Obrazy na stronie
PDF
ePub

in societate humana, et Mundus in meram confusionem et latrocinium convertetur.

XVII. Sexto, Testimonia præstantissimorum inter 6. A Testimoniis Ethnicos Philosophorum, qui impiæ isti sententiæ se forEthnicorum. titer opposuerunt, quales sunt Plato, Aristoteles, Stoïci;

quod vel unus Cicero sufficienter probat libris de Legibus, ubi variis argumentis gravissimis demonstrat, "Nos ad justitiam esse natos, neque opinione sed natura constitutum esse jus;" meritoque execrari solitum Socratem eum, qui primus utilitatem a natura sejunxisset, conquestumque id caput esse exitiorum omnium, hoc quippe posito tolli justitiam omnem et pietatem de mundo. "Nam si natura confirmatum jus non est," inquit, libr. i. de Legib., "virtutes omnes tollentur; ubi enim est liberalitas, ubi patriæ caritas, ubi pietas? ubi aut benemerendi de altero, aut referendæ gratiæ voluntas poterit existere? Nam hæc nascuntur ex eo quod natura propensi sumus ad homines diligendos, quod fundamentum Juris est; neque solum in homines obsequia, sed etiam in Deos cæremoniæ Religionesque tolluntur, quas non metu, sed ea conjunctione quæ est homini cum Deo, conservandas puto." Unde lib. iii. de Rep., citante Lactant. lib. vi. Insti. cap. 8.," Est quidem," inquit, " vera lex, recta ratio, naturæ congruens, diffusa in omnes, constans, sempiterna, quæ vocet ad officium jubendo, vetando a fraude deterreat," &c. Et post, "Huic Legi nec abrogari fas est, nec derogari ex hac aliquid licet, neque tota abrogari potest. Nec vero aut per Senatum, aut per populum solvi hac lege possumus ; nec erit alia lex Romæ, alia Athenis, alia nune, alia posthac, sed et omnes gentes, omni tempore, una lex et sempiterna et immutabilis continebit, unusque erit communis quasi magister et imperator omnium Deus," &c. "Ille legis hujus inventor, disceptator, lator, cui qui non parebit, ipse se fugiet, ac naturam hominis aspernabitur," &c.

XVIII. Ex cauterizatione Conscientiæ quæ est in imFontes Solu- piis, 1 Tim. iv. 2, qui dicuntur annλynxóτs, se ipsos tradere tionum. ad omnem impuritatem, Ephes. iv. 19, potest quidem colligi suppressio Legis naturalis quoad actum secundum, seu exercitium, sed non ejus extinctio et deletio quoad actum primum, seu principium, et insensibilitas conscientiæ quoad officium, non vero quoad supplicium.

XIX. Si variæ Leges impiæ inter Gentes obtinuerunt Legi naturali repugnantes, quales fuerunt quæ sanxerunt idololatriam, veganovciar, quæ furta, rapinas, homicidia, incestus, &c. permiserunt, non evincunt nullum fuisse lumen rationis hominibus a natura concessum, ut male colligit Seldenus, lib. i. de Jure naturali et gent. Hebræ. c. vi. vii., sed tantum homines male feriatos lumine concesso nefarie abusos esse, et luctando contra illud, et quantum in se est illud extinguere conantes, in reprobum sensum datos

esse.

XX. Quamvis variæ notiones practica post peccatum sint obscuratæ, et ad tempus etiam obliterate; Non sequitur, vel penitus extinctas esse, vel nullas omnino fuisse. Nam principium communissimum, bonum esse faciendum et malum fugiendum, immotum est in omnibus, licet in conclusionibus particularibus et in determinationibus illius boni sæpe errent homines, quia fallit nos vitium specie virtutis et umbra.

XXI. Quod naturale est, debet quidem esse immutabile, et eodem modo se habere quoad fundamentum et principium, sed non semper quoad principiata: ut ratio et intelligentia est quidem naturalis, sed tamen non se habet eodem modo et gradu in omnibus, cum alii aliis sint perspicaciores.

