Obrazy na stronie
PDF
ePub

o homo, quia piscis es: non te opprimant sæculi A liis repellis. Vipera mare prospectat, explorat iter

:

:

istius fluctus si tempestas est, pete altum et profundum si serenitas, lude in fluctibus: si procella, cave a scopuloso littore; ne te in rupem furens æstus illidat. Scriptum est enim Estote astuti sicut serpentes (Matth. x, 16).

:

18. Et quia de serpentibus astutis propositum exemplum est, simus astuti circa quærenda el servanda conjugia, diligamus tributa nobis consortia. Et si ii qui longinquis fuerant ortus sui tempore regionibus separati inter se convenerint, et si vir ad peregrina contenderit, nulla longinquitas, nulla absentia complacitam minuat charitatem. Eadem lex præsentes absentesque connectit : idem naturæ vinculum inter, distantes et consistentes conjugalis charitatis jura constrinxit: eodem jugo, benedictionis utriusque colla sociantur, etiam si alter obeat separalaru regionum longa divortia; quia non corporis cervice, sed mentis, jugum gratiæ receperunt. Vipera nequissimum genus bestia, et super omnia quæ serpentini sunt generis astutior, ubi coeundi cupiditatem assumpserit, murænæ maritimæ notam sibi requirit copulam, vel novam præparat progressaque ad littus, sibillo testificata præsentiam sui, ad conjugalem amplexum illam evocat. Muræna autem invitata non deest, et venenatæ serpenti expetitos usus suæ impertit conjunctionis. Quid sibi vult sermo hujusmodi, nisi ferendos esse mores conjugum; et si absens est, ejus opperiendam præsentiam, sit licet asper, fallax, inconditus, lubricus, temulentus? Quid pejus veneno, quod in conjuge muræna non refugit? Vocata non deest, et serpentis lubricum sedula charitate complectitur. Ille tua mala portat, et levitatis femineæ facilitatem: tu virum tuum non potes, mulier, sustinere? Adam per Evam deceptus est, non Eva per Adam (33, q. 5, Adam per Evam ( 1 Tim. 11, 14). Quem vocavit ad culpam mulier, justum est ut eum gubernatorem assumat; ne iterum feminea facilitate labatur. Sed horridus et incultus est. Semel placuit. Numquid vir frequenter est eligendus? Comparem suum et bos requirit, et equus diligit; et si mutetur alius, tamen trahere jugum nescit compar alterius, et se non totum putat: tu jugalem repudias tuum, et putas sæpe mutandum; et si uno defuerit die, superducis rivalem (96), et statim incognita causa quasi cognita pudoris exsequeris injuriam. Vipera absentem requirit, 87 absentem vocat, et blando proclamat sibilo: atque ubi adventare comparem senserit, venenum evomit reverentiam marito deferens, verecundata nuptialem gratiam: tu, mulier, advenientem de longinquo maritum contume

C.

(96) Quidem mss. suspecta rivalem es; aut cum edit. nonnullis, suspicaris rivalem, et statim incognita causa, quasi cognitam; aut cum aliis edit., et statim incognitam, quasi cognitam, etc. Sed mss. duodecim probatissimi cum edit. Pet. et Gill. legunt ut nos in textu.

(97) Edit. omnes cum mss. aliquot, Reverentia conjunctionis. Potest et sic. Mss, novem in lectio

conjugis tu injuriis viam viro obstruis: tu litium moves venenum, non rejicis: tu conjugalis amplexus tempore dirum virus exæstuas nec erubescis nuptias, nec revereris maritum.

