; Dei enim minister est, vindex in iram ei qui * malum agit (Rom. xш1, 3, 4). Puniuntur peccala etiam per populos, sicut legimus (Isa. xi, 17); quia sæpe ab alienigenis Dei jussu excitatis propter divinæ majestatis offensam subjectus factus est populus Judæorum. Nec is quidem (45, q. 1, cap. Nec is qui) qui invitus aliquod fecerit homicidium, extra ministerium est. Siquidem lex ait de eo: Quia Deus dedit eum in manus ejus (Exod. xx1, 13). Manus ergo ejus instrumenti modo divinæ ultioni ministerium præbuerunt. Levites igitur minister remissionis est: percussor autem qui tamen non ex dispositione, sed præter voluntatem fecerit homicidium, dívinæ minister est ultionis.

non cohabitat erroribus, Denique de templo ejiciebat nummularios, quia ipse volebat habitare. Unde Zachæus hoc intelligens, quia Christum vetere suo suscipere affectu non poterat, superiora vitia exire suo jussit hospitio, ut Christus intraret. Merito igitur 214 Pharisæis obmurmurantibus quod Dominus Jesus ad hominem peccatorem divertisset manere, dixit ad Dominum: Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus; et si cui aliquid fraude abstuli, reddo quadruplum (Ibid. 8). In quo illis respondit qui dicebant peccatorem Christo hospitium non debuisse præbere: Hoc est, jam non sum publicanus, non sum ille Zachæus, non prædo, non fraudator. Reddo quæ sustuli, reddo B qui auferre consueveram (53). Jam done pauperibus, quos ante nudabam: jam mea confero, qui aliena rapiebam, Fugerunt crimina postquam Christus intravit. Discussa est omnis carnalium cæcitas passionum, ubi æternæ vitæ fumen infusum est. CAPUT V.

Adipes ac pinguedo sacrificiorum et hostiarum quit significent.

17. Diximus de primogenitis, dicamus etiam de adipibus, de quibus satis docet David dicens : Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea (Psal. LXII, 6). Et supra ait: Et holocaustum tuum pingue fiat (Psal. xix, 4), Hoc docens acceptabile esse sacrificium, quod pingue, quod nitidum, et quodam pabulo fidei ac devotionis, verbique cœlestis C uberiore alimonia saginatum est. Frequenter pingue opus dicimus quod spissum el operosum intelligi velimus; et opima hostia prædicatur, quæ non sit tenuis, non sit exilis. Unde et sacrificium pingue recte nuncupamus, quod opimum cupimus declarare (54). Sed etiam illud documento, est quod pingues vaccæ prophetica interpretatione annis fertilibus comparatæ sunt (Gen. LI, 26).

16. Illud quoque specta, quia cum interficitur impius, Christus infunditur. Et ubi abominatio aboletur, sanctificatio congregatur (52); quia Dominus dixit: In ea die qua interfeci omne primogenitum Ægypti, sanctificavi mihi omne primogenitum Israel (Num. 11, 13; xvi, 17). Quod non ad unum diem afflictionis Egypti referes, sed ad omne tempus. Cum enim renuntiatur improbitati (32, q. 1, cap. Cum renuntiatur), statim asciscitur virtus. Egressus enim malitiæ virtutis operatur ingressum: eodemque studio quo crimen excluditur, innocentia copulatur. Habes hoc in Evangelio (Joan. x, 2); quia ubi Satanas immisit se in cor Judæ, Christus recessit ab eo, momentoque eo quo illum recepit, hunc amisit. Denique sic scriptum est: Et post buccellam introivit in eum Satanas (Ibid. 27). Dixit crgo illi Jesus: Quod facis, fac celerius (Ibid.). Quid illud? Ut quia introierat in illum Satanas, ipse abiret a Christo. Ejicitur itaque et excluditur, eo quod jam cum Domino Jesu esse non possit; quia cœperat esse cum diabolo nulla enim communicatio Christi cum Belial. Unde statim imperio expulsus abcessit, sicut legimus, dicente Evangelista: Qui cum accepisset buccellam, exivit continuo (Ibid. 50); erat enim nox. Non solum exivit, sed continuo, et nocte exivit. Nec mirum si noctis tenebras habebat, qui Christum deserebat. Verum sicut ipse receptus a diabolo, exclusus a Christo est : ita Zachæus renuntians avaritiæ, Christum recepit. Meri- D toque videns studium ejus, quod in arborem ascendisset, ut transeuntem Jesum videret, dicit Dominus: Zachae, festinans descende, quia hodie in domo tua manere me oportet. Et descendit festinans, et excepit illum gaudens (Luc. xix, 5, 6). Sed excipiendo Christum, exclusit avaritiam, relegavit perfidiam, renuntiavit fraudibus. Aliter enim non

