Obrazy na stronie
PDF
ePub

QUESTIO IX.

DE TEMPORE JUSTIFICATIONIS.

An Justificatio facta sit ab æterno, An fiat in Tempore? Et An sit actus indivisus, qui fiat simul et semel ?

I. Variæ sunt circa Quæstionem hane Theologorum sententiæ. Quidam pertendunt esse actum immanentem in Deo, qui factus sit ab æterno; Alii esse transeuntem qui terminetur in nobis, et qui fiat demum in tempore, et in hac vita. Nec desunt qui vellent eam deferri ad novissimum et decretorium diem, quo sistendi sunt omnes coram Tribunali Christi solennem et publicam sententiam absolutionis vel condemnationis ex ore ejus audituri. Licet vero utrinque consensus sit in rei substantia, et dissensus tantum in modo rei; non parum interest tamen ad accuratam rei cognitionem, quid hic sentiendum sit nosse.

II. Prima sententia eorum est, qui volunt Justificationem natales nostros præcessisse, et factam fuisse ab æterno, quia concipiunt eam ut actum immanentein in Deo et internum. Ut vero nihil de novo accedere potest Deo in tempore, jam in ipso ab æterno factam fuisse censent, et fidei tribui tantum quoad notitiam et sensum, quia nos in ejus notitiam ducit, et de illa certos nos reddit.

Justificatio nostra

ab æterno.

III. Sed licet non diffiteamur decretam jam fuisse ab non est facta æterno justificationem nostram, ut nihil in tempore contingit, quod ab ipso constitutum non sit ab æterno; Non putamus tamen accurate loquendo, Justificationem ipsam posse dici æternam. Quia aliud est decretum justificationis, aliud ipsa justificatio, ut aliud est voluntas salvandi et sanctificandi, aliud vero salus et sanctificatio ipsa : voluntas seu decretum de quibusdam justificandis, æternum quidem est, et fidem ipsam præcedit; sed ipsa actualis justificatio fit in tempore, et fidem sequitur.

IV. Secundo, Paulus expresse hoc confirmat in catena salutis, beneficia quæ ex æterno Dei amore in Electos manant ordine recensens, ubi Vocationem præponit Justificationi, tanquam aliquid antecedens, Rom. viii. 30, Quos vocavit, eos justificavit. Nec alio tendunt varia illa loca, ubi dicimur per fidem et fide justificari, quam ut doceant fidem esse aliquid ad justificationem prærequisitum. Quod dici non posset si justificatio ab æterno facta fuisset. Nam hæc ad sensum tantum justificationis referre dilutum est, et a Pauli mente alienum.

V. Tertio, Rei ipsius natura hoc evincit. Cum enim Justificatio, seu Remissio peccatorum, importet necessario liberationem ab obligatione ad pœnam quam peccata merebantur; nec quisquam eam possit consequi, nisi posita fide et poenitentia; liquet talem justificationem non potuisse fieri ab æterno, sed tantum in tempore, quum homo actu credit et pœnitentiam agit. Alias sequeretur eum, qui justificatus est, et per consequens transiit a morte ad vitam, et filius Dei factus, est, et hæres vitæ eternæ, adhuc manere in morte, et esse filium iræ ; quia qui nondum conversus est, et in peccato jacet, manet in morte, 1 Joh. iii. 14, et est ex Diabolo, 1 Joh. iii. 8, in statu damnationis, Gal. v. 21.

VI. Denique cum justificatio sit Dei beneficium, beneficium autem non possit ad nos transire, nobisque actu conferri, nisi in tempore, patet non esse concipiendam ad modum actus immanentis, et interni in Deo, sed ad modum

transeuntis, qui a Deo oritur, et transit ac terminatur in Creatura, non ut subjective illi inhæreat, ut volunt perperam Pontificii, quia hoc pertinet ad sanctificationem; sed ut illi adhæreat, et creatura circa illum objective se habeat, dum illi per Spiritum Sanctum intimatur sententia absolutoria. Si gratia dicitur nobis data in Christo ante tempora secularia, 2 Tim. i. 9, ratione destinationis, quia ab æterno Deus decrevit illam nobis dare in tempore; Non sequitur posse dici jam collatam reipsa, quia Decretum facit quidem, ut certo et infallibiliter jus ad vitam debeamus obtinere in tempore, sed non ut actusillud jam dicamur obtinere: facit ut simus justificandi, sed non ut simus jam justificati.