19. Sed etiam, tu, vir, possumus etiam sic accipere, depone tumorem cordis, asperitatem morum, cum tibi sedula uxor occurrit propelle indignationem, cum blanda conjux ad charitatem provocat. Non es dominus, sed maritus non ancillam sortitus es, sed uxorem. Gubernatorem te Deus voluit esse sexus inferioris, non præpotentem. Redde studio vicem, redde amori gratiam. Vipera venennm suum fundit : tu non potes duritiam mentis deponere? Sed habes naturalem rigoB rem; debes temperare eum contemplatione conjugi, et reverentia conjunctionis deponere animi feritatem (97). Potest et sic. Nolite quærere, viri, alienum thorum, nolite insidiari alienæ copula. Grave est adulterium, et naturæ injuria. Duos primum Deus fecit, Adam et Evam, hoc est, virum et uxorem, et uxoreme de viro, hoc est de costa Adam; et jussit ambos esse in uno corpore, et in uno spiritu vivere. Quid unum separas corpus, unum dividis spiritum? Naturæ adulterium est. Hoc docet murænæ et viperæ non jure generis, sed ardore libidinis expetitus amplexus. Discitė, o viri, qui alienam permolere (98) quærit uxorem, cujus serpentis sibi adsciscere cupiat contubernium, cui etiam comparandus ipse serpenti sit. Festinat ad viperam, quæ se in gremium viri non directo tramite veritatis, sed lubrico devii amoris infundit. Festinat ad eam quæ venenum suum resumit, ut vipera quæ fertur peracto conjunctionis munere venenum quod evomuerat, rursus haurire; adultera enim vipera est (Prov. XXIII, 32). Unde et Salomon ait quod is qui fuerit temulentus, cum per vinum libido fervere consueverit, tanquam a colubri ictu extenditur, et tanquam a cornuta diffunditur illi venenum. Et ut seias quod de adultera dixit, adjecit: Oculi tui cum viderint alienam, os tuum loquitur perversa (Ibid. 33).

C

[blocks in formation]
[ocr errors]

21. Et quia de astutia cœpimus sermonem sub- A fratri dolum nectant, et alterius pascantur ærumna. lexere, qua unusquisque fratrem suum circumvenire et decipere nititur, et in novas se fraudes componere; ut quem vi obtinere non potest, circumscribat dolo, et fuco quodam artis obducat : fraudulentum illud polypi ingenium non præteribo, qui vadoso in littore petram nactus, affigitur ei, atque ejus nebuloso ingenio colorem subit, et simili specie terga obductus plurimos piscium sine ulla suspicione fraudis allapsos, dum nota non præcavent, et saxum opinantur, cassibus furtivæ artis includit, et sinu quodam suæ carnis intercipit. Sic spontanea venit præda, et talibus capitur argumentis, qualia sunt eorum qui ingenium suum sæpe commutant, et diversas nocendi artes movent; ut singulorum mentes sensusque pertentent, B Utamur ergo ingenio ad quærendam gratiam et cum continentibus positi continentiam prædicanles, in cœtu intemperantium tanquam devii ab studio castitatis, et demersi intemperantiæ volutabris; ut qui eos audiunt aut vident, incauta facilitate se credant; eoque citius labuntur, dum declinare non norunt, nec cavere quod noceat, cum gravior sit et magis noxia improbitas benignitatis obumbrata velamine. Et ideo cavendi sunt qui crines sue fraudis, et brachia longe lateque dispergunt, vel speciem induunt multiformem. Et isti enim polypi sunt nexus plurimos habentes, et callidorum ingeniorum vestigia, quibus irretire possint quidquid in scopulos suæ fraudis inciderit.

Tu autem propriis esto contentus, et aliena te damna non pascant. Bonus cibus est simplicitas innocenti. Sua bona habens, insidiari nescit alienis, nec avaritiæ facibus inardescit, cui lucrum omne ad virtutem dispendium est, ad cupiditateni incendium. Et ideo beata est, si bona sua noverit, cum veritate paupertas, et omnibus præferenda thesauris; quia melius est exiguum datum cum Dei timore, quam thesauri magni sine timore. Quantum est enim quod hominem alat? Aut si quæris quod etiam aliis abundet ad gratiam, id quoque non multum est. Melior enim est hospitalitas in oleribus cum gratia, quam vitulorum pinguium præparatio cum discordia (Prov. xv, 17).

22. Cancer quoque quas cibi gratia præstigias instruit! Namque et ipse ostreo delectatur, et car- C nis ejus epulum sibi quærit. Sed quia ut appetens cibi, ila prospiciens est periculi ; quoniam cum difficilis est venatio, tum periculosa; difficilis, quia lestis validioribus esca interior includitur; nam velut muris quibusdam mollitiem carnis præcepti imperialis interpres natura munivit, quam medio testarum quodam sinu concavo nutrit ac fovel, et quasi in quadam valle diffundit; et ideo cassa omnia tentamenta sunt cancri, quia aperire clausuin ostreum nulla vi potest; et periculosum est si chelam (99) ejus includat, ad argumenta confugit, et insidias nova fraude molitur. Itaque quia omnia genera delectatione mulcentur, explorat si quando ostreum remotis in locis ab omni vento contra sois radios diptychum (1) illud suum aperiat, et reseret claustra testarum; ut libero aere visceris sui voluptatem quamdam capiat; et tunc clanculo calculum immittens, impedit conclusionem ostrei ; ac sie aperta claustra reperiens, et tulo inserit chelas, visceraque interna depascitur.