(51) Codex Vat, unus, Dei enim minister est vindex in iram,libi in bonum. Edit. Era. et Gill., Dei enim ministra est tibi in bonum.

(52) Mss. duo, consecratur. Edit. Rom., cumulatur. Vet. cum tribus aliis mss., congregatur. Et post tria verba ubi Rom. edit. cum duobus mss., die qua interfeci, etc.; ibi vet. edit. cum tribus afits codicibus, die in qua interfecero... sanctificabo

non

CAPUT VI.

Quid sibi velit quod Dominus ait: Si recte offeras, recte autem dividas, peccasti, quiesce (Gen. iv, 7 sec. LXX); et de quatuor generibus quibus sacrificia commendabantur, quorum si quid desit, sacrificium non probatur, cum pulcherrima istorum morali interpretatione.

18. Nunc consideremus quid sit quod ait Dominus: Si recte offeras, non autem recte dividas, peccasti, quiesce. Quod indicium est Deum non muneribus oblatis placari, sed offerentis affectu. Denique condemnati oblator muneris Cain, quia pro conscientia insinceræ oblationis intellexit Deo sacrificium suum non probatum, et tristis est factus.

miki, etc.; sic etiam Gratian. loco citato. Sed hæc lectio cum sacro textu minus consentit; legitur enim ἐν ᾗ ἡμέρᾳ ἐπάταξα πᾶν πρωτότοκον..... ἡγίασα ἐμοί, etc.

(53) Rom. edit., quæ auferre consueveram.

(54) Edit. vet. ac Paris, quædamn, quod optimum cupimus declarare.

Quando enim mens sibi recti est conscia, gratula- A ritalis gratiæ colorat vapore: rationabilia quoquo tur, et infusione quadam spiritali repletur auimus gaudio, cum alicujus vel studia, vel opera a Deo probantur. Tristitia igitur Cain conscientiæ testimonium, repulsæ indicium est. Et quamvis obtulit munus ; tamen quia non recte et jure divisit, culpam incidit.

19. Quatuor enim genera sunt quibus sacrificia commendabantur. Si aut nova novorum essent, aut frixa, aut divisa, aut continua (55). Nova no. vorum primo tempore anni, quæ specie (56) in primogenitis fructibus æstimabantur; nunc autem revelatum est eos significari, qui per baptismatis 215 sacramenta renovantur. Hoc est enim vere sacrificium primitivum, quando unusquisque se offert hostiam (Rom. xu, 1), et à se incipit, ut B postea munus suum possit offerre. Nova igitur files renovatorum, valida, pubescens, incrementum virtutis acquirens, non remissa, non fessa, Hon senio quodam marcida, et vigore ignava, apta sacrificio est, quæ pullulet quodam virenti germine sapientiæ, et juvenili divinæ cognitionis fervore pubescat; babeat tamen succum doctrinæ veteris. Sicut enim Novi, ita et Veteris Testamenti debet doctrina concurrere, quia scriptum est: Manducate vetera velerum, et vetera a facie novorum auferte (Levit. xxvi, 10). Cibus nobis sit cognitio patriarcharum, epuletur animus in prophetarum oraculis : tali sagina mens pascalur interior. Sed jam non species agni sit, at veritas corporis Christi. Non umbra legis perstringat oculos sed aperte Dominicæ gratia passionis, et splendor resurrectionis aciem mentis illuminet.

