Obrazy na stronie
PDF
ePub

Hinc nata secunda hæc Operis Pars, quæ primaria Mysterii Pietatis, et Religionis nostræ Capita complectitur; quam Magnificentissimis Amplitudinibus Vestris, ea qua par est observantia, sacram facere constitui, ut primam Amplissimo Magistratui meo, ut Laborum meorum primitias, nuncupavi. Fateor, EXCELLENTISSIMI DOMINI, me non parum dubium et ancipitem hæsisse, an exiguum hoc munus offerre Vobis deberem. Hinc enim tenuitatis meæ conscientia; Inde vero fastigii et dignitatis, ad quam Vos evectos Deus voluit, cogitatio, et gravissimorum negotiorum moles, quibus Vos obstrictos tenet continuo Reipublicæ cura, metum injiciebant, ne temeritatis notam hoc pacto incurrerem, vel intempestive saltem me Vobis sisterem. Verum audentiorem me reddidit singularis Vestra Humanitas, apud omnes decantata, effecitque ut, posito omni metu, patrocinium hic Vestrum ambire non dubitaverim, et Illustrissima vestra Nomina veluti πρόσωπον τηλαυγές Operi meo auspicato præscribere ausus sim, ut major ili apud omnes gratia constaret; hac firma spe fretus, non ingratum fore Vobis Argumentum, quod non alio spectat, quam ad Veritatis et Religionis, quam inter prima vestra Decora, et maximas Imperii Vestri curas, cum Honorio Imperatore merito reponitis, defensionem. Enimvero cum Reipublicæ Vestræ Illustrissimæ, totius Helvetia Metropolis, inclyta fama gloria apud exteros multis de causis jure celebretur, non modo Urbis antiquitate, sed et summa Rectorum prudentia et integritate, Legum sanctitate, Virorum Excellentium, et undequaque Doctissimorum, quibus toto Orbe hactenus fulsit, et nunc etiam fulget, copia, Bonarum Artium, quæ in ea semper floruerunt, studiis, Civium humanitate, Artificum industria, Totiusque Gentis ad libertatem natæ et bellicosissimæ fidelitate et fortitudine, aliisque non paucis privilegiis, quibus præ aliis pluribus gaudet; Tum præcipue, quod omnium Caput est, Religionis amore, et Veritatis studio sese semper commendavit. Nam ut nihil dicam de zelo et alacritate, qua veram Christi fidem primo suscepit circa finem tertii seculi a Felice et Exuperantio, fidelibus Dei servis, sub Thebeæ Legionis signis militantibus, singulari Dei beneficio, ex cruentissima ejus cæde, quam Maximianus Imperator ob invictam ipsius in fide Christi constantiam fieri jussit, cum paucis aliis feliciter elapsis: Quis nescit illucescente denuo, et tantum non exoriente in mediis Papatus tenebris, æterno Christi evangelio, cum plures Populi et Civitates oblatam illam a Deo lucem, vel omnino repudiarent, vel timide susciperent; Vestram Civitatem forti intrepidoque animo Christum veluti redivivum, seque Vobis offerentem, avide amplexam esse, et semel exceptum tanquam Hospitem gratissimum, semper postea studiosissime retinuisse, fovisse,

ipsiusque Regnum, quantum in ipsa fuit, et apud se, et apud exteros promovisse, et præclaro suo exemplo aliis ad idem faciendum præivisse? Quinetiam testatur Historia, priusquam magnum Lutheri nomen in Helvetia innotuisset, Deum jam lucis suæ cœlestis radiis Terram vestram collustrasse, excitato ad id summo et nunquam satis laudato Dei Viro Huldrico Zuinglio, qui ferventissimo zelo, et heroica plane virtute purum Dei Verbum intrepide prædicando, et impuro Monacho Franciscano Samsoni dicto, Roma ad foedam Indulgentiarum nundinationem misso, mascule se opponendo, mirum quantum cœleste hoc Opus apud Vos stabilivit et provexit. Quod divinum λsovéztμα Piissimi Majores Vestri tanto studio, tantoque cum successu conservarunt, in id etiam concurrente indefessa Venerandi Ministerii Vestri vigilantia, et Celeberrimorum ac Doctissimorum Theologorum Vestrorum zelo sanctissimo, qui tum viva voce, tum scriptis solidissimis nihil omiserunt, ut Erroribus quibusvis grassantibus strenue se opponerent; usque adeo, ut qualescunque Satanæ fuerint conatus, ad Doctrinæ puritatem inficiendam, nulla tamen, peculiari et paucis concessa Dei gratia, vel minima labes, in eam irrepserit; sed integra et illibata semper manserit, quodque a Patribus suis jam acceperant præclarum Depositum, religiosissime summa cum laude conservatum, ad Vos etiam fideliter transmiserint.