89 23. Sunt ergo homines qui cancri usu in alienæ usum circumscriptionis irrepant, et infirmilatem propriæ virtutis astu quodam suffulciant,

(99) Chele, in cancris quasi forcipes sunt, aut quidam digiti quibus obvia arripiunt.

(1) Diptychum vocat utrumque latus testæ ostreorum, quod more libri claudatur atque aperiatur : a particula ois et verbo múσge:v, id est plicare.

D

salutem, et salutem tuendam, non ad alienam circumscribendam innocentiam. Licet nobis uti exemplis maritimis ad profectum nostræ salutis, non ad alienæ periculum.

CAPUT IX.

De præscientia echini futuram tempestatem nuntiantis. Eum accepisse hoc donum a Deo, cujus indulgentia in omnia creata prædicatur.

24. Echinus, animal exiguum, vile ac despicabile, maritimum loquor, plerumque index futuræ tempestatis, aut tranquillitatis annuntius solet esse navigantibus. Denique cum procellam ventorum præsenserit calculum validum arripit, eumque velut saburram vehit, et tanquam anchoram trahit, ne excutiatur fluctibus. liaque non suis se librat viribus, sed alienæ stabilitatis regitur pondere (2). Quo indicio nautæ velut signum futuræ perturbationis capessunt, et sibi præcavent, ne eos imparatos turbo improvisus inveniat. Qui mathematicus, qui astrologus, quive Chaldæus sic potest siderum cursus, hos cœli motus et signa comprehendere? Quo ingenio ista collegit? Quo doctore percepit ? Quis ei fuit tanti interpres augurii? Sæpe homines confusionem acris vident,et sæpe falluntur, quod plerumque eam sine tempestate discutiat. Echinus non fallitur, echinum sua nequaquam signa prætereunt.

25. Unde exiguo animali tanta scientia, ut futura prænuntiet? Quo magis in eo nihil est, quo tantam possit habere prudentiam, crede quod per indulgentiam Domini rerum omnium id quoque præscientiæ hujus manus acceperit. Etenim si fenum Deus sic vestit, ut miremur; si pascit volatilia; si paravit corvo escam, pulli enim ejus ad Dominum clamant; si mulieribus dedit texturæ. sapientiam; si araneam, quæ tam subtiliter ac docte laxos casses suspendit in foribus, sapientiæ non reliquit immunem; si ipse virtutem equo dedit, et solvit de cervice ejus formidinem, ut exsultet in

(2) Ita mss. Corb. vetus, Th, ac Reg. Alii aliquot, alieno stabilitum regitur pondere. Carn., aliena stabilitate regitur et pondere. Reliqui et elit., alieno stabilit et regit pondere.

campo, et occurrens regibus irrideat, 90 odoretur A jungere, domum ad domum. Deficit terra homini.

bellum eminus, excitetur sono tube; si hæc irrationabilia pleraque, et alia insensibilia, ut fenum et lilia, replevit suæ dispositione sapientiæ, quid dubitamus quod etiam in echinum contulerit bujus gratiam præscientia? Nihil enim inexploratum, nibil dissimulatum reliquit. Omnia videt, qui pascit omnia; omnia replet sapientia, qui omnia in sapien tia fecit, ut scriptum est (Psal. cm, 21). Et ideo si echinum visitationis suæ exsortem non prætermisit si eum considerat, et futurorum informat indiciis, tua non considerat? Imo vero considerat, sicut testatur ejus divina Sapientia dicens : Si respicit volatilia, si pascit illa, nonne vos pluris estis illis (Matth. vi, 26)? Si fenum agri quod hodie est, el cras in ignem mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos, modica filei?

CAPUT X.

Cuique generi piscium præscripta esse sua domicilia; unde humana levitas ac luxuria condemnantur: tamen quosdam pisces ad sobolem loca mutare; cujus rei ratio expenditur, et hominis reprehenditur incontinentia. Item de specialibus aliquorum piscium virtutibus.