Non fiet tantum novissimo die.

VII. Sed ut justificatio non potest concipi facta ab æterno ante secula; Ita nec debet differri ad consummationem seculi, ut alii vellent, quasi tunc demum proprie actum judicis exerceat Deus, tum in absolutione fidelium, tum in condemnatione impiorum. Sic enim perperam confunditur declaratio justificationis, cum ipsa justificatione. Quamvis enim cœlestis Judex, tum sessurus dicitur in Throno gloriæ, ut ultimum actum judicii solennem exerceat, tam in gratia, quam in justitia, in conspectu Cœli et Terræ; Hoc non obstat quominus jam in hac vita judicium istud inchoaverit; Imo hoc necessario supponendum, cum ultimum istud judicium nihil aliud sit, quam manifestatio publica et solennis præcedentium. Et ut passim Scriptura proponit nobis exempla Judiciorum Dei tam publicorum quam privatorum in impios et rebelles, qualia fuerunt diluvium, Sodomæ destructio, Ægyptiorum subversio et similia; quæ ad meras castigationes Dei, ad emendationem et salutem eorum quibus inferuntur tendentes, referre, est totius Scripturæ voci refragari, et temere confundere castigationes medicinales fidelium, quæ a Deo ut Patre misericorde illis ad radiav immittuntur, cum suppliciis impiorum, quæ a Deo, ut Judice irato, ad μgia et vindictam sumendam de eorum peccatis, infliguntur, quod hactenus inauditum fuit in Scholis Theologicis; Ita hospitem plane oportet esse in Scriptura, qui ignorat, Deum proponi sæpe ut justificantem fideles in hac vita, ut passim patet exemplis Abrahami, Gen. xv. 6, Davidis, Psal. xxxii. 1, 2, 5, Rom. iv. 6, 7, Peccatricis, Luc. vii. 48, Publicani, Luc. xviii. 14, et omnium fidelium, Rom. v. 1. Ne jam dicam sententiam istam injuriam esse consolationi fidelium, quæ non aliunde certius oritur, quam ex sensu gratiæ Dei et justificationis suæ. Quomodo enim alias fiduciam, in qua propter justificationem suam gloriantur et exultant, et pace ac gaudio avezAaλ fruuntur, habere possunt?

Sed fit in hac vita

efficaci.

VIII. Missa ergo sententia ista, mediam amplectimur, in Vocatione quæ statuit Justificationem fieri in hac vita in momento Vocationis efficacis, per quam homo peccator transfertur a statu peccati ad statum gratiæ, et unitur Christo Capiti suo per fidem. Hinc enim fit, ut justitia Christi illi imputetur a Deo, cujus merito per fidem apprehenso absolvitur a peccatis suis, et jus ad vitam consequitur; quam sententiam absolutoriam Spiritus in corde pronunciat, quum ait, Confide fili, remissa sunt tibi peccata tua.

IX. Porro justificatio ista diversimode spectari potest. 1. Active a parte Dei sententiam absolutoriam per Spiritum in corde fidelis intimantis, et judicialiter ex Throno gratiæ, Heb. iv. 16, super nos pronunciantis, et passive a parte nostri, quatenus sententiam istam absolutoriam in foro. conscientiæ per Spiritum S. intimatam, cum fide, gaudio, et gratititudinis. protestatione admittimus et suscipimus.