Quomodo Lex na

turalis differat

a Lege morali per Mosem la

ta?

XXII. Si quæritur, Quomodo conveniat, vel differat Lex ista naturalis a Lege morali? Responsio est facilis: convenire quoad substantiam, et ratione principiorum, sed differre quoad accidentia, et ratione conclusionum: Eadem enim officia tum erga Deum, tum erga proximum, quæ Lege morali præscribuntur, Lege naturali etiam continentur; sed diversitas est ratione modi tradendi, quia in Lege morali ista officia clare, distincte et plene declarantur; In naturali vero obscure et imperfecte, tum quia multæ notitiæ amissæ sunt et obliteratæ per peccatum, tum quia reliquæ varie corruptæ sunt vanitate et malitia hominum, Rom. i. 20, 21, 22, &c.; Ne jam alia discrimina persequamur, ut Quod Lex naturalis insculpta sit cordibus hominum, Moralis inscripta tabulis lapideis; Quod illa ad omnes in universum pertineat, Ista vero ad vocatos tantum per Verbum; Illa nihil nisi morale contineat, Ista quædam cæremonialia etiam admixta habeat.

XXIII. Unde facile colligitur ratio, propter quam Deus Legem istam per Mosem repetere, et solenni modo promulgatam et Decalogo comprehensam populo suo et viva voce tradere et scripto consignare voluerit. Licet enim in natura integra nihil opus fuisset ista promulgatione; tamen post peccatum tanta est mentis cæcitas, talis perversitas voluntatis, et affectuum perturbatio, ut in omnium cordibus reliquiæ tantum hujus Legis supersint, tanquam picturæ cujusdam exoletæ, quæ idcirco debuit voce ac manu Dei quasi novo penicillo renovari. Unde causæ fuerunt gravissimæ istius promulgationis. 1. Ut Lex naturalis confirmaretur magis ac magis, ne notitiæ reliquæ paulatim diffluerent hominum vanitate et malitia, vel pro incertis et dubiis hominum opinionibus haberentur. 2. Ut corrigeretur in iis, in quibus corrupta erat per lapsum. 3. Ut suppleretur in iis, quæ in ea desiderabantur et obliterata erant. 4. Ut Mediatoris necessitas intelligeretur, et ejus desiderium ex hominis et Legis in carne impotentia in dies fortius accenderetur, Rom. iii. 20, et viii. 3, et x. 4. 5. Ut populus Israëliticus hac Lege in unam Remp. consociaretur, et ab aliis omnibus populis segregaretur, Deuter. iv. 6, 7, et Psal. cxlvii. 19. 20, Roman. ix. 4.

QUÆSTIO II.

DE NATURA LEGIS MORALIS.

An Præcepta Decalogi sint Juris naturalis et indispensabilis? Affirm.

I. Circa Legem Moralem quatuor quæri possunt. 1. Qualis sit ejus natura. 2. Quænam partes. 3. Quis usus. 4. Qualis abrogatio. Circa naturam disceptatur de ejus immutabilitate, et perfectione; Circa partes de Divisione Præceptorum, et eorum genuino sensu; Circa usum, de ejus usu vel absoluto, vel respectivo, quoad varios hominis status in natura, in peccato, et in gratia; Circa abrogationem, quo sensu dicatur abrogata, et quo non. II. Prima Quæstio de natura Legis moralis versatur tionis. circa ejus indispensabilitatem; Ad cujus intelligentiam, De natura Legis 1. Præmittenda est distinctio terminorum, qui sæpe recurAn sit Juris natu- runt in hoc argumento. Obligatio est Jus Legis in homiralis et indis- nem, propter quod homo qui est sublex tenetur Legi obpensabilis? sequi. Dispensatio est quum in aliquo casu, quo revera viget et obligat Lex, tollitur obligatio Legis ab aliquo homine in particu

Status Quas

moralis.

lari, reliquis manentibus obligatis. Declaratio seu Interpretatio Legis est, quando declaratur Legem in aliquo casu non obligare. Irritatio est quum Lex aboletur antequam perfecte obliget; Abrogatio quum simpliciter aboletur et tollitur, quæ jam perfecte obligabat; Derogatio, quum ex parte tollitur, et ex parte manet.

