Obrazy na stronie
PDF
ePub

XLI. Licet ex vi præcepti servandus sit necessario unus e septem diebus, tanquam officium morale et perpetuum: Non sequitur pariter moralem esse observationem diei septimi, quæ hoc præcepto sancitur: Quia determinatio præcisa diei septimi est mere libera et accidentalis cultui; nam sive septimo, sive sexto, sive alio quopiam e septimana cultus Deo præstetur, perinde est, modo colatur: Sed determinatio unius diei necessaria est, et facit imprimis ad Dei cultum, nec enim convenienter et sufficienter censemus Deum coli, nisi unus dies in septimana illi conse

cretur.

XLII. Calvinum ab hac sententia alienum non fuisse, non obscure potest colligi ex Concionibus ejus in decem Præcepta; Concione quinta: "Si essemus fervidi in cultu Dei, ut par esset, non unus dies in septimana seligendus esset, sed quotidie conveniendum esset sine Lege scripta; cum ergo talis et tanta sit infirmitas nostra, agnoscamus politiam istam non datam esse solum Judæis, ut dies certus habeatur ad conveniendum, sed etiam nobis, et hoc nobis cum illis esse commune." Ita Concione sexta: "Quum dicitur, Sex diebus operaberis, Dominus ostendit, non debere nobis molestum videri certum aliquem diem ipsi dicare, quum sex loco unius nobis.concedat;" et sub finem addit, "Deum summo jure nobiscum non agere, sed contentum esse si illi diem unum consecremus, aut si dies ille nobis inservit per totam septimanam."

XLIII. Nec aliam ejus mentem fuisse colligitur ex lib. ii. Instit. cap. 8, s. 34, quum ait, "se septenarium numerum dierum non sic morari, ut ejus servituti Ecclesiam adstringat:" quia ibi scopus ejus est, non tam unius diei in septimana destinationem ad cultum publicum damnare, quam alibi satis expresse probat, vel ad politiam mere humanam et liberam referre, quam superstitionem Judaïcam hic arguere eorum qui in ejus observatione Judaïzabant. Quo pertinent quæ sequuntur: "Ita evanescunt nuga Pseudoprophetarum, qui Judaïca opinione populum superioribus seculis imbuerunt, nihil aliud afferentes, nisi abrogatum esse quod cæremoniale erat in hoc mandato, quod vocant diei septimæ taxationem, remanere autem quod morale est, nempe unius diei observationem in hebdomade. Atqui id nihil aliud est, quam in Judæorum contumeliam diem mutare, diei sanctitatem animo eandem retinere." Ubi certum est eum non carpere ullos ex Reformatis, quibuscum illi nunquam ulla de hac re lis fuit, sed Pontificios quosdam et Scholasticos, qui libertati Evangelicæ satis prospexisse putabant, si taxationem diei septimi tanquam cæremonialem abolitam docerent, interim unum diem e septem eo modo observandum docerent, quo Judæi suum Sabbathum observabant; Unde addit eos, qui eorum constitutionibus hærent, crassa carnalique Sabbathismi superstitione Judæos ter superare."

[ocr errors]

XLIV. Petrus Viretus, Calvini Collega, Dialog. v. in decem præcepta, sententiam receptam sequitur, et fuse exequitur; Nec aliter Beza in Apoc. i. 10, vult "Quartum præceptum de septimo quoque die sanctificando, quod ad Sabbathi quidem diem et ritus legales, fuisse cæremoniale; quod ad cultum Dei attinet, esse Legis moralis immota, et in hac vita perpetuæ præceptum," &c. Et postea: "Dominicæ igitur diei cœtus, Apostolicæ ac vere divinæ sunt traditionis, sic tamen ut Judaïca cessatio ab omni opere minime observaretur, quoniam hoc plane fuisset Judaïsmum non abolere, sed tantum quod ad diem attinet immutare." Eadem est sententia Martyris, Lo. com. Clas. ii. c. 7, parag. 1: "Septenarii numeri mysteria hic omittamus, &c. idque tantum advertamus, a septem quibusque diebus unum Deo esse servandum." Et postea: "sicut perpetuum est ac