X. Secundo, universaliter quoad statum, quum primum recipimur in com

munionem Christi, et justitia ejus nobis imputatur a Deo et per fidem recipitur. Tum enim a statu peccati transeundo ad statum gratiæ, reatus omnium peccatorum præcedentium actu tollitur, et remedium in justitia Christi nobis datur adversus futura. Et specialiter quoad actus particulares peccatorum, in qua subinde labimur, quæ singulari etiam egent absolutione; quæ toties intimatur nobis in foro conscientiæ, quoties fidelis per pœnitentiam ad Deum convertitur, et per fidem justitiam Christi sibi applicat. Quo sensu jubemur quotidie petere remissionem peccatorum, non tantum ratione sensus, sed etiam ratione ipsius rei, quia peccata non possunt condonari, nisi commissa, ut ante observavimus.

XI. Tertio, Justificatio sub duplici xiu attendi potest, vel quoad destinationem æternam in Decreto, quo sensu gratia dicitur nobis data in Christo ante tempora secularia, 2 Tim. i. 9, et Deus dicitur nos prædestinasse ad adoptionem, Eph. i. 5; vel quoad executionem in tempore; Quæ iterum spectari potest, Vel quoad impetrationem, quæ facta est per mortem Christi in Cruce, de qua dicitur, Rom. v. 9, 10, nos justificari et reconciliari Deo sanguine Christi, et Christum reconciliasse Deo omnia per sanguinem Crucis, Col. i. 20. Et alibi dicitur Christus suscitatus propter justificationem nostram, Rom. iv. 25, quia ut in eo mortuo, mortui sumus, ita in eo suscitato et justificato, justificamur, id. justificationis nostræ certum et indubitatum habemus pignus et fundamentum, quia non alia de causa justificatus est Spiritu, 1 Tim. iii. 16, nisi ut justificemur in ipso. Nec alio sensu Paulus dicit, 2 Cor. v. 19, "Deum fuisse in Christo reconciliantem sibi mundum, non imputando ipsis eorum peccata," quatenus scilicet in Christo moriente Pater habuit fundamentum reconciliationis, qua propitius factus est mundo Electorum tam ex Judæis, quam Gentibus collecto, ut illis non imputet peccata sua, quæ Christo imputavit, sed eos ab illis absolvendo, eos etiam in ipso justificet. Vel quoad applicationem, quæ fit in corde per intimationem sententiæ absolutoriæ, de qua Matth. ix. 2, Vel in genere quoad statum fidelis, quum primo vocatur, Vel in specie quoad actum, quando remissionem obtinet peccatorum particularium. Vel quoad sensum et certitudinem ejus, quæ oritur in nobis ex actu reflexo fidei, qui consolatorius dicitur. Vel denique quoad ejus declarationem, quæ fieri debet statim post mortem, Heb. ix. 27, tum publice novissimo die, quæ non tam est justificatio, quam justificationis semel factæ solennis declaratio et adjudicatio præmii, ex justificatione præcedente.

XII. Hinc patet, Quo sensu Justificatio actus indivisus dici possit; non a parte nostri, et ratione sensus, qui fit per varios et iteratos actus, prout sensus iste potest interrumpi, vel augeri vel minui, ratione peccatorum intercurrentium; Sed a parte Dei, non modo ratione Decreti, quo decreta est nostra justificatio, et ratione meriti, quo est impetrata, sed etiam ratione applicationis, quum intimatur nobis sententia absolutoria ; quod fit unico actu, non pluribus successive, quomodo justitia inhærens solet nobis infundi; licet actus iste sæpius applicetur ad singula peccata quotidiana.

QUÆSTIO X.

De Unitate, Perfectione et Certitudine Justificationis.

I. Adjuncta Justificationis tria sunt præcipua, de quibus disputatur, Unitas, Perfectio, et Certitudo; de quibus paucis dicendum, quia alibi de illis jam ex parte actum est.

Unitas seu æqua

deles.

II. Unitas potest spectari bifariam, vel relate ad fideles litas Justifica- inter se, vel absolute respectu illius, qui justificatur. Pritionis inter fi ori sensu dicitur esse Una specie, seu æqualis in omnibus fidelibus omnium temporum et locorum, Quia Deus omnes Credentes eodem modo justificat, videlicet gratia sua, et merito Christi per fidem. "Deus unus est," inquit Apostolus, Rom. iii. 30, "qui justificat circumcisionem ex fide, et præputium per fidem," id est, qui tam Judæos quam Gentes justificat fide. Cum enim omnes peccato et condemnationi sint obnoxii, ver. 19, et destituantur gloria Dei, ver. 23, nulla alia suppetit ratio justificationis quam per fidem, ut fuse ibidem probat Apostolus, et exemplis Abrahami et Davidis confirmat, Rom. iv., ut et omnium Sanctorum Veteris Testamenti, qui commemorantur Heb. xi., qui per fidem dicuntur placuisse Deo, ver. 6, et obtinuisse testimonium justitiæ, ver. 4, et ejus quæ ex fide est justitiæ factos fuisse hæredes, ver. 7. Nec vel in Veteri vel in Novo Test. potest dari ullum exemplum dissimile hominis aliter justificati. Unde Petrus dicit, Act. x. 43, "Christo testimonium dare omnes Prophetas, remissionem peccatorum accepturum per Nomen ejus, quemvis qui crediderit in ipsum." Et cap. xv. 11, per gratiam Christi servari utrosque. Quia Christus idem est heri, hodie, et in secula, Heb. xiii. 8. Via est, Veritas et Vita, et nemo ad Patrem venire potest nisi per ipsum, Joh. xiv. 6.

III. Quæ a Socinianis hic opponuntur contra Identitatem Justicationis fidelium V. et N. T. vide discussa Loco XII. Q. V. De Unitate Foederis Gratiæ.

IV. Licet vero idem beneficium quoad substantiam commune fuerit fidelibus Vet. Test. non minus ac Novi, ut veram peccatorum remissionem in Christo et propter ipsum habuerint, discrimen tamen fuit multiplex quoad gradum et sensum, quatenus longe clarius revelatur, et plenius ac efficacius a nobis jam sentitur; Ut probatum fuit ibidem, et Qu. XII.

V. Secundo, Eadem Justificatio est Una numero in Unitas numerica ejusdem in fide- singulis. Quia non successive ad modum sanctificationis libus singulis. iteratis actibus promovetur, sed unico actu judiciali peragitur, et credenti omnium peccatorum remissionem affert. Unde perperam Pontificii, ex falsa hypothesi de justificatione physica per infusionem justitiæ, geminam statuunt, primam, qua homo ex injusto fit justus per justitiæ infusionem, secundam, qua ex justo fit justior per justitiæ incrementum; quia everso semel hoc fundamento, ut factum supra, corruit quicquid illi superstruitur. Nec errori favet locus Apoc. xxii. 11, quia ut dictum antea, non agitur de infusione justitiæ, sed vel de declaratione et sensu justificationis semel habitæ, qui habetur per exercitium justitiæ, vel de ejus applicatione speciali ad peccata quotidiana.

VI. Distinctio justificationis activæ et passivæ notat quidem veritatem terminorum a quo et ad quem, nimirum Dei qui justificat, et hominis qui justificatur, sed non mutat gradum aut speciem. Eadem enim sententia, qua Deus nos justificat, dum eam intimat in conscientia, passive etiam justificamur, quum a nobis recipitur per fidem.

VII. Aliud est Justificationis beneficium, et Jus ad illam; Aliud ejus sensus et cognitio. Illius nec datur intercisio nec renovatio, quia est donum apsrapiantov. Istius vero datur interruptio et instauratio, pro variis sanctificationis incrementis aut decrementis. Quamvis vero sensus iste possit in gravibus peccatis intercipi, et variis ac iteratis actibus recuperetur, beneficium tamen justificationis idem semper in se manet.

VIII. Quamvis justificatio nostra novissimo die plene declaranda veniat, adductis etiam in signum et argumentum ejus veritatis bonis nostris operibus, Matth. xxv.; Perperam tamen quis inde duplicem justificationem Evangelicam statueret, alteram ex fide in hac vita, quæ sit prima, alteram et secundam ex operibus in die judicii, ut quidam vellent, ad Pontificios hac in parte nimis accedentes. Quia sententia a summo Judice ferenda non tam erit justificatio nova, quam sententiæ semel lata solemnis et publica declaratio, et executio per adjudicationem vitæ promissæ respectu integræ personæ ex justificatione præcedenti, ut ita nihil sit aliud quam sententia adjudicatoria possessionis Regni cœlorum ex jure antea dato per justificationem. Et si opera tum adducuntur, non adducentur ut fundamentum novæ justificationis tunc obtinendæ, sed tanquam signa, indicia et effecta veræ nostræ fidei, et unica nostræ justificationis ex illa.

IX. Aliud est justificationem sæpius applicare et extendere ad peccata quotidianæ incursionis, quo sensu jubemur petere quotidie remissionem peccatorum; Aliud justificationem sæpius iterare et renovare. Prius damus, sed non posterius. Nec opus est ut nova justificatio personæ fiat quoties in novum peccatum labitur fidelis: sufficit ut justificatio semel facta, quæ si non formaliter, virtualiter et generice continet remissionem omnium peccatorum, applicetur et extendatur specifice et determinative ad hoc vel illud peccatum, per intimationem Spiritus S. et fidei apprehensionem.

X. Licet vero remissio peccatorum sæpius applicari debeat peccatis quotidianis, perperam tamen inde quis colligeret peccata semel dimissa iterum reviviscere et redire per subsequentia, ut quidam ex Pontificiis vellent; Cum sit donum rapiantov, cujus Deum pœnitere non potest. Nec parabola servi illius ingrati, qui post majorem summam sibi a suo Domino concessam, voluit crudelius agere cum conservo suo, qui illi longe minorem debebat, quique ideo traditus fuit Tortoribus usque quo solveret id omne quod debebat, quæ proponitur Matt. xviii. 23, hoc evincit. Quia non alio pertinet, quam ad ostendendam remissionem peccatorum propositam conditionaliter ad eum non pertinere, in quo conditio defecerit. Scopus parabolæ, qui unice hic respiciendus, non alius est, quam docere misericordiam Dei erga immisericordes non exerceri, nec condonari peccata a Deo, nisi iis qui aliis offensas condonant, quod ut efficacius demonstretur, opponitur hic Dominus servo, immensa summa minutæ, et summa clementia extremæ inhumanitati.

XI. 2. Perfectio convenit Justificationi, secundum quam 2. Perfectio. ita est plena et absoluta intensive, tam respectu malorum ablatorum, quam bonorum acquisitorum, ut sit expers quoad se incrementi et decrementi, nec recipiat magis et minus, licet quoad ejus apprehensionem et sensum ita gradatim provehatur fides nostra, ut suos etiam profectus habeat, et defectus. Nec si fides qua justificamur intenditur et remittitur, sequitur ipsam justificationem pariter intendi et remitti, quia non justificat per se et proprie, sed tantum organice et relative; ut intuitus serpentis ænei non desinebat æqualiter sanare, licet alii aliis acutius et firmius cernerent.

3. Certitudo

XII. 3. Certitudo ejus duplex est: Alia objecti in se per immutabilitatem et perseverantiam, qua Deus remissionem semel datam nunquam revocat, propter gratiæ, justitiæ et promissicnis suæ juramento sancitæ, Ileb. vi. 17, 18, immutabilitaObjecti, tem. Nam Dona Dei quæ Electis conferuntur, et Vocatio κατὰ πρόθεσιν sunt ἀμεταμέλητα, Rom. xi. 29. Unde quos semel justificavit et hæredes fecit, nanquam condemnat et exhæredat Deus. Alia est certitudo

« PoprzedniaDalej »