Obrazy na stronie
PDF
ePub
[blocks in formation]

MAGNIFICENTISSIMIS, NOBILISSIMIS, CONSULTISSIMIS,

EXCELLENTISSIMISQUE VIRIS,

D.D. CONSULIBUS, PROCONSULIBUS, QÆSTORIBUS,

ARCHI ECONOMO,

TOTIQUE AUGUSTO ILLUSTRISSIMÆ URBIS ET
REIPUBLICÆ TIGURINÆ SENATUI,

GRATIAM ET PACEM A DEO PER CHRISTUM PRECATUR
FRANCISCUS TURRETTINUS.

INTER ea omnia, quæ in Ecclesiam contulit Deus, beneficia, PROCERES MAGNIFICENTISSIMI, nullum cœlestis Veritatis dono, quod Paulus καλὴν παρακαταθήκην vocat, pretiosius dari, nullumque impensiori studio asservandum, et excolendum esse, apud Pios omnes est in confesso. Atque eo magis, quod Princeps tenebrarum, ovdos salutis nostræ hostis, nihil vehementiori odio prosequatur, nihilque majori molimine corrumpere et nobis eripere satagat. Ut vero Veterator ille, vaferrimus simul et acerrimus, mendax et homicida a principio, duabus viis inprimis grassatur in Ecclesiæ et Veritatis, qua illa nititur, perniciem, Vi et Dolo, hinc crudelissimarum persecutionum æstu, inde fallaci Sophistarum astu, modo Leonina ferocia sæviens, modo serpentina calliditate et illecebris blandiens; Ut animam Christi recens nati, per summum Herodis scelus, et insidiis et ferro petebat ; Ita duplici armorum genere suos instruxit Dominus, ut hostis nocentissimi impetus fortiter sustinere, et feliciter superare queant. Adversus furoris ictus Spiritu roboris eos unxit, et constantiæ invictæ scutum obtendit; At contra Sophistarum technas, et απατητικοῦ λόγου veteratoriam, quam Paulas μεθοδείαν τῆς λás emphatice vocat, Verbi Divini luce, tanquam Gladio Spiritus ancipiti, et acutissimo, fideique impenetrabili Clypeo, ad Spiritus et dvváμews åæódığı eos armavit, quibus tela ignita Satanæ extinguere, et Veritatem contra Diaboli præstigias, et Mundi zucsíαv et avougyíav fortiter asserere possint.

[ocr errors]

Atque hic singularem Dei gratiam non possumus quin æternis laudibus celebremus; Quod non modo primis Ecclesiæ Christianæ temporibus post Apostolos et Apostolicos Viros 9sovorous, qui jaciendo fidei fundamento gnaviter incubuerunt, alios complures subinde fortes Christi Athletas excitarit, qui utilissimam Veritati confirmandæ, et oppugnando Errori operam impenderunt; Sed quod novissimis hisce seculis, restituta Evangelii luce, in Ecclesiæ adIYYE, vedig tot tantosque Viros doctrina et pietate insigni præditos ad Opus Reformationis inchoandum et promovendum vocaverit, qui uberrima Rerum Sacrarum scientia imbuti, et heroico Spiritu donati, tanquam, Viri Prodigii, Tube Evangelicæ sonitu, et Veritatis divinæ fulgore, tenebras Erroris crassissimas felicissime fugarunt, Anti-Christi Regnum concusserunt, et Ecclesiam a multis seculis miseri captivam, et tyrannidis jugo plusquam ferreo tantum non oppressam, e Babylone mystica gloriose evocarunt.