C

inventa corroborat, dissolvitque omnem vim irrationabilium passionum. Ideoque Esau laxatis virtutis suæ nexibus dissolutus est. Illi autem qui succincti lumbos non crudum, neque coctum in aqua, sed assatum in igne caput agni edere jubebantur, sicut habes in Exodo (Exod. xi, 9), forti ac fideli animo, pedestri itinere maria transfretarunt. In Evangelio quoque assos pisces Dominus Jesus manducabat, sicut scriptum est (Luc. XXIV, 43), in quo plenitudo sancti Spiritus redundabat. Et fortasse ideo deficiebat Esau, quia coctum in aqua desiderabat cibum, quem Jacob quasi inhabilem sibi donavit infirmo.

21. Oblationem autem atque orationem oportet non confusam esse, sed competenti divisione distinctam. In omni enim re confusione melior est distinctio (58): multo magis in oratione atque oblatione, quæ nisi certas divisiones habeat, fit obscurior. Ideoque hostiæ plerumque membra lex dividi jubet, et holocausta offerri (Levit. 1, 6) : : ut sine administione et operimento aliquo (59) nudum sacriâcium sit : eo quod nuda atque omnibus exuta involucris debeat fides nostra fervere ne vagis et fallacibus (60) opinionibus induatur, sed pura atque sincera simplicitas mentis appareat. Deinde in partes dividatur congruas. Virtus enim 216 genus est, quæ dividitur in plurimas species: sed principales quatuor sunt, prudentia, temperantia, fortitudo, justitia. Redoleat igitur oratio tua prudentiam erga cognitionem Dei, et veritatem fidei: redoleat temperantiam quam etiam a conjugibus exigendam putavit Apostolus dicens: Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi (1 Cor .vn, 5). Et lex castificatos (61) ante hesternum et nudiustertianum diem ad sacrificium accedere jubet (Exod. xix, 10). Fortitudinem teneat oratio, ut nullo interpoletur metu, nulla lassitudine deficiat. Tunc enim debet esse intentio ad precandum robustior, cum urgemur adversis. Justitiam custodiat precatio, quam si tenuisset Judas, non in peccatum facta esset ejus oratio. Quando enim magis ab injustis operatis ac pravis studiis abstinere debemus, quam tunc

20. Si autem offeres sacrificium de primitivis ovibus, frixum in igne, frixum pingue, offeres sacrificium primitivorum, sicut scriptum est (Levit. Yu, 2): quod significat fidem tuam velut igni probatam esse debere, et saucto fervere spiritu. Denique coxit lentem Jacob, et fratri primatus benedictionis eripuit, quos utique solida consequeretur fides. Hic ergo robustus et vividus (57) augebatur: ille autem qui cibum suum coquere nesciebat, fatigatus atque deficiens defluebat. Uratur igitur verbo Domini sicut igne virtus animæ tuæ. Vide D quando Dei justitiam deprecamur ? Et ideo Domiustum Joseph, sicut scriptum est: Eloquium Domini ussit eum (Psal. cıv, 19). Torreatur fides tua. sicut spicæ messium. Tunc enim maturitatem fructuum præferunt, cum eas primo solis processu tempora æstiva torruerint. Sermo igitur plurimus Scripturarum animam confirmat, et quodam spi

(55) Apud Philonem a quo hæc desumpsit AmDrosius, legitur καὶ ἐπὶ πᾶσιν ερεικτά, id est, et tandem comminuta. Sed in interpretatione allegorica non differunt.

(56) Sic tres mss. et edit. ant. Ms. Laud., quæ spica. Lectio forte non contemnenda. Rom. edit., quæ species.