26. An vero sine quadam dote naturæ manere piscibus etiam illam putamus gratiam, quod mumquodque genus piscium præscripta sibi domicilia habet, quæ sui generis nullus excedat, non

curset alienus? Quis geometra his divisit habitacula nullis rumpenda temporibus? Sed geometram audivimus, thalassometram nunquam audivimus; et tamen pisces mensuram suam norunt, non muris urbium portisque præscriptam, non ædificiis domorum, non agrorum finibus limitatam, sed mensuram ejus quod oporteat; ut tantum satis sit unicuique, quantum ad usum abundet, non quantum aviditas quædam immoderata sibi vindicet. Lex quædam naturæ est tantum quærere quantum sufficiat ad victum, et alimentorum modo sortem censere patrimonii (3). Hoc genus piscium in illo sinu maris alitur et gignitur, illud in alio. Denique non reperies confusa genera piscium: sed quod hic abundat, alibi deest. Et iterum ille sinus maris cephalos alit, lupos ille: ille saxatiles, locustas alius. Non est libera vagandi potestas;

bus, sternuntur et maria. Rursus pro singulorum libidine inciditur terra, mare infunditur, ut insulas faciant, ut possideant freta: spatia maris sibi vindicant jure mancipii, pisciumque jura sicut vernaculorum conditione 91 sibi servitii subjecta com memorant. Iste, inquit, sinus maris meus, ille alte rius. Dividunt elementa sibi potentes. His ostrea in fluctibus nutriuntur; his in vivario piscis includitur. Luxuriæ nec mare sufficit, nisi apothe cas habeant ostrearum. Itaque ælates earum nu merant, et piscium receptacula instruunt; ne convivia divitis mare non possit implere. Nam vicini nomen quibus audiunt auribus! Quibus oculis intuentur possessiones eorum! Quemadmodum dies B noctesque excogitant, ut aliquid proximi auferant ! Numquid soli habitabitis super terram (Isa. v, 8); clamat propheta. Cognoscit hæc Dominus, et vindictæ reservat.

C

28. Quantum aliena a piscibus aviditatis rapina' Illi naturalia captant secreta, et ultra terminos orbis terrarum mare norunt, quod nulla interpo lant insulæ, nec terra aliqua interjacet, vel ulterius ulla sit posita. Illic igitur obi diffusum late mare omnem spectandi usum, utilitatis gratia navigandi intercludat audaciam, condere se feruntur cete, illa immensa genera piscium, æqualia mortibus corpora, ut tradiderunt nobis, qui videre potuerunt: illic quietum ævum exigunt discreta ab insulis, et ab omnibus maritimarum urbium conta'giis separata habent suas regiones (5) et habitacula distributa. Manent in his inoffenso vicinorum limite, nec vago transitu mutationes quærunt locorum sed tanquam patrium solum diligunt, et in his immorari dulce arbitrantur. Quæ ideo elegerunt, ut solitariam vitam remota possint arbitrorum interpellatione transigere.

29. Sunt tamen aliqua genera piscium, qui non ingenii facilitate loca mutent, sed fovendi partus necessitate; quem opportuno atque legitimo procurantes tempore, ex plurimis locis, ac diverso sinu maris, innumeri velut communi consilio convenientes conjuncto agmine Aquilonis flatus petunt, et ad illud Septentrionalium mare partium quadam na

nec tamen aut interclusa montibus copia, aut fluviis D turæ lege contendunt. Dicas, si ascendentes videas, interlabentibus transitus impeditur, sed usus nauræ impressus tanquam patriæ finibus unumquemque sese tenere, et ultra incolas prodire suspectum (4).

27. At nobis longe alia sententia est, mutare exsilio domos, incolarum fastidio teneri, advenarum captare gratiam, transferre terminos perpetuos, quos posuerunt patres nostri, agrum ad agrum

(3) Mss. Vat. et Coen., quantum efficial ad victum. Dion., quantum sufficiat ad victum et alimentum, et hæc tantummodo sorte censore patrimonii.