Licet vero ab eo tempore, Veritas, quæ antea sub modio occultabatur, ut facilius mendacium regnaret in tenebris, illata Verbi divini luce, in sublimi collocata, omnibus, qui modo oculos aperire vellent, sese conspiciendam præbuerit; Quia tamen non destitit Satan, antiquum obtinens ex abyssi puteo densissimum errorum et impietatum fumum ad eam obscurandam, et si pote extinguendam, excitare, per varias exitiales hæreses, quas ad progressum Evangelii impediendum passim fere disseminavit; Viris Dei sedulo invigilandum fuit semper, ne tantus Thesaurus Ecclesiæ eriperetur, sed ut fides semel Sanctis tradita absque ulla labe conservaretur. Unde non modo eos didaxtınoÙs esse oportuit, qui Veritatem fideliter docerent, sed et syxrixoùs, qui mendacium possent strenue arguere, et τοὺς ἀντιλέγοντας ἐλέγχειν, ad instar Judæorum ex captivitate reducum, qui altera manu murum ædificabant, altera vero missile tenentes pugnabant. Quod Augustinus libro quarto de Doctrina Christi, cap. 4, recte observat, quum Ecclesiæ Doctorem recta Fidei defensorem, et Erroris debellatorem vocat, qui non tantum regi aλnesías, de Veritate, disserere, sed et vπèp áλndeías, pro Veritate, pugnare paratus sit, ut in legatione pro Christianis loquitur Athenagoras. Atque in id enitendum est eo diligentius, quod Satan tyrannidis suæ spatia contrahi sentiens, et paululum temporis sibi superesse videns, in hac sæculorum fæce conatus suos longe potentius renovat, ut piorum constantiam quacunque ratione frangat, et fidei singíverav adulteret, mendacium inprimis specie veritatis fucando, ut facilius incautos decipiat. Unde quod nec cruces, nec rogi, nec proscriptiones, et lanienæ, nec minarum severitas, et impotens dominantium libido, quibus fides, quæ persuaderi debet, violenter imperatur, efficere potuerunt, id pessimis

artibus quæritur. Hinc promissionum lautissimarum illecebræ ad inescandos animos passim adhibitæ. Hinc præmeditatæ astu, et fraudibus involutæ, natæ methodi. Hinc σεσοφισμένοι λόγοι, et speciosæ, sed parum sincera Doctrinæ pseudo-Catholicæ Expositiones, quibus id unum agitur, ut novis coloribus et pigmentis ingeniose incrustati fœdissimi errores Veritatis oua induant, atque ita imperitæ multitudini insidiose verba dentur. Quemadmodum vero plurimum refert furem clam et subdole grassantem, et noctis caligine sese involventem, deprehendere, et in' avropúpy deprehensum omnium oculis sistere, ne ulterius noceat ; Ita nihil ad fidei confirmationem conducibilius est, quam si sedulo opera detur, ut falsarii, et Veritatis corruptores, e latebris, in quas se abscondere solent, in lucem protrahantur, et mendacium, quod rà xputrà rõs aioxúvns, sub quibus lateat, quærit, detracta larva et fuco renudatum omnibus proponatur. In quo cum hactenus feliciter laborarint Præstantissimi multi Dei Viri, qui in enodandis Controversiis Theologicis solide versati sunt, et Orthodoxam Veritatem doctissimis Scriptis contra omnis generis Adversarios fortissime propugnarunt: quissimum etiam est, Sacrorum Mystas in hac palæstra sese semper exercere, ad Erroris destructionem, et Veritatis triumphum; Et eos vel inprimis, qui, præpositi sacræ Deo Juventuti, nihil studiosius quærere debent, quam ut cœlesti zavoλíg mature instructa, ad bellum hoc sacrum feliciter gerendum præparetur.

Hæc me movit ratio, ut, licet tanto operi imparem me satis agnoscam, aliquid tamen in eo genere tentarem, studiosæ et sacris initiatæ Juventuti in Munere sacro mihi commisso gratificaturus. Quamvis vero hoc quicquid est laboris, Academiæ nostræ alumnis privatim tantum destinassem, nec de eo evulgando cogitatio ulla mentem subiret; Non ignarus quam periculosæ sit plenum opus aleæ, publico hominum judicio rudes et indigestas lucubrationes exponere; hoc præsertim seculo, ut oculatissimo, ita perquam fastidioso, cui vix quicquam arridet quod novitatis gratia se non commendet: Victus tamen iteratis Amicorum hortationibus, ipsorum desideriis morem gerere, etiam cum aliquo famæ dispendio, non recusavi. Cum vero prima Operis Pars, quæ ante biennium prodiit, faventius longe supra expectationem meam et meritum suum nacta sit Lectorum judicium; et a pluribus cœptæ scriptionis continuatio exinde a me sæpius sit efflagitata, et avide, ut illi nimio procul dubio in me affectu loquuntur, expectetur ; haudquaquam committendum duxi, ut aliquam de me conquerendi ansam haberent; sed id demum studui, ut si non possem votis ipsorum plene satisfacere, utcunque saltem honestæ ipsorum petitioni respondere conarer.

« PoprzedniaDalej »