(57) Cod. Div. et Eaud., Hic ergo rubus (forte rubeus) et individuus.

nus, ut cordi nobis esset justitia Beati, inquit, qui persecutionem patiuntur propter justitiam : quoniam ipsorum est regnum cœlorum (Matth. v, 10). Hæc enim defuit Judæ : nam si adfuisset, non tradidisset Dominum, non prodidisset magistrum. Defuit sacrificio etiam Cain istius, qui si tenuise

(58) Mss. duo Vat., Div. et Laud., cum antiq. edit, In omni enim confusione melior est distin ctio.

(59) Vet. edit. cum quatuor mss., operimento aque; e quibus unus Vat., mundum sacrificium

sit.

(60) Vet. edit. et cod. Flor., Ne vanis et fallacibus. Rom. sola, ne variis, etc.

(61) Edit. omnes, Et lex castigatos, etc.

set justitiam, Domino debuit primitiva munera, A ergo quantitas solutionis, sed animus reddentis, et non posteriora deferre. Defuit itaque ei divisio, ideoque responsum ait: Si recte offeras, non autem recte dividas, peccasti, quiesce. Vides quantum sit vitii. Ubi deest divisio, ibi totum sacrificium refutatur.

22. Superest ut de continua et jugi oratione dicamus, quod immorari nos et vacare orationi oportet. Pernoctabat Dominus in oratione, non ut sibimet prodesset, sed ut nos doceret. Frequens enim oratio quamdam operatur disciplinam orandi : quia ipse usus docil iles Dei facit, indocibiles negligentia, Bona igitur exercitatio. Denique corporis virtus exercitatione augetur frequenti: al inexercitata minuitur et labitur. Plurimi enim exercitii dissuetudine etiam naturalem dissolvere virtutein. Similiter animæ fortitudo exercitationis assiduitate solidatur ; ut labor ipse disciplinæ sit non oneri futurus, sed usui. Hunc cibum menti nostræ deferamus, qui multa attritus meditatione ac politus, cor hominis sicut illud cœleste manna confirmet. Quod non otiose tritum ac politum accipimus eo quod cœlestium scripturarum alioquia diu terere ac polire debemus, toto animo et corde versantes: ut succus ille spiritalis cibi in omnes se venas animæ diffundat. Ergo si tanquam pubesceus adolescat fides, quæ defectum senescentis devotionis ableget, et spiritu ferveat, et congrua distinctione teneatur mensura legitimæ divisionis, et assiduitas commendet gratiam; tunc fit illud pingue, et tanquam adipale precatioais genus, de quo dicit Propheta: Impinguasti in oleo caput meum (Psal. xx11, 5). Sicut enim agni multo lacte pinguescunt, et sicut oves bene paste adipe nitent: ita apostolico succo pasta fidelium pinguescit oratio.

23. Horum si desit aliquid quæ superius dixi, muş, sacrificium non probatur. Ideoque dictum est ad Cain: Si recte offeras, non autem recte 217 dividas, peccasti. Namque mundus ipse distincte legitur factus, cum esset ante incomposita pars ejus: quia Terra erat invisibilis, et incompasita (Gen. 1, 2). Nempe lux primum facta est, et vocavit Deus lucem, et separavit Deus inter lucem et tenebras, el vocalæ sunt tenebræ nox. Et per ordinem singula quod facta sint legimus, cœlum, terra, ligna fructifera, animalia diversa. Distributa autem sunt leviora superioribus, ut aer et ignis graviora inferioribus, hoc est terra et aqua. Utique simul omnia fieri jubere potuit Deus: şed distinctionem servare maluit, quam nos in omnibus imitaremur negotiis, et maxime in vicissitudinibus gratiarum, in quibus non satis est reddere quod acceperis, sed commendare quod reddas. Nam si quis debitum solvat, et in referendo injuriam faciat creditori, intolerabilius est utique, quam non reddidisse quod debebat. Non

[merged small][ocr errors]
[ocr errors]

(62) Antiq. edit., adjicitur. Rom. et mss., addicitur.

qualitas consideratur, et affectus. Recte igitur Gain obtulit; quia oblatio insigne devotionis, el indicium gratiarum est: sed non recte divisit; quia ante omnia Deo debuit deferre primitias, ut a gratia inchoaret auctoris. Etenim divisionis hic ordo est, ut prima secundis, non primis secunda præcurrant et cœlestia terrenis, non terrena cœlestibus præferantur.