(4) Quinam mss. et edit. Rom., prodire facil suspectum. Alii majori numero et antiquitate cum edit. vet. omittunt facit. Non male; potest enim

rheuma (6) quoddam esse, ita proruunt, fluctusque intersecant, per Propontidem in Euxinum pontum violeuto impetu profluentes. Quis piscibus hæc annuntiat loca, præeepit tempora? Quis tribuit dispositionem viandi, comitandi ordinem, metas et tempora revertendi? Hómines suum imperatorem habent, cujus exspectatur imperium, procedit tessera, proponuntur edicta provincialibus ut consubintelligi substantivum est, post voces impres sus ... et suspectum.

(5) Ms. Dion., discretas ab insulis, et ab omnium maritimarum urbium contagiis separatas habent suas regiones. Can., remotas illic habent suas regiones, etc.

(6) Basil. ¿tūpa, id est æstus ac torrens.

B

pus eundi atque redeundi : novit tempus perfunctionis et jactationis, et novit ut non queat falli (Eccle. 11, 2-8); quia non rationis æstimatione, et disputationis argumento ulitur, sed inspiratione naturæ, quæ vera est magistra pietatis. Denique omnes animantes præscripta habent pariendi tempora, homo solus indiscreta atque confusa. Reliqua genera clementiam temporis quærunt, mulieres solæ partus suos inclementer effundunt, Vaga enim et intemperans libido generandi vagam pariendi ætatem exhibet. Pisces tanta maria transmi tunt, ut utilitatem aliquam generi suo quærant. Nos quoque diffusa æquora transfretamus: sed quanto honestius, quod successionis amore, quam quod pecuniæ aviditate suscipitur? Denique illis ad pietatem, nobis ad quæstum transmissio deputatur. Illi sobolem referunt omnibus mercibus chariorem: nos 93 mercem longe imparem ad periculi vicem misera lucri cupidine reportamus. Itaque illi patriam repetunt nos derelinquimus. Illis nando incrementum generis acquiritur: nobis minuitur navigando.

veniant, tribunis militum litteræ diliguntur, dies A mysterio dixit Salomon in Sapientia: Novit temstatuitur; et plerique ad dies statutos occurrere non queunt. Quis imperator piscibus præceptum dedit? Quis doctor hanc tribuit disciplinam? Qui metatores itinera disponunt? Qui duces iter dirigum, ut nullius desit occursus? Sed agnosco quis ille sit imperator, qui ordinatione divina sensibus universorum suum infundat imperium, qui tacitus mutis animantibus naturalis disciplinæ ordinem tribuat; nec solum magna penetret, sed etiam per minima quæque se fundat. Divinæ legi piscis obsequitur, et homines contradicunt! Piscis solemniter obaudit mandata cœlestia, et homines 92 irrita faciunt Dei præcepta! An contemptibilis tibi videtur, quia mutus est, rationisque expers ? Sed vide ne tu tibi magis incipias esse contemptui, si irrationabili irrationabilior deprehendaris. Quid autem rationabilius hoc piscium transitu, cujus rationem quidem verbis non explicant, sed factis loquuntur? Pergunt enim æstatis tempore ad fretum Ponti, eo quod reliquo maris sinu hic sinus dulcior sit. Non enim tandiu sol ei freto, quandiu cæteris immoratur, eaque fit causa ut non omnem aquam exhauriat, quæ dulcis atque potabilis est. Quis autem ignoret, quod etiam ea quæ maritima sunt, aquis plerumque dulcibus delectentur? Denique dum flumina sequuntur, et ad superiera ascendunt, frequenter alieni pisces ge. neris capiuntur in fluviis. Cum hæc igitur causa Pontum illis faciat gratiorem, vel quod æstus temperet solemnis illic flatus aquilonis (7), tum opportuniorem cæteris judicant, in quo generare, el partus possint proprios enutrire, quod teneri fetus laborem alienæ regionis ferre vix possint, quos illic fovet aeris blanda clementia. Itaque peracto munere omnes simul eo quo venerant agmine revertuntur.

50. Quænam ista sit ratio consideremus. Obje. ctus est Ponti sinus boreæ cæterorumque ventorum violentissimis flatibus; unde gravis illic procella furit, et tempestates moventur, ita ut de profundo arena vertatur: cujus rei fluctus arenosus indicio est, qui ventorum motu insurgens altius, tum pondere gravior, haud dubie non solum navigantibus, sed etiam maritimis ipsis animantibus intolerabilis habetur. Accedit illud, quod plurima et maxima Ponto flumina misceantur, cum hiberno tempore sinus ipse frigidior torrentium rigescat allapsu ; propterea pisces tanquam arbitri fluentorum,'æstate illic aspirantis auræ clementiam captare consueverunt cujus amoenitate perfuncti, rursus hiemis aspera declinare contendunt; et septentrionalis plaga sæva fugientes, in reliquos se sinus conferunt, in quibus aut ventorum mollior sit placiditas, aut solis soleat vernare temperies. Novit igitur piscis pariendi tempus, quod pro magno

(7) Gemet., vel quod æstus tempore solemnis illic spiret flatus aquilonis.