æternum, ut quamdiu Ecclesia agit in terris, ministris ejus victus debeatur, &c.; Ita quod unus dies in hebdomada cultui divino mancipetur, stabile ac firmum est," &c. Ita Bucerus, lib. de Regno Christi, cap. 15. "Certe et hoc nostri officii est, unum in septimana diem religionibus publice sanctificare, &c. Quis itaque non videat, quam salutare sit Christi plebibus, unum esse in septimana diem, ita sacris religionibus consecratum, ut in eo nihil aliud facere operis fas sit, quam in sacrum convenire cœtum?" &c. Zanchius, c. xix. in 4 præcep. : Morale est mandatum, quatenus præcipit, ut e septem diebus unum consecremus externo cultui divino," &c. In eadem sententia sunt Fayus, Disp. xlvii. in 4 præcep. th. 17, Junius, de polit. Mosis observ. c. 8, Parcus, in Catech., Alstedi., Theo. Catech. lib. iii. c. 6, et alii non pauci.

QUÆSTIO XIV.

DE DIE DOMINICO.

An institutio Diei Dominici sit divina, An humana; et An observationis sit necessariæ et perpetuæ, An vero liberæ et mutabilis? Prius Affirm., et Poster. Neg., quoad utrumque.

I. Kugiaxǹ nμíga seu Dies Dominicus ex usu ChristianoDies Dominicus rum vocatur primus dies hebdomadis, publico Dei cultui

quis sit?

destinatus in memoriam resurrectionis Christi. Ita autem dicitur, non tam ratione efficientis, quasi a Christo ipso institutus sit formaliter, ut Oratio Dominica, et Cana Dominica appellatur ab Apostolo, 1 Corint. x. 21, nam ut postea videbitur nullum talis institutionis dari potest argumentum; quam ratione finis, quia ad memoriam resurrectionis Christi, qui hoc die resurrexit, Matt. xxviii. 1, et in ipsius honorem ac cultum est institutus, ut altare Domini, festum Domini vocatur, quod ad ipsius cultum est institutum, et Veteres Templa divino cultui dicata Kvgiands seu Dominicas appellant.

De origine Diei
Dominici.
Status Quæs-
tionis.

II. De hoc die duo potissimum quæruntur, 1. Quænam sit ejus origo. 2. Quænam observationis necessitas. Quoad prius; Non quæritur, An mutatio facta fuerit diei septimi in primum per abrogationem Sabbathi Judaïci; Hoc enim in confesso est apud Christianos, qui mutationem istam non tantum fieri potuisse ab eo, qui Sabbathi Dominus est, sed et fieri debuisse, et convenientissime factam esse agnoscunt: quia prior ille dies propter cæremoniale quod in ipso fuit, quodque ideo ad economiam legalem pertinuit, abrogari debuit, ut alius in ejus locum substitueretur: alius vero non potuit convenientius subrogari sub Novo Fodere, quam is qui hodie Dominicus vocatur propter Domini nostri Jesu Christi resurrectionem in eo factam, cujus memoriam semper celebrari in Ecclesia Christiana æquissimum fuit, utpote qua æternæ Redemptionis nostræ et novæ creationis opus plenissime absolutum fuit; tum etiam ut hoc esset publicum abrogatæ Legis cæremonialis monumentum, et discriminis quod inter Judæos et Christianos esse debuit. Sed quæritur de principio et origine istius mutationis, An fuerit ordinationis tantum humanæ, et politicæ seu Ecclesiasticæ, An vero divinæ. III. Hic enim variant Theologorum sententiæ: Aliis vel ad Jus Canonicum referentibus, ut faciunt Pontificii, qui ex eo etiam Traditionum non scriptarum necessitatem colligunt; licet non desint inter ipsos varii, qui,

PARS II.