Regiminis.

III. 2. Distinguenda sunt Præcepta simplicia, id. mere moralia, quæ sunt juris naturalis; Et mixta ex morali et cæremoniali, quæ sunt partim juris naturalis, partim juris positivi, ut quartum de Sabbatho, quod morale est quoad genus cultus publici, cæremoniale vero quoad circumstantiam temporis definiti, et quintum, quod morale est quoad officium præscriptum, et promissionem longævitatis, sed cæremoniale quoad appendicem promissionis terræ Canaan. IV. 3. Observandum Jus Dei quatenus respicit creaJus Dominii et turas, vel esse Dominii, quod includit Jus possidendi, disponendi, et utendi creaturis, ut dominus seu proprietarius, qui potest uti et frui rebus suis pro suo arbitrio: Vel Regiminis, quod spectat proprie creaturas rationales, quas gubernat ut Rector et Legislator, ad quod pertinet Legislatio, Judicium et Executio, ut potestatem habeat legem ferendi, ex ea judicandi, et sententiam latam exequendi. Jus hoc communiter distinguitur in naturale et positivum; Illud, secundum quod non potest non præscribere creaturis rationalibus officia, quorum opposita implicarent contradictionem, eo quod non fundentur simpliciter in divina voluntate, sed in divinæ naturæ perfectione, eminentia, sanctitate et rectitudine: Hoc autem, secundum quod libere et ex mero suo beneplacito talia præscripsit officia, quæ vel potuisset non præscribere, vel quorum opposita antecedenter in signo rationis ad divinam voluntatem potuisset velle et injungere citra ullum perfectionis et sanctitatis suæ præjudicium, et absque ulla contradictionis implicatione.

V. Quæcunque ergo tam arctam habent cum Dei natura, perfectione, eminentia et sanctitate connexionem, ut non possit opposita mandare citra naturæ suæ præjudicium, et quæ implicant contradictionem ut mandentur, sunt juris istius naturalis: Quia certum est Deum non posse seipsum abnegare, aut facere vel præcipere quicquam quod sit contrarium sanctitati et perfectioni suæ. Sic Deus non potest præcipere sui odium, blasphemiam, et mendacium, vel eximere hominem a dependentia et obsequio quod illi debet, quia hoc esset dicere Deum non esse Deum, id est primam causam et Dominum absolutum : Hæc sunt quæ Bradwardinus, de Causa Dei, libro i. cap. 18, vocat rationabilia priora, quæ sunt talia naturaliter antecedenter ad voluntatem divinam. Ea vero omnia de quibus dici nequit, Deum ad alteram contradictionis partem ex naturæ necessitate fuisse adstrictum, aut in quibus novimus Deum facere posse aut revera fecisse aliquam mutationem in obligatione, sunt Juris positivi; qualis fuit Lex symbolica data Adamo, et Leges cæremoniales V. T., quæ a libera Dei voluntate pendebant: Quo etiam referri solet permissio peccati.

VI. Præter Jus divinum naturale increatum, quod primarium dicitur, qui fundatur immediate in natura ipsa et sanctitate Dei, et cujus contrarium velle aut præcipere non posset, quin seipsum abnegaret; Aliud datur, creatum et secundarium, quod fundatur in natura rerum, juxta constitutionem a Deo factam, et decentiam seu convenientiam rerum inter se invicem, quod licet ex hypothesi ordinis a Deo instituti, secundum quem talem rerum naturam esse voluit, sit necessarium; non tamen ejusdem necessitatis potest censeri cum primo, nec officia quæ ex illo fluunt æqualem habent obligationis gradum. Illud enim est absolute immutabile, nec ul