(8) Mss. Ben. Carn ac Germ. Sicut enim vipereos PATROL. XIV.

31. Quis igitur neget divinitus illis infusum ingenium esse hujusmodi atque virtutem? Cum videat istos in Aquilonem tam solemnem obeunda fecunditatis peregrinationem vivaci ingenio componere; alios in exiguo corpore tantum validitatis assumere, ut maximas navium plenis currentes velis in mediis fluctibus sistant: sicut brevis piC sciculus echeneis tanta facilitate memoratur navem ingentem sistere; ut quasi radicatam mari hærere videas, nec moveri. Aliquandiu enim immobilem servat. An et huic putas sine Creatoris munere tantum potuisse suppetere virtutis? Quid gladios loquar, ant serras, aut canes maritimos, aut balenas, aut zygænas? Quid etiam turturis centrum, et hoc mortuæ? Sicut enim vipera os si quis calcaverit recens duntaxat, gravius quam venenum nocere perhibetur (8), ct immedicabile vulnus serpere: ita etiam turtur aculeo suo mortua amplius quam viva periculi afferre memoratur. Lepusculus quoque timidum animal in terris, in mari formidabile, citam et quæ non facile possit auferri, corruptelam invehit. Voluit enim te Creator nec in mari satis ab insidiantibus esse securum; ut propter pauca quæ noceant, quasi in excubiis positus, armis fidei semper et scuto devotionis accinctus, a Domino tuo debeas salutis sperare præsidium.

CAPUT XI.

De piscibus Atlantici maris: item de sale, corallio
et aliis quibusdam. Ob ea, sed maxime ob navi -
gationem, mare terris præstare: post quæ paucis
de Jona ac Petro memoratis, sermo clauditur.
32. Veniamus ad Atlanticum mare. Quam in-

si quis calcaverit renes duntaxat, gravius quam ve-
nenum nocere fertur.

gentia illic et infinitæ magnitudinis cete! Quæ si A ventorum spiramine: ubi nemo refragatur, sed

quando supernatant fluctibus, ambulare insulas pules, montes altissimos summis ad cœlum verticibus eminere. Quæ non in acta (9), nec in littoribus, sed in Atlantici maris profundo feruntur videri, ut eorum conspectu nautæ a navigandi in i'lis locis, præsumptione revocentur, nec secreta elementorum adire sine supremo terrore mortis Usurpent.

B

33. Sed jam assurgamus ipsi de profundo maris, et aliquantulum sermo noster emergat, atque ad superiora se subrigat spectemus ea quæ usitata multis, et plena sint gratiæ, quomodo aqua in salis vertatur soliditatem, ut ferro sæpe cædatur; quod de Britannicis salibus nihil mirum, qui in speciem marmoris validi, ejusdem metalli niveo candore resplendent, salubres corporis cibo (10), et potui nimis grati. Quomodo etiam non indecorus lapis corallium in mari herba sit, si in aerem transferatur, in lapidis firmitatem solidetur. Unde etiam ostreis pretiosissimam margaritam natura infixerit, quomodo eam maris aqua in tam molli carne solidaverit. 94 Quæ difficile apud reges inveniuntur, ea in littoribus quasi vilia jacent vulgo, et in saxis asperis et cautibus colliguntur. Aureum etiam vellus aqua nutrit, et lanam in memorati speciem metalli gignunt littora, cujus colorem nullus adhuc eorum qui fucis diversis obducunt vellera, imitari potuit; adeo naturæ maritimæ gratiam humana implere nescit industria! Scimus qua sollicitudine vellera ovium etiam minus pretiosa curentur: sint C licet optima, nequaquam tamen his fucus innascitur. Iline naturalis color est, quem nullus adhuc fucus æquavit hoc quoque piscis est vellus (11). Sed et ipsi murices qui insigne dant regium, sunt maritimi.