CAPUT VII.

Deum qui in Adamo docuit non peccandum, in Caino docuisse non defendendum peccatum. Et ibi quam proclive sit ab impietate in alia scelera præcipitari.

24. Sed quia Cain confudit hunc ordinem, dicitur ei: Peccasti, quiesce (Gen. iv, 7). Omnia docet Deus. Primum ne pecces, ut in Adam monuit: secundo, si peccaveris, quiescas, ut in Cain doceris. Erubescere enim debemus, et condemnare peccatum, non defendere; quoniam pudore culpa minuitur, defensione cumulatur. Et silendo corrigimur, contentione prolabimur. Sit saltem verecundia, ubi non est absolutio. Inde illud: Justus in exordio sermonis accusator est sui (Prov. xvi, 17). Et iterum ab ipso Domino alibi dictum legimus: Dic iniquitates tuas, ut justificeris (Isa. XLII, 26). Quanta pudoris gratia, ut justitiam teneat verecundia, quam culpæ reatus abstulerit! Ideo autem ait: Quiesce, quoniam non habes quod excuses. Culpae ipsius ad te conversio est. Non enim frater ei adducitur (62), sed error ascribitur, cujus ipse sibi auctor est. In te, inquit, revertitur crimen, quod a te cœpit. Non habes in quo necessitatem, magis quam mentem tuam, arguas. In te retorquetur improbitas tua, tu princeps es illius (Gen. iv, 7).

25. Bene ait: Tu princeps es illius. Etenim impietas mater quædam est delictorum: et qui graviora peccaverit, in cætera facile prolabitur. Quomodo enim potest ab humanis temperare qui divina violavit, et hominibus bonus esse qui Deum læsit? Atrociorem igitur scelerum reatum vitia reliqua sequuntur; quoniam quo flagitiosa propenderint, eo inclinant cætera. Tu ergo princeps operis tui, tu dux criminis. Non te invitum, 218 non imprudentem error attraxit : sed voluntarius reus judicio, non lapsu fecisti dolum, quo divinæ injuriæ reum ipse convincis.

CAPUT VIII.

Cain admonitione spreta insolentiam et crimen auget. Ejusdem verbis: Eamus in campum, significari ostenditur pravis actionibus ces rta loca et sterilia convenire.

26. Admonitus igitur ut quiesceret, auget insolentiam, acerbat flagitium. Quid igitur sibi vult quod ait: Eamus in campum (Gen. 1v, 8); nisi

quia locus nudus gignentium eligitur parricidio ? A confitentis. Est quædam in peccatis verecundia, et Ubi enim frater habebat occidi, nisi ubi fructus dresset? Tanquam præsagiens natura tanti sceleris loco germina denegaverat : quia non conveniebat ut idem solum et contagia parricidalis sanguinis reciperet præter naturam, et fructus secundum naturam germinaret. Merito ipse dicit: Eamus in campum. Non dicit: Eamus in paradisum, ubi poma florent; nou in aliquem cultum et fructiferum locum. Ipsi parricidæ indicant fructum se sceleris habere non posse, nec penes eos fructum manere, qui tantæ impietati præbuerint officium. Nam ipsam refugiunt elementorum benignitatem, ut iste Cain qui videtur veritus ne largior boni terra proventus triste facinus impediret, et libe