lus datur casus, in quo de eo relaxare Deus possit, quia sic naturam suam in qua fundatur videretur abnegare. Unde nunquam præcipere vel approbare potuit sui odium, idololatriam, perjurium et mendacium. Sed istud, licet regulam rectitudinis naturalem contineat, quia tamen supponit certum rerum statum, potuit in certis casibus, mutatis rerum personarumque circumstantiis, immutari, sed illius tantum authoritate a quo institutum est: v. g. occisio hominis, et contrectatio rei alienæ, quæ mandato sexto et octavo prohibentur, possunt fieri licita, mutata aliqua circumstantia; accedente puta mandato divino, vel publica authoritate. Atque hoc respectu potest referri ad Jus positivum, non quidem absolute et simpliciter tale, et mere liberum, quod nullum habet fundamentum nisi in voluntate sola Dei, sed secundum quid, quatenus, licet fundetur in ordine rerum et natura creata, potest tamen mutationem aliquam admittere pro sapientia Legislatoris, qui ordinem illum instituit.

VII. Ex hac vero Juris divini distinctione, fluit Præceptorum distinctio, quæ hic est tenenda. Quæ enim tam arctam habent cum natura Dei connexionem, ut posita creatura rationali et regibili, non possit ad ea præstanda non obstricta esse, qualia sunt, ut Deo se subjiciat et morem gerat, et eum pro Deo suo unice habeat, et sim., illa sine controversia sunt Juris naturalis. Sed quæ a libero Dei beneplacito fluunt, et quæ liberum et integrum Deo fuit ponere vel non ponere, censeri debent juris positivi. Et de hoc inter omnes fere convenit. Sed de particulari horum et illorum distinctione, et enumeratione, non pariter omnes consentiunt: Sunt enim qui ad Jus naturale ea referunt, quæ alii ad positivum potius pertinere judicant. VIII. 4. Immutabilitas et indispensabilitas potest biIndispensabilitas respectu Dei et fariam intelligi, vel absolute et simpliciter, tam respectu Dei, quam. respectu nostri, vel comparate et secundum quid, respectu nostri, non vero Dei. Quædam enim sunt absolute indispensabilia tam Deo quam nobis; quædam vero secundum quid respectu nostri, quia cum non simus Domini aut Judices, sed subditi, et rodine, non possumus quicquam addere aut detrahere Legi: Sed non respectu Dei, qui ut supremus Dominus et Legislator potuit in certis casibus dispensare de Lege aliqua a se lata sine peccato.

nostri.

IX. Quæstio ergo eo redit, An Præcepta, non Legis Cæremonialis et Forensis, quas juris positivi mutabilis esse constat; Sed Legis moralis, non secundum appendices, sed secundum substantiam, sint Juris naturalis, sive primarii sive secundarii, non mere positivi; adeoque necessaria, non tantum hypothetice ex voluntatis divinæ sanctione, sed absolute et a parte rei, et indispensabilia, non tantum hominibus, sed etiam Deo.

X. Circa hanc Quæstionem, tres sunt celebriores senTres Sententiæ de tentiæ: Duæ extremæ, quæ vel dispensabilitatem vel inLegis natura. dispensabilitatem mandatorum asserunt; Tertia media, quæ partim dispensabilia, partim indispensabilia esse vult. Prima statuit Legem moralem in omnibus præceptis esse dispensabilem, fundatam puta in solo jure positivo, quod a libera Dei voluntate pendet; quamque ideo pro libitu mutare posset. In qua sententia sunt, 1. Varii ex Scholasticis, Ockamus, in 2. q. 19, Gerson, tr. de vita spirituali, lib. i., Petrus de Alliaco, in 1. q. 14, Almaynus, p. 3, tr. mora. c. xv., et alii qui eos sequuntur, quos præcipue impellit temeritas expungendi præceptum secundum ex Decalogo, tum potestas, quam arrogant Pontifici suo dispensandi de præceptis Dei. 2. Sociniani, qui stant pro dispensabilitate hac potissimum de causa, ut evincant Legem Mosaïcam esse imperfectam, quæ corrigi debuerit. Quibus se adjungunt illi ex nostris, qui pertendunt bonitatem et malitiam