Quam laudem et gloriam, vestram etiam esse voluistis, PROCERES AMPLISSIMI, non modo pretiosissimum hoc z præ cæteris omnibus magnifaciendo, sed et constantissime retinendo, fidos Ecclesiæ nutritios, fortissimos bonæ causæ Vindices, et Orthodoxia Custodes tenacissimos Vos exhibendo, nihil antiquius habentes, quam αἱ ὑποτύπωσις υγιαινόντων λόγων, et purioris Doctrinæ, quæ hactenus inter Vos viguit, simplicitas intemerata conservetur. Quod ut facilius assequi possetis, non modo teterrimos Errores, et fœdas hæreses, quæ cor ipsum Fidei, et Salutis fundamentum petunt, profligandas, et nigro theta notandas sancte censuistis; sed etiam novitias omnes, et peregrinas doctrinas a rúry drous antea tradita recedentes, quæ alibi turbas dederunt, a finibus vestris arcendas laudatissimo consilio judicastis, ut omnes eadem incedentes regula idem sentire et loqui assuescant. Atque hæc ipsa ratio jam securum me esse jubet, qualemcunque hunc laborem meum a M.M.A.A.V.V. benevole exceptum iri. In quo quippe id unum mihi præ cæteris proposui, ut Doctrinam Orthodoxam, quam ex Sacræ Scripturæ fontibus, et ex Doctissimorum Theologorum Vestrorum et Nostrorum lectione hausi, fideliter traderem, nec ab ea quantum fieri posset, vel latum unguem recederem; Ut vel hinc constet apud omnes de vero Doctrinæ nostræ cum Vestra consensu. Sed non desunt aliæ rationes

b

[ocr errors]

publicæ et privatæ, quæ me ad Vos jam currentem grata quadam vi trahunt. Vel hoc satis esset, me Genevam Vobis Fœderatam, et multis nominibus obstrictam Patriam habere, ut inter eos nomen profitear meum, qui cultum Vobis debent et obsequium. Cum enim magna semper Geneva cum Illustrissimis Cantonibus Evangelicis, cum quibus communia nobis sunt Sacra, et Fides ioiros, intercesserit necessitudo, Tum vel maxime cum florentissima Republica Vestra, quæ cum Illustrissima Bernensi arctiori Fœderis vinculo nobis est juncta. Cujus propensissimum studium semper, et temporibus præsertim difficillimis jamdiu probavimus, et quotidie probamus, dum de rebus nostris non minus ac suis sollicita, bona et mala nostra sua interpretando, consilio et opere promptissime nobis adfuit, nullaque a se unquam requiri passa est officia, quæ ab amicissima et conjunctissima Sorore expectari possunt. Testantur etiam Annales nostri, quantum hæc Ecclesia Vestræ debeat, quantumque contulerit ad confirmandam adversus hæresium monstra, quibus hic impetita est, Doctrinæ puritatem, et ad sanciendum sacræ Disciplinæ Presbyterii nostri vinculum, quod homines factiosi et ärazro ad omnigenam licentiam inducendam non semel abrumpere conati sunt. Nec nos latet, Vestra intercessione præsertim factum, ut Calvinus, (qui turbonum quorundam iniquitate et violentia Urbe excedere coactus fuerat, et Argentinam se receperat, ubi honestissime exceptus, Pastoris in Ecclesia Gallica, ejus ductu ibidem instituta, et Professoris Theologiæ munus dignissime sustinebat,) Ecclesiæ huic summo cum ejus gaudio et emolumento, licet ægre, redditus fuerit. Nec ignota potest esse pia et intima animorum Unio et consiliorum communicatio, quæ inter Magnum Bullingerum Vestrum, et Calvinum nostrum semper extitit, ut literæ poßaia suavissimæ testantur, per quam öμolμadòv Opus Domini sedulo ab ipsis semper promotum est. Et cum malevoli aliquod sententiarum divortium inter utramque Ecclesiam in Re Sacramentaria jactarent, Farello et Calvino Tigurum profectis, scriptus est unanimi Ecclesiarum Helvetiarum et Fœderatarum approbatione, anno 1549, Consensus Sacramentarius, quo sanctum Fraternitatis et affectus vinculum inter ipsas magis magisque adstrictum est et colligatum. Nec ab eo tempore cessavit per Dei gratiam dulcissima illa animorum et officiorum contesseratio, quæ etiamnum hodie, singulari Dei beneficio et maximo nostro cum gaudio, Nobis intercedit cum magnis Ecclesiæ et Academiæ Vestræ Luminibus, Celeberrimis Viris, qui summa cum laude de Ecclesia et Repub. literaria, tam viva voce quam scriptis doctissimis, bene mereri pergunt. In qua ad extremum usque Deo Favente, nos semper perstituros speramus.