pœnitentiæ portio crimen fateri, nec derivare culpam (65), sed recognoscere. Mitigat judicem pudor reorum, excitat autem pertinacia denegantium. Vult te provocare ad pœnitentiam (66) Deus, vult de se sperari indulgentiam, vult demonstrare tua confessione quod non sit auctor malitiæ. Nam qui peccatum suum ad quamdam referunt, ut gentiles, asserunt, decreti aut operis sui necessitatem, divina arguere videntur, quasi ipsorum vis causa peccati sit. Qui enim necessitate aliqua coactus occiderit, quasi invitus occidit. Ea vero quæ a nobis sunt, excusationem non habent: quæ autem præter nos sunt, excusabilia sunt. Sed quanto gravius peccato ipso ad Deum referre quod fece.

ralitatis assuetudine genitalis, quæ facit sibi fetus B ris, et reatus tui invidiam transfundere in auctorem

et fructus varios germinascere, in hoc quoque criminis apparatu vel muta specie sui fraternum revocaret affectum. Latro diem refugit quasi criminis testen, lucem adulter erubescit quasi adulterii consciam, parricida terrarum fecunditatem fugit. Quomodo enim poterat communis partus videre consortia, qui consortem sui sanguinis trucidabat? Joseph in lacum mittitur siccum, Amnon intra domum occiditur. Justum igitur natura est imper. tita judicium, ea loca in quibus erat futurum parricidium, muneris sui dote privando: ut ex innocentis soli quadam damnatione ostenderet quanta essent futura supplicia noxiorum (63). Propter scelus igitur hominum et ipsa elementa damnantur. Denique David montibus in quibus Jonathas cum patre interemptus est, perpetuæ pœnam sterilitatis optavit dicens: Montes qui estis in Gelboe, neque ros, neque pluvia cadal super vos; montes mortis (64) (11 Reg. 1, 21).

CAPUT IX.

Deum interrogasse Cainum, non ut disceret, sed ul eum ad confitendum induceret. Hujus responsio in Deum ac naturam impia; eique opposita Dei responsio germanitatis pietatem egregie do cere ostenditur. A Deo justos audiri etiam morluos, quod nimirum ei vivant, el peccatores mortui sint. Hos malis præsentibus ac futuris cruciari, magis tamen sollicitari præsentibus.

27. Nunc consideremus qua ratione interrogavit

C

non criminis, sed innocentiæ.

28. Perpende autem parricidæ responsionem : Nescio, inquit; numquid custos fratris mei ego sum (Gen. iv, 9)? Etsi contumaciam prodat hic sermo, sonat tamen quia si bonum fratrem considerasset, custos debuit esse pietatis. Quem enim magis, quam fratrem servare debuerat? Sed quomodo germanitatis servaret officium, qui necessitudinis non agnovisset affectum (67)? Aut quomodo fieri posset, ut naturæ obedientiam deferret, qui Deo reverentiam non exhiberet? Negat primum quas apud ignorantem recusat fraternæ munus custodiæ, quasi exsors naturæ declinat judicem, quasiliber arbitrii. Quid miraris si pietatem non agnovit, qui non agnovit auctorem? Et ideo doceris hac serie Scripturarum fidem esse radicem virtutum omnium. Unde et Apostolus ait: Quia fundamentum nostrum Christus est (1 Cor. 1, 11); et quidquid supra hoc fundamentum ædificaveris, hoc solum ad operis tui fructum, et ad virtutis profi cere mercedem.