moralem rerum non aliunde fluere, quam a libera Dei voluntate, atque adeo res bonas esse et justas tantum quia jussæ sunt, non jussas esse quia justæ essent antecedenter; ut nihil obstet quominus contrarium illis præcipiat si vellet. Secunda, media, quæ tria primæ tabulæ præcepta vult esse indispensabilia, quartum vero ex parte, et cætera omnia secundæ tabulæ dispensabilia, ut Scotus et Gabriel, qui idcirco præcepta illa eximunt a Lege naturali stricte sic dicta. Ad quos accedunt illi ex nostris, qui pertendunt Præcepta quædam Decalogi moralia, quæ absolute fluunt a natura Dei, absolute esse indispensabilia, qualia sunt 1, 2, 3, 7, 9, sed alia quæ pendent ex libera Dei voluntate, ut quartum ex parte, et quintum, sextum, octavum et decimum, licet sint immota et indispensabilia quoad nos, esse tamen dispensabilia quoad Deum, qui possit certis de causis præcipere contrarium, et tamen nihil faciat repugnans naturæ suæ. Tertia est eorum, qui volunt Legem moralem quoad omnia præcepta sua esse simpliciter indispensabilem, quia continet intrinsecam rationem justitiæ et debiti, non ut procedit a Lege, sed ut fundatur in natura Dei, et provenit ex intrinseca rei constitutione, et proportione inter objectum et actum comparatum ad rectam rationem, seu naturam rationalem, quales sunt Thomas cum suis, 1a 2, q. 100, art. 8, Altissiodorensis, Richardus, Paludanus, et alii plures.

præceptorum

probatur.

XI. Et hæc communior est Orthodoxorum sententia, quam et nos sequimur, hac tamen cum limitatione, ut quemadmodum præcepta omnia non æqualiter nituntur jure naturæ primario, sed quædam absolute fluunt a natura Dei, et talia præcipiunt, quæ liberrime quidem sed tamen necessario Deus vult, et ita necessario et immutabiliter, ut contrarium velle non possit sine contradictione; Alia vero quæ pendent a naturæ rerum constitutione intercedente libera Dei voluntate: Ita non debent censeri æqualem necessitatis et immutabilitatis gradum obtinere; Et licet dispensatio proprie dicta locum in iis non habeat; declaratio tamen seu interpretatio circa ea nonnunquam datur, mutatis rerum vel personarum circumstantiis; ut postea videbitur. XII. Pro Sententia nostra faciunt Rationes sequentes. Indispensabilitas 1. Quia datur dependentia Creaturæ rationalis qua talis in genere moris et in ordine ad rectam rationem necessaria 1. Ex dependen- et indispensabilis, per quam non potest non obligari ad tia necessaria obsequendum Deo, et illi subesse, quia alias non esset crehominis a Deo. atura, quod implicat. E. datur in Deo naturaliter, et antecedenter ad liberam ejus voluntatem Jus subjiciendi sibi creaturam rationalem, et obligandi ad obedientiam, quod abnegare non potest aut ejus oppositum decernere sine contradictione. Tale autem illi jus competere liquet, tum ex Independentia, Primitate, Perfectione, et supremo Dei dominio, et similibus attributis quæ tale jus fundant: tum a pari, quia datur dependentia naturalis necessaria et essentialis creaturæ a Deo in genere entis et causæ secundæ, per quam creatura non potest esse et operari sine Deo, nec Deus potest curam illius abjicere, et illam sibi relinquere. Ergo dependentia moralis creaturæ rationalis a Deo ut prima veritate et sanctitate, non minus necessaria est et immutabilis dependentia naturali cujusque creaturæ.

XIII. Nec obstat, Quod nulla necessitate Deus ad creaturæ productionem impulsus sit, sed mera libertate. Nam licet omnia quæ sunt extra Deum sint hoc sensu contingentia, id est talia a quibus creandis potuit abstinere: Tamen ex hypothesi quædam necessario vult et agit in iis aut circa ea quæ vult existere, ita ut non possit aliter agere aut velle; quo

« PoprzedniaDalej »