F

observante Azorio, Institu. Mora. p. 2, c. 2, ut Anchoranus, Panormitanus, Angelus Sylvester, pro divina ejus authoritate pugnant; Vel ad ordinationem politicam, ut Remonstrantes, qui in Confessione profitentur discrimen dierum prorsus esse sublatum sub Novo T., et Sociniani, qui arbitrarium ejus cultum esse asserunt, Catech. Rako, c. i. de Propheti. Christi munere: Aliis ad ordinationem divinam ascendentibus, ut vel Christus ipse immediate et expresse diem illum instituisse dicatur, quod vult Junius, Prælectio. in Gen. ii., et quidam cum ipso; Vel mediate tantum, quatenus Apostoli óra tum præcepto tum exemplo et praxi sua eum in Ecclesia Christiana sanxerunt. Quæ communior est Orthodoxorum sententia, ad quam etiam accedimus.

IV. Qui referunt originem Diei Dominici ad Christum nituntur potissimum, tum resurrectione Christi, qui hoc die resurgendo a mortuis, eum videtur ad cultum suum consecrasse in illius memoriam, tum apparitionibus variis post resurrectionem factis hac ipsa die, quando se exhibuit discipulis congregatis, Jo. xx. 19, 26, Apoc. i. 10, tum effusione Spiritus S. in Apostolos, quæ hoc die contigisse statuitur; Sed licet ista probabiliter dicantur et videantur occasionem dedisse huic institutioni, firmum tamen et solidum non possunt efficere argumentum ad eam probandum, quod aliquod expressum Christi mandatum vel exemplum requireret.

V. Longe ergo convenientius hoc dicitur esse Apostolicæ institutionis, qui Diem Dominicum Sabbatho substituerunt et Ecclesiis commendarunt, non sine peculiari ductu Spiritus Sancti, quo regebantur infallibiliter ad ea præscribenda, non modo quæ faciebant ad fidem et ad mores, sed etiam ad Ecclesiæ siražía, et cultus divini exercitium. Tria autem sunt præcipue loca ex quibus hæc institutio colligitur, 1. Ex Act. xx. 7. "Prima vero

Sabbathorum," id. hebdomadis, "cum discipuli convenissent ad frangendum panem, Paulus disseruit inter eos, abiturus postridie." Cur dicuntur Apostoli convenisse ad Verbi prædicationem, et Eucharistiæ administrationem, hoc die potius quam alio, aut celebri Judæorum Sabbatho, nisi tunc temporis jam invaluisset consuetudo solennes conventus agendi, evanescente paulatim Judaïci Sabbathi cæremonia? Nec dicendum íar caßßátwv hic non primum septimanæ, sed unum tantum, id. aliquem, diem septimanæ designare; Quia non alio sensu usurpatur, Luc. xxiv. 1, et Marc. xvi. 2, et quod affertur ex Luc. v. 17, et viii. 22, non huc facit, quia aliud est dicere it sugar, quod tempus indeterminatum notat, aliud i, tỹ uia cum articulo, qui diem determinat.

VI. Secundo, Ex 1 Cor. xvi. 1, 2, ubi non tantum praxis Apostolica, sed et præceptum insinuatur, " Porro de collecta in Sanctos, quemadmodum ordinavi Ecclesiis Galatiæ, ita et vos facite; primo quoque die hebdomadis unusquisque vestrum apud se reponat, recondens quod pro Dei benignitate licuerit, ne cum venero tum collectæ fiant;" ubi Apostolus vult collectas fieri a fidelibus primo quoque hebdomadis die, quo scilicet Conventus publici fieri etiam debebant, quod petit a consuetudine Judæorum, qui, observante Philone, et Josepho, singulis Sabbathis, quibus convenire solebant, collectas facere solebant in Synagogis ex decimis et aliis spontaneis collationibus, quæ postea mitterentur Hierosolymam in usum Templi et Levitarum. Quia ergo Ecclesia Hierosolymitana propter persecutionem Judæorum, peregrinorum multorum adventum, et continuum in propagando Evangelio zelum, inopia valde premebatur, Apostolus vult, ut fideles collectas in ejus usum faciant. Ut ergo collectas ordinat primo quoque die hebdomadis; ita et Conventus publicos in quibus solebant fieri censetur pari ratione ordinasse, vel jam ordinatos calculo suo comprobasse.

VII. Tertio, Ex Apoc. i. 10, ubi Johannes dicit se raptum fuisse in spiritu Die Dominico, non sane Sabbatho Judæorum, quod proculdubio nominasset; non aliquo tantum die septimanæ, quia sic ambiguus esset titulus, ad implicandum potius quam explicandum comparatus, sed die illo, quo Christus resurrexerat, quo convenire solebant Apostoli ad sacra peragenda, et quo Paulus ordinaverat collectas habendas, prout moris erat in primitiva Ecclesia. Cum ergo de illa die tanquam nota et in Ecclesia usitata loquatur, dubium non est, quin ex recepto Ecclesiæ usu hoc nomine insignita sit; Quis enim alias Christianorum intellexisset, quid Johannes hac appellatione significasset, si quam aliam diem designare voluisset?

VIII. Quarto, Solus ille mutare potuit Sabbathum, vel immediate et per se, vel mediate per Apostolos, qui Dominus est Sabbathi, Matth. xii. 8, et maxime consentaneum fuit, ut ab illo institueretur dies cultus sub N. T. a quo cultus ipse fuit institutus, et a quo omnis benedictio in omni cultu expectanda est.

IX. Quinto, Si nec a Christo, nec ab Apostolis constitutus est Dies Dominicus, deterior erit conditio Ecclesiæ Christianæ sub Novo Testamento, quam Judæorum in Veteri; quia in Veteri Test. fuit dies destinatus quieti a labore seculi, quo familiæ ac jumentis concedebatur respiratio ab opere servili, Deut. v. 14, qualis in Novo Testamento nullus erit, quod absurdum esse nemo non videt, cum longe potior sit conditio nostra præ statu Veterum, qui jugo Legis aßarrán premebantur.

X. Sexto, Si Diei Dominici institutio sit ordinationis tantum humanæ, sive politicæ, sive Ecclesiasticæ, ut publici cultus necessitatem circumscripserit humana constitutio, rescindi poterit eadem facilitate, qua coaluit; nec ita fortiter urgeri poterit ejus observationis necessitas; sic enim profanus secum dispensare poterit, ne intersit precibus et concionibus, et quilibet quidvis agendi vel negligendi sibi indulgeret veniam, si nihil eliceretur ex Scripturis, quod præter humanum institutum obligaret conscientiam. Prudenter ergo et pie, præter solennem et non interruptam Ecclesiæ traditionem, Apostolica urgetur sanctio et praxis, ut constet Ecclesiam nihil egisse in re tanti momenti quod a viris iúcrois non acceperit, quodque ideo non sit observationis necessariæ.

XI. Septimo, Accedit authoritas Veterum, qui proximi fuerunt ætati et temporibus Apostolorum. Inter quos est Ignatius, epist. ad Magnes. et Tralli.; Justi. Apol. ii.; Diony. Corinth. apud Euseb. 1. iv. c. 22; Melito apud eundem, lib. iv. c. 26; Irenæus apud eundem, 1. v. c. 24; Tertulli. de Corona Militis; Origenes in cap. xv. Exod. lib. iii., et alii non pauci. Huc pertinet Lex de eo lata a Constantino Magno Imperatore apud Euseb. lib. iv. de vita Constantini, cap. 18, repetita et confirmata ab Imperatoribus succedentibus, Theodosio, Valentiniano, Arcadio, Leone, et Antonio, a quibus severissimis prohibitum est poenis exhibere hoc die spectacula, aut voluptatibus operam dare, ut videre est Codice de feriis.

[ocr errors]

XII. Idem asserunt plurimi ex nostris; Calvinus in Act. xx. : Verosimilius est Apostolos diem initio retinuisse jam usitatum, postea Judaïca superstitione coactos illo abrogato alium substituisse." Bucerus de Regno Christi, cap. 15: "Dies Dominicus ab ipsis Apostolis sacris actionibus est consecratus." Sic Beza in Apo. i. 10, traditionem hanc esse vere divinam statuit, et Spiritu dictante ab Apostolis factam; "Dominicæ igitur diei cultus, quod etiam Justi. in Apol. 2, diserte commemorat, Apostolicæ ac vere divinæ sunt traditionis," &c. Sic Gallasius, Calvini et Beza Collega, in Exod. xxxi.: "Hoc institutum, ut dies Dominicus in locum.