29. Congrue igitur respondit Dominus tam imprudenter neganti, dicens: Vox sanguinis fratris tui ad me clamat (Gen. iv, 10), hoc est, cur nescis ubi est frater tuus? Soli eratis cum duobus parentibus, inter paucos frater te latere non debuit. An quia parentes tui accusatores esse non possunt ? Nolo enim ut ea necessitudo que est auctor salu

Deus Cain ubi esset frater suus, quasi nesciret D tis, fiat auctor periculi. In te solo leges suas na

occisum. Sed quod ad scientiam Dei spectat, negantem arguit, et inficianti quasi sciens respondit: Vox sanguinis fratris tui ad me clamat (Gen. Iv, 10): quod autem ad rationem profundam altinet, 219 peccantes admonet ad pœnitentiam. Confessio enim pœnarum compendium est. Inde in judiciis sæcularibus impositi equuleo torquentur negantes, et quædam tangit judicem miseratio

(63) Edit. Vet., ostenderet futura supplicia noriora. Rom., ostenderet quanto forent noxiora futura supplicia. Mss. quatuor, ostenderet quanta essent futura supplicia noxiora. Legendum forte, quanto essent, etc. Nos vero Land. codicis lectionem, ut omnium optimam, sumus secuti.

tura amiserit. Ideo ergo putas crimen latere, quia parentes accusare non debent? Sed eo major est condemnatio tua. Nam si chara necessitudinis nomina accusare non debent, multo magis non debent occidere. Sed si me testem abnuis, et refugis arbitrum, vox sanguinis fratris tui testis est, quæ ad me clamat. Ha te majore auctoritate arguit, quam si frater viveret. Soli eratis; quis eum

(64) Montes m. in sola Rom. edit. desiderantur. (65) Ms. Laud., nec dejurare culpam. Melius aliiet edit., derivare. Est autem culpam derivare, cama se in alium transferre.

(66) Tres mss., vult te provocare ad veniam. (67) Div., non agnovisset effectum.

potuit alter occidere? Si accusas parentes, parri- A Non est ergo dubium quod cum et superiora damcidam probas. Potuit fratrem occidere, qui non parcit parentibus. Potuit parricida 220 esse, qui de parricidis se ortum probare desiderat.

30. Et bene ait : Vox sanguinis fratris tui clamai, non frater clamat. Hoc innocentia et gratia germanitatis etiam in ipsa morte servat (68). Non accusat frater Abel, ne videatur parricida. Non accusat vox ipsius, non anima ejus, sed vox sanguinis accusat, quem ipse fudisti. Tuum te ergo facinus, non frater accusat. Simul querela criminoso (69) adimitur. Non potest de alieno testimonio qneri, qui crimen proprio facinore confitetur. Minor est sermo, quam factum. Est tamen ctiam terra testis, quæ cepit sanguinem. Et bene ait: Vox sanguinis fratris tui de terra clamat: non dixit, de fratris clamat corpore, sed de terra clamat. Et si frater parcit, terra non parcit. Si frater tacet, terra condemnat. Ipsa. est, in te et testis et judex testis acrior, quæ adhue parricidii tui sanguine madet : judex asperior, quæ tanto scelere coinquinata est, ut aperiret os suum, et exciperet sanguinem fratris tui de manu tua. Et illa quidem aperuit os suum, quasi exceptura de fratribus verba pietatis, nihil timens cum fratres videret, quæ sciret jus germanitatis amoris incentivum esse, non odii, Nam quomodo poterat parricidium suspectare, quæ adhuc non viderat homicidium? Sed tu effudisti sanguinem, cujus dolens ipsa contagium: Non augebit (70), inquit, virtutem suam dare tibi (Ibid. 12). Quam innocens ultio, ut quæ tam graviter violata fuerit, satis habens nou prodesse, non quærat nocere.

31. Non mediocre etiam dogma quod ait : Vox sanguinis fratris tui ad me clamat; quia Deus justos suos audit etiam mortuos, quoniam Deo vivunt. Et merito pro viventibus habentur ; quia eliam si corporis gustaverint mortem, vitam tamen incorpoream capiunt, et illuminantur suorum splendore meritorum, luce quoque fruuntur æterna. Justorum ergo audit sanguinem: avertit se autem a precibus impiorum; quoniam etiam si videantur vivere, mişeriores tamen sunt omnibus mortuis, carnem suam sicut tumulum circumferentes, cui infelicem infoderunt animam suam. Quid enim aliud est quam sepulta, quæ intra humum volvitur, et terrenæ avaritiæ cupiditatibus, cæterisque vitiis includitur, ut gratie coelestis auram spirare non possit? Hujus modi peccator a terra maledictus est, quæ est infima et postrema pars mundi. Superius utique cœlum, et quæ in cœlo sunt, sol, luna, et stella, Turoni, Dominationes, Principatus, et Potestates, Cherubim et Seraphini.