34. Et quæ pratorum gratia, vel hortorum amonitas potest cærulei maris æquiparare picturam ? Aurum licet in pratis flores refulgeant, auri quoque fulgorem in mari lana resplendet et ille cito marcescunt, ista diu duratura servatur. Lilia in hortis eminus nitent, vela in navibus: hic odor, illic ventus aspirat. Quæ utilitas in folio! in navibus quanta commercia! Lilia suavitatem narium, vela hominum salutem invebunt. Adde pisces salientes, et delphinas ludentes: adde rauco sonantes fluctus murmure: adjice currentes naves ad littora, vel de littoribus exeuntes. Et cum e carceribus mittuntur quadrigæ, quanto studio spectantium et amore certatur! Equus tamen in vanum currit, non in vanum navigia. Ille in vanum, quia vacuus ista ad utilitatem, quasi plena frumenti. Quid iis gratius, quæ non verbere aguntur, sed

(9) Acta, acte, Græce ȧxth, littus secretum, et

[blocks in formation]
[ocr errors]

D

omnes fautores sunt: ubi nemo vincitur quicunque pervenerit, sed omnes puppes quæ pervectæ fuerint, coronantur: ubi palma merces salutis, victoria pretium regressionis est. Quantum enim distal inter directos cursus ac reflexos! Isti perpetuantur, hi resolvuntur. Adjunge remigiis contexta littora, quibus vexillum exeundi aura de cœlo est. Itaque aurige plausum inanem referunt: hi solvuni vota servati.

35. Quid de Jona dignum loquar, quem cetus excepit ad vitam, reddidit ad prophetandi gratiam ? Emendavit aqua, quem terrena deflexerant: psallebat in utero ceti, qui mœrebat in terris. Et ut utrius. que redemptio non prætereatur elementi, terrarum salus in mari ante præcessit, quia signum Filii hominis signum Jonæ. Sicut iste in utero ceti, sic Jesus in corda terræ (Matth. xvi, 4). In utroque remedium; majus tamen in mari pietatis exemplum; quoniam exceperunt pisces, quem homines refutarunt, et quem homines crucifixerunt, pisces servarunt. Petrus quoque in mari titubat, sed non labitur et confessus in fluctibus, tamen negavit in terris. Itaque illic quasi devotus manu apprehenditur hic quasi oblitus aspectu censorio convenitur. Sed jam rogemus Dominum, ut sermo noster quasi Jonas ejiciatur in terram, ne diutius in salo flu. ctuet. Et bene jam exivit cucurbita, quæ obum bret nos a malis nostris sed et ipsa procedente sole arefacta admonet requiescendum, ne in 95 terra æstuare incipiamus ingenio, et nobis etiam verba deficiant. Certe plus nobis quam Ninivitis data est in aquis remissio peccatorum.

CAPUT XII. (Sermo VIII.)

Fingit sibi e memoria aves evolasse, ad quas orationem eleganter revocat. Auditores sibi attentionem præbituros dicit, se autem illis brevitatem. Denique variarum avium suavitatem exoptat.

36. Et cum paululum conticuisset (12), iterum sermonem adorsus ait: Fugerat nos, fratres dileclissimi, necessaria de natura avium disputatio, et sermo hujusmodi nobis cum ipsis avibus evolaverat. Fit enim natura quadam, ut hi qui aliquid intuentur, vel dicendo exprimere volunt, eorum qua litatem quæ vel intuentur vel loquuntur, adsuma 1; ut cum pigrioribus immoremur, et cum velocibus celeri rapiemur aspectu, stylo quoque aut tardior : ulamur aut rapido. Itaque cum caveo ne mari demersa prætereant, et aquis operta me lateant. effugit omne volatile; quia dum inclinatus imos aquarum gurgites scrutor, aerios non respexi volatus; nec umbra saltem pennæ me præpetis reclinavit, quæ in aquis relucere potuit. Verum wbi

(12) Omnes edit., et cum paululum conticuissem... aio. Omnes mss., conticuisset... ait. Utraque lectio probari potest: prima, quod Ambrosius epist. ad Orunt. hoc opus scripsisse se testificatur: altera quod verba non Ambrosii, sed notarii esse contendunt aliqui quorum opinio mss. consensu stabili

tur.

« PoprzedniaDalej »