Sed præter hæc nomina publica, quæ cum popularibus meis, qui Genevam Matrem agnoscunt, me Vobis obstringunt; Aliæ mihi sunt peculiares causæ non leves, quæ hoc officium jure quodam suo a me exposcunt; singularem dico favorem et benevolentiam, quam Avus, Parensque meus, felicissimæ recordationis, inter Vos experti sunt, totaque cum ipsis familia nostra. Cum enim Franciscus Turrettinus Avus meus colendissimus, qui relicta Italia et Civitate Lucensi Patria sua circa annum 1575, purioris Religionis studio, Genevam primo, et post aliquot annos Antuerpiam concesserat, (ubi licet adhuc junior, Senioris tamen in Ecclesia Gallica, quæ ibi tum florebat, ob eximiam suam pietatem fungebatur officio,) ex Civitate a Duce Parmensi obsessa, excedere coactus fuisset non sine magno vitæ discrimine; et non multo post in Inclytam Vestram Civitatem, tanquam in securitatis asylum et tranquillitatis portum sese recepisset; summa cum humanitate ab Amplissimo Magistratu exceptus est, et per totum quinquennium, quo ibi versatus est, propensissimam semper vidit erga se ejus benevolentiam, ut singularem sensit Dei benedictionem; In eo vero potissimum, quod Lectissima Fœmina, Camilla Burlamachia, ex Nobili Burlamachiorum Familia etiam Lucensi, conjux ejus charissima, Benedictum Turrettinum filium primogenitum, Parentem meum desideratissimum, intra monia vestra, anno 1588, illi peperit, quem sacro Baptismatis fonte tinctum, Nobili Viro D. Henrico Werdmyllero Susceptore, et a teneris Deo consecratum, et semper benedictum, non sine summo gaudio et solatio, vidit postea ex voto suo Sacris admotum, et Pastoris in utraque Ecclesia, Gallica et Italica, et Professoris munus feliciter obeuntem. Ut vero ipse Tigurum, ubi primo lucem viderat, tanquam almam Patriam suam impense semper dilexit et coluit: Ita illa se summe benevolam erga ipsum tanquam alumnum suum charissimum continuo præbuit. Cujus, ne alia referam, non obscurum sunt documentum Testimoniales Literæ illi ab Amplissimo Senatu traditæ anno 1608, quas penes me adhuc habeo, et ut gratissimum tenerrimi in ipsum Affectus Vestri pignus studiose servo, quibus eum, ut in sinu vestro natum, pro vestro agnoscit, et tanquam Tigurinum et Helvetium de meliori nota commendat. Nec ibi substitit Favor Vester, sed in familiam totam sese diffudit, quæ non indigna Vobis visa est vestra recordatione et patrocinio. Cujus ipse ego, ut de aliis taceam, non pauca indubitata habui argumenta, quæ mihi nihil tale merito quavis data occasione dare voluistis. Quæ sane omnia talia sunt, ut indigni simus, si ea perenni cultu non recognoscimus, ingrati, si non omni loco et tempore prædicamus; Ut cum impares simus dissolvendo debito, animum saltem beneficiorum acceptorum

memorem nunquam deponamus; Et si non quas debemus, at quas possumus, gratias humillime referamus. Cujus adimplendi officii opportunitatem diu quæsitam, et commode jam oblatam et inventam, perire mihi nolui, ut aliquod saltem summæ meæ erga Vos et Rempublicam Vestram observantiæ et gratissimi animi monumentum publicum Posteris ponerem. Accipite ergo benigne, EXCELLENTISSIMI VIRI, pro solita humanitate Vestra, tenuem hanc, sed sinceram, quam Vobis qua possum maxima animi submissione et reverentia offero, devotissimi mei cultus, et perennaturi obsequii tesseram; Et quam Avo et Parenti prolixe contestari voluistis, benevolentiam, eadem porro Nepotem et Filium Vobis addictissimum cum suis complecti non dedignemini.

Ego sane, quod unum possum, Deum Opt. Max., boni omnis Fontem et Largitorem, pro omnimoda et constanti Vestra et Reipubl. ac Ecclesiæ Vestræ felicitate votis calidissimis supplex venerari non desinam; ut supremus ille rerum Arbiter, qui a decumanis, quibus tota pene Europa concussa est, fluctibus, et a gravissimis, quibus tot aliis locis misere jactatur Christi Ecclesia, persecutionum procellis, immunes Vos hactenus esse voluit, non sine insigni miraculo, Haleyonia eadem concedat semper, et beneficium hoc Vobis, Totique Helvetiæ, et Nobis, velit esse perpetuum; ut Regio Vestra felix et florens, procul ab omni periculo et damno, sit semper Arcæ Domicilium, Afflictorum Asylum, Religionis et Veritatis sedes, et vera Bethel, quam gloriæ suæ radiis intus collustret, et muro igneo Protectionis continuo circundet; Vosque inprimis, PROCERES ILLUSTRISSIMI, qui tanta cum laude Reipub. habenas tractatis, difficillimis hisce et tristissimis temporibus, Spiritu suo Regio magis magisque dirigat et corroboret semper, et omni bonorum genere mactos quam diutissime bono Reip. et Ecclesiæ servet. Γένοιτο. Dabam Genevæ Calend. Mart. Anno Era Christianæ M.DC.LXXXII.

« PoprzedniaDalej »