(68) Ita edit. tum priscæ, tum recentiores. Contra vero mss. omnes, hoc est, innocentiam et gratiam germanitatis etiam in ipsa morte servat. Difficile sit, utra lectio melior, pronuntiare.

(69) Edit, omnes ac ms. Flor. et Vat. unus, querela criminosa: Vat. alter., Div. ac Laud., querela friminoso,

naverint, quem inferiora damnarunt. Nam quomodo absolvitur pura illic cœlestique sententia (71) quem nec terræ potuerunt absolvere ? Et ideo gemens et tremens jubetur esse super

terram.

32. Evidens generalisque ratio, quia omni improbo mala adsunt, et adfutura sunt. Quæ adsunt, tristitiam operantur; quæ futura, formidinem. Sed improbum plns præsentia, quam futura 221 sollicitant. Unde et Cain dixit ad Deum: Major causa mea est, quam ut dimittatur mihi. Si derelinques me hodie, a facie tua abscondam me (Gen. iv, 43, 14). Nihil enim gravius quam errantem a Deo deseri, ut se revocare non possit, Mors peccatoris B finem peccandi affert vita autem divino gubernaculo destituta præcipitatur, et in graviora prolabitur; ut si gregem pastor relinquat, incursent bestiæ ita cum Deus deserit hominem, ingruit diabolus. Grave est præsertim insipientibus non habere rectorem. Serpit malitia, vulnus augetur, ubi medicina defuerit, Abscondil se autem qui velare vult culpam, el tegere peccatum. Qui enim male agit odit lucem, et tenebras et suorum quærit latibula delictorum, Justus autem non abs. condere se a Domino Deo suo, sed ipse magis se offerre consuevit dicens: Ecre sum ego qui non habeo criminosam conscientiam, quam timeam deprehendi.

C

D

33. Merito ergo se abscondit male couscius, et ait: Omnis qui invenerit me, occidet me (Ibid. 14), Angustæ mentis homo præsentem mortem veretur, perpetuam negligit, et divinum judicium non reformidat interitum solum corporis deprecatur. Sed a quo timebat occidi, qui solos parentes habebat in terris? Potuit quidem et incursus bestiarum timere, qui legis divinæ jura violaverat; nec præsumere de subjectis animalibus cæteris, qui hominem docuerat occidi. Potuit et parentes parricidas timere, qui docuerat parricidium posse committi. Potuerunt enim et parentes de filio discere, quod didicerunt posteri de parente.

CAPUT X.

Dei comminatio, Si quis occiderit Cain, etc., moraliter explicatur; in signo posito super eodem dis vina clementia declaratur, sicut et in eo Caini dementia, quod mortem temporalem plus timuerit, quam æternam. Hinc pulchre disseritur de incorruptibilitate animæ, ac futura vita. Tandem judicium non præpropere ferendum, nec rursus inultum crimeu sinendum esse ostenditur.

34. Nunc consideremus, qua causa dixerit Deus: Omnis qui occiderit Gain septies vindictam cxsolvel (Gen. iv, 45) ; et qua ratione signum super

(70) Codices Vat. unus, Div. ac Flor., non audebat, inquit, virtutem, etc. Tamen apud LXX constanter legere est : οὐ προσθήσει τὴν ἰσχὺν auns doūvní dat. Pro quo habetur in Vu'g. Non dabit tibi fructus suos. illi cæ

(71) Edit. ac panei mss., absolvitur pure lestique sententiæ.

« PoprzedniaDalej »