Sabbathi substitueretur, non ab hominibus, sed jam inde ab Apostolis nos accepisse, hoc est a Spiritu Dei, quo regebantur:" non aliter Fayus, disp. 47, in 4 præcep. : "Merito igitur dixerimus, Apostolos Spiritu S. duce pro septimo illo die legali eum substituisse, qui primus erat in prioris mundi Creatione," &c. In eadem sunt sententia Bulingerus in Apo. i.; Gualterus, homi. 162, in Matth.; Junius in Genes. ii.; Piscator in Aphor. explic. Aphor. 18; Perkinsius, Amesius, Hyperius in 1 Cor. xvi. 2; Valaus de Sabba. c. 8; Voëtius, p. 4, Select. Disput. p. 760, et alii non pauci.

Fontes Solutionum.

XIII. Quamvis Dies Dominicus dicatur esse Apostolicæ institutions, authoritas qua nititur nihilominus est divina, quia divino Spiritu agebantur, non minus in sacris institutionibus quam in ipsa doctrina Evangelii vel verbo vel scriptis, proponenda. Ordinatio ergo divina hic recte obtenditur, non quidem formaliter et immediate ex instituto Christi, sed mediate ex sanctione et praxi Apostolorum θεοπνεύστων.

XIV. Licet quædam Apostolorum ordinationes, quæ ritus et circumstantias cultus divini spectabant, variabiles fuerint, et ad tempus tantum institutæ, ut sanctio de non edendo sanguine et suffocato, Act. xv., et de capite fœminarum velando, et virorum contra aperiendo, quando prophetant, 1 Cor. xi., quia causa et occasio dabatur singularis propter quam fiebant, qua cessante cessare etiam debuit et ipsa constitutio: Aliæ tamen dantur invariabiles et perpetuæ observationis in Ecclesia, quæ nulla nituntur singulari aliqua occasione ad tempus tantum duratura, qua possint reddi temporariæ, qualis est manuum impositio in electione Ministrorum, et distinctio muneris Diaconatus a munere Pastorali. Cujus generis cum institutio Diei Dominici fuerit, ex eo colligitur mentem Institutorum fuisse, ut hujus diei observatio sit perpetui et immutabilis Juris.

XV. Imperatorum Constitutiones et Conciliorum Canones circa Diei Dominicæ observationem, non arguunt fuisse tantum ordinationis humanæ, quia non primo eam sanciunt, sed jam institutam ab Apostolis authoritate sua confirmant et stabiliunt, ne quis impune eam violare præsumeret; quod factum ab ipsis piissime, tum propter Ethnicos, tum propter impios Christianos, a quibus nolebant profanari diem illam, quique sine ejusmodi constitutionibus liberum et solutum sibi esse existimassent eam violare.

XVI. Quæ ex Scriptura solent afferri contra institutionem divinam Diei Dominici ex Rom. xiv. 5, Gal. iv. 10, Col. ii. 16, assertionem nostram non evertunt. 1. Quia in istis locis omnibus diei alicujus observatio ad usum religionis, ex ordine Christi, non magis damnatur aut negatur, quam certi alicujus cibi electio ad usum religionis ex Christi instituto : Nemo vero dixerit electionem panis et vini in Coena ad usum religionis, vel esse illicitam, vel non a Christo institutam. 2. Aposto., Rom. xiv., expresse loquitur de illa æstimatione dierum, quæ offensionem tum temporis pariebat inter Christianos; At observatio Diei Dominici, quam Apostolus ipse tum temporis in omnibus Ecclesiis obtinuisse docet, 1 Cor. xvi. 1, 2, non potuit ullam occasionem præbere alicujus offense. 3. Agitur de distinctione dierum Judaïca, quæ pertinebat ad servitutem egenorum et infirmorum elementorum, Gal. iv. 9, et quatenus habebat aliquid typici et cæremonialis, et rigorem Legis referebat, quod jam locum nullum habet respectu Diei Dominici.

XVII. Non potest dici imminui libertas Christiana hac sententia; Quia non est libertas, sed licentia non Christiana, si quis liberari se putat ab observatione ullius præcepti Decalogi, et Sanctionis Divinæ et Apostolicæ; Et experientia nimis docet licentiam et negligentiam rerum sacrarum

« PoprzedniaDalej »