Obrazy na stronie
PDF
ePub

patet, quod nulla foret hoc prohibendi necessitas, quia nemo ita est fatuus et insanus, ut per symbolum aliquod externum et corporeum, spiritualem ipsam Dei essentiam repræsentare velit: Imo si accurate et Philosophice loqui volumus, ne minima quidem creaturæ essentia potest exprimi, sed tantum externa lineamenta. 2. Vel notari tantum Imagines falsorum Deorum; quia de Deo non repræsentando per ipsum Mosem luculenter exponitur, Deut. iv. 12, imo et Deus ipse optimus Legis suæ interpres hoc innuit Ísa. xl. 18. Hinc Israëlitæ Deum imagine vituli repræsentantes, graviter reprehensi et puniti sunt, Exod. xxxii. Et Pii Reges non minus Judæorum quam Ethnicorum idola sustulerunt, sicut populo suo utrumque præcepit Deus, ut et altaria Cananæorum demoliretur, statuas frangeret, et Deos fusiles sibi non faceret, Exod. xxxiv. 13, 17.

VI. Quia Deus utpote augos et égares nulla imagine 2. Ex Dei natura. potest repræsentari; Isa. xl. 18. “Cui assimilabitis Deum fortem, et quam similitudinem," vel imaginem, ut habet V. V., " ponetis ei?" Quo Paulus respiciens, Act. xvii. 29. "Progenies Dei cum simus, non debemus existimare auro et argento, aut lapidi, sculpturæ artificis et excogitationis hominis, Numen esse simile." Unde Deus in promulganda Lege nullam sui similitudinem exhibere voluit, ut populus ab omni ejus imagine sibi abstinendum esse tanquam re illicita, imo et impossibili, intelligeret, Deut. iv. 15. "Quapropter cavebitis vobis ipsis valde, nam non animadvertistis ullam similitudinem, quo die alloquutus est vos Jehova," &c., "ut non corrumpatis vos, ut faciatis vobis sculptile, similitudinem ullius simulachri, formam maris aut fœminæ," &c. Quod Apostolus in Gentilibus carpit, Rom. i. 23. "Qui mutarunt gloriam incorruptibilis Dei in efformatam imaginem corruptibilis hominis, et volucrium, et quadrupedum, et reptilium." Quanquam ne hoc quidem latuit varios ex ipsis Ethnicis, qui nefas esse ducebant Numen ulla imagine repræsentare velle. Plutarch. in Numa: "Hic autem," scilicet Numa, "vetuit imaginem aliquam Dei, homini aut ulli animali similem: neque ante erat apud illos aut sculptile aliquod aut fictile Dei repræsentamen. Verum totis illis 160 qui præcesserant annis, templa quidem perpetuo ædificabant, ac tuguria sacra, sive sacella, erigibant: nullum autem corporeum simulachrum faciebant, non sanctum scilicet judicando meliora assimilare pejoribus, nec Deum aliter nos attingere posse quam sola mente." Sic Antiphanes, de Deo, "Deus ex imagine non dignoscitur, oculis non cernitur, nulli similis est, quare nemo illum ex imagine discere potest." Et Herodotus, lib. i., " Persæ," inquit, "nec statuas habent nec aras, et hæc facientes insanos putant quod non (ut Græci) sentiant Deos ex hominibus ortos."

3. Quia cum idolo

VIL, Tertio, Quia id a locis sacris abesse debet, quod ad latriæ periculo cultum Dei non pertinet, et cum idololatriæ periculo conconjunctus est. junctum est. At Imagines in locis sacris ad cultum Dei non pertinent, siquidem Deus a sui cultu expresse eas Lege submovit, et cum idololatriæ præsentissimo periculo conjunctæ sunt, quia homines maxime plebeii, ad superstitionem natura proni, ad cultum earum ipsa loci reverentia moventur, experientia teste; nam ut bene agnoscit Brochmannus, c. vii. de Lege q. 1, "quævis potius imagines semovendæ sunt, quam ut prostare sinamus cultus religiosi causa contra expressum Dei mandatum." Frustra hic regeritur, prohiberi quidem occasionem peccati per se, non item eam quæ est per accidens: alias Solem e cœlo tollendum fore, qui innumeris occasionem Idololatriæ præbuit: abusum ergo tollendum esse, sed non legitimum earum usum. Nam abusus quidem non tollere

debet usum legitimum, si talis aliquis detur ex Dei instituto, quod supponunt Adversarii, Nos negamus. 2. Excip. cultum solum facere imagines illicitas, a quo Lutherani profitentur se abhorrere. R. Licet expresse non colantur ab ipsis, ut a Pontificiis, procumbendo in genua, et thus illis adolendo, vel preces fundendo, non possunt tamen dici immunes ab omni cultu, si non directo, saltem indirecto et participato, quia pertendunt se per Imagines et ad earum intuitum concipere sanctas de Deo et de Christo cogitationes, quæ non possunt non ad cultum Dei pertinere, ut ita Deum revera colant per Imagines. Deinde si non coluntur ab ipsis, possunt ab aliis coli, puta Pontificiis, si ingrediantur in Templa ipsorum, atque ita earum usum in Templis illicitum reddere, expositum idololatriæ periculo, quo Idololatræ in errore suo confirmantur et innumeri non modo infideles Judæi et Mahumedani, sed fideles Christiani offenduntur.

VIII. Non potest ergo vitio verti Majoribus nostris, quod tempore Reformationis, Imagines omnes ex locis sacris removeri curaverint; Nihil enim hic factum, quod a Deo non sit præscriptum, Num. xxxiii. 52, Deuter. vii. 5, Ezec. xx. 7, et exemplis variis Regum et Imperatorum confirmatum, qui in destruendis Idolis, et ab omni idololatriæ specie repurgandis locis sacris operam sedulam posuerunt, ut factum ab Ezechia, "qui amovit excelsa, fregitque statuas, et excidit lucum, contudit etiam serpentem æneum, quem fecerat Moses, eo quod usque ad dies illos Israëlitæ adolerent ei," 2 Reg. xviii. 4, et a variis Imperatoribus, qui ideo nomen Iconoclastarum obtinuerunt. IX. Licet Deus sub visibili forma aliquando apparueFontes Solu- rit, et sub tali specie nobis describatur in Scriptura, quum tionum. membra, et actiones corporeæ illi tribuuntur: Non sequitur licere eum in Imagine repræsentare. 1. Quia idem Deus, qui ita apparuit, severe tamen prohibuit, ne ullam sui imaginem Israëlitæ fabricarentur; potuit scilicet Deus sibi facere sermonem, corpora et symbola, quibus singularem suam præsentiam testaretur; non tamen propterea homo potest Deo facere imaginem et statuam, in qua se homini exhibeat. 2. Species illæ corporeæ in visione tantum fuerunt exhibitæ, quæ non essentiam Dei, sed opera externamque gloriam aliquatenus adumbrarent, et quidem extraordinariæ non ordinaria, temporales non perpetuæ, non palam omnibus propositæ, sed huic vel illi, maxime in spiritu, oblatæ ; nihil ergo cum Imaginibus commune habent. 3. Aliud est metaphorice loqui de Deo ad captus nostri modulum; Aliud speciem ejus visibilem quasi veram et propriam fingere, et omnium oculis publice subjicere.

X. Non interdicitur absolute factura Imaginum, sed cum gemina limitatione, ne fiant Imagines ad Deum repræsentandum, Deut. iv. 16, nec adhibeantur ad cultum ejus. Ergo facere imagines, et eas colere, non se habent in mandato secundo tantum ut medium et finis, sed ut duæ partes interdicti divini: Nec enim vetantur tantum imagines in quantum sunt objectum vel medium cultus, sed in quantum fiunt simpliciter religionis ergo, vel in locis sacris collocantur.

XI. Ab Imagine mentali ad Imaginem sculptam vel pictam non valet consequentia, quia illa est necessitatis, siquidem conspicere non possum rem ullam sine aliqua specie ejus aut idea in animo efficta. At imago ista conjuncta semper est cum spiritu discretionis, quo verum a falso ita secernimus, ut nullum sit idololatriæ periculum. Sed ista meri arbitrii et voluntatis opus, quod a Deo expresse est prohibitum, et quod magno cum idololatriæ periculo semper est conjunctum. Unde perperam non minus peccatum dicitur Imagines certarum rerum menti objicere, vel scriptis com

prehendere, et legendas exhibere, ac eas in tabula delineatas visui subjicere; cum magnum sit inter ista discrimen.

XII. Non valet consequentia a figuris Templi Jerosolymitani, ad Imagines Christianorum: Quia illæ fuerunt præceptæ, istæ vero non; illæ typicæ, impletæ in N. T., hæ non; illæ positæ fere extra populi conspectum, et adorationis periculum; quod de istis dici non potest. Neque hic obtendenda est libertas Christiana; quæ non est licentia quidvis faciendi circa Dei cultum, sed est immunitas a maledictione Legis, et servitute cæremoniarum; Ad quas cum figuræ illæ pertinuerint, utique in N. T. censendæ sunt abrogatæ.

XIII. Tantum abest, ut Imagines recte dicantur Idiotarum Libri, et pietatis ac devotionis religiosæ adjumenta, ut Spiritus S. testetur esse doctores vanitatis et mendaci, Jer. x. 8, et Habac. ii. 18. Alius est liber omnibus tam peritis quam imperitis consulendus, qui peritos facit et doctos; Scriptura scilicet, quæ continuo legenda et meditanda est fidelibus, ut ad salutem sapientes reddantur. Sed hanc Papa adimit populo, ut inextricabili errore implicetur, et ne ab ea redarguatur: aliosque libros mutos, quibus non tollitur sed fovetur ignorantia, substituit, quia non timet ne quid adversus eam mutiant. Sic dum pro doctoribus dat lapides, populus vertitur in lapides, fitque nihilo doctior suis doctoribus. Unde Augustinus, lib. i. de consensu Evangelistarum, ubi agit de Imaginibus Petri et Pauli, quarum occasione quidam in errorem inciderant, "Sic nempe," inquit, errare meruerunt, qui Christum et Apostolos ejus, non in Sanctis Codicibus, sed in pictis parietibus quæsiverunt." 2. Male actum fuisset cum Judæis, quibus libros istos denegavit Deus, quibus tamen ut simplicioribus magis erant necessarii.

XIV. Quicquid dicatur de utilitatibus Imaginum in locis sacris, non potest nec debet opponi mandato Dei eas prohibentis; et gratis hoc supponitur, non probatur. Sacra signa sunt Sacramenta, non Imagines; Ornamenta Templorum, Verbi pura prædicatio, Sacramentorum legitima administratio, et sanctitas disciplinæ; Media mentium in attentione retinendarum, sunt ipsius Dei præsentia et Majestas, et Mysteriorum sacrorum difficultas et excellentia.

XV. Non sufficit imagines per prædicationem Verbi ejicere ex cordibus, nisi auferantur etiam ex locis sacris, ubi non possunt extare sine idololatriæ periculo.

QUÆSTIO XI.

AD PRÆCEPTUM TERTIUM.

An Quævis Juramenta ita conscientiam obligent, ut illa observare necessitate inevitabili obstricti simus? Dist.

Quæstio de Fide

I. Ad Præceptum Tertium pertinet nobilis Quæstio de Juramenti Tri- Fide Juramenti, seu Qualis sit et quanta Juramenti oblibus Propositioni- gatio, et quibus in casibus fidem datam rescindere possibus deciditur. mus, vel servare teneamur; Cujus decisionem Tribus Propositionibus complectimur.

1 Propositio. Ju- II. Prima: Omne Juramentum, quod Legi Dei reramentum illici- pugnat, et obedientiæ legitimæ erga Magistratum, quod tum est irritum. est vel de rebus illicitis vel impossibilibus, non obligat

jurantem ad sui observationem. Quia Juramentum non debet esse vinculum iniquitatis, et nemo debet cogi ad aliquid inique perpetrandum; hic enim semper obtinere debet illud Apostolicum, Satius est obedire Deo, quam hominibus. Quo pertinet tritum illud Isidori Hispalensis C. in mal, Causa xxii. q. 4, "In male promissis rescinde fidem, in turpi voto muta decretum, quod incaute voveris ne facias." Et alterius Isidori Pelusiotæ

lib. iv. ep. 96, ἄμεινον γὰρ ἐν τοῖς ἐναγέσι τὰ κακῶς ἐπαγγελθέντα λύειν καλῶς, ἢ τὸ doxeïv ivogneïv xaxãs, "Præstat in iis quæ habent atrocitatem facinoris, male promissa bene rescindere, quam male videri servare juramentum." Hinc illicitum fuit, et per consequens non obligatorium juramentum Davidis cum fervore jurantis se ferro deleturum universam Nabalis domum ob negatum commeatum, 1 Sam. xxv. 22, 23, Herodis promittentis fœminæ impurissimæ caput Joh. Baptistæ, Matt. xiv. 7, Judæorum, qui in cædem Pauli conjurarunt, Act. xxiii. 21. Talia juramenta non tantum non obligant, quia res mala nullam vim accipit a juramento, sed si observentur augent-reatum: quia tum duo peccata committuntur, unum ejus speciei cujus est factum per se consideratum, alterum contra religionem, ex abusu nominis Dei, quatenus propositum malum autoritate Dei firmatur. Hujus generis sunt Vota Monastica, quæ ut male fiunt, ita pejus observantur, et legitime revocantur.

III. Hujusmodi vitiosa juramenta varia sunt. 1. Resp. materiæ, quæ sunt, vel de rebus illicitis, vel impossibilibus. 2. Resp. personarum, quæ jurare non possunt, quales sunt pueri, amentes, stulti, ebrii, phrenetici, aut qui alias judicio rationis uti non possunt; tales etiam sunt, qui non sunt sui juris, sed sub aliorum potestate, ut liberi, servi, fœminæ, &c., qui cum juramento se, invitis iis quibus subjecti sunt, ad aliquid obligarunt, jure non sunt obstricti, sed rescindere illud debent juxta præceptum Domini, Num. xxx. 4, etsi hoc prætextu cultus et religionis fiat. Ita quum aufertur ratio formalis Juramenti, Juramentum cessat ratione eventus, qui casus est eorum qui jurarunt se obedituros Domino aut Principi alicui, qui postea desinit esse talis.

2 Propositio. Ju- IV. Secunda Propositio: Omne Juramentum de re liramentum de re cita et possibili, quod salva pietate et obedientia Magislicita et possi- tratui debita et salute proximi præstari potest, absque bili obligat. omni fuco et dolo servari debet, etiamsi per vim aut metum extorqueatur, et cum injuria et damno temporali jurantis conjungatur, quia tale juramentum fit cum invocatione Nominis divini quod non est profanandum. Veritas ejus nititur disertis Scripturæ verbis, Lev. xix. 11, 12, "Ne mentimini, neque fallacia utimini in proximum suum. Neque jurate per Nomen meum ad fallaciam ullam:" et Matth. v. 33, "Non pejerabis, reddes autem Juramenta tua Domino;" Sic Ps. xv. 4, "Qui juravit malum," id. malum damni, quod rebus suis obesse videt, non delicti, "et non mutat, habitabit in monte Domini." Quamvis injuria facta tollat obligationem respectu hominis injuriam inferentis, quoniam in injuria nullum jus fundatur; manet tamen obligatio Deo facta, quæ sine irreverentia et injuria Dei non potest insuper haberi. Atque hic est casus hominis ad juramentum a latronibus adacti, de redemptionis pretio solvendo, qui vel jurare non debet, vel juramentum factum religiose observare, quia juramentum factum est Deo qui non irridetur. 2. Non factum est simpliciter ab invito, sed est actio mixta, in qua aliquid est voluntarii, quia inter pecuniæ solutionem, et vitæ redemptionem eligit id quod est melius. 3. Res promissa est possibilis et privata, cui religio et veritas semper est præferenda. Nec dicendum, sic latrocinia et rapinas stabiliri, si latroni solvatur, quod vi extorsit. Quia hoc fit per accidens, nam viator qui juravit,

nec juvat latrones, nec probat ipsorum factum, sed vitam suam redimit solvendo quod jurando promisit. Potest vero malo huic pro virili occurrere, Magistratui furtum revelando. Nec obstat si juraverit insuper latroni silentium, quia est juramentum de re illicita, quod habet speciem alicujus collusionis cum latronibus, et si maxime non haberet, justitiam tamen impedit, improbos in malitia sua confirmat, et proximis in discrimen vitæ incidendi occasionem præbet, et sic multis modis in pietatem, justitiam et charitatem peccat.

V. Hoc ipsum confirmatur exemplo Israëlitarum erga Gibeonitas, qui licet fœdus cum ipsis juramento sancitum fecissent, dolo ipsorum decepti quasi essent peregrini e locis remotissimis, detecto postea fuco et fraude non rescindunt juramentum, sed bona fide implent, quamvis essent ex illis gentibus, quas Deus internecioni devoverat, Jos. ix. 19, "Nos juramento promisimus eis per Jehovam Deum Israëlis, ideo nunc non possumus tangere eos. Hoc faciamus eis, ut eos servemus in vita, ut non sit super nos indignatio, propter illud juramentum quo juravimus eis." Et ne quis hoc factum tanquam Deo minus probatum damnet, gratum sibi fuisse læta et miraculosa victoria testatur, Jos. x. 13. Et cum Saul, elapsis jam a fœdere centum annis, quosdam e Gibeonitis occidisset, testatus est Deus quantum sibi factum hoc displicuerit immissa fame, nec nisi suspendio septem filiorum Saulis expiari potuit hoc perjurium, 2 Sam. xxi. 1, et seq.

VI. Ut Religio Juramenti pertinet ad forum divinum; Ita non subest foro humano, Unde nulli generi aut ordini hominum est concessa absolutio a Juramento; Vel ex toto per dispensationem, quæ est simplex vinculi solutio, vel ex parte per commutationem solvendo, quæ est vinculi ab una materia in aliam translatio.

servanda.

VII. Tertia Propositio: Fides jurata etiam hæreticis et 3 Propositio. Fides jurata e- infidelibus servanda. Opponitur sententiæ receptæ apud tiam hæreticis Pontificios, fidem hæreticis non esse servandam, quæ et superiori seculo et hoc nostro horrendarum lanienarum et cædium adversus Protestantes nefande exercitarum, fuit fundamentum. Primi hujus perfidiæ authores fuerunt ipsi Pontifices Romani, qui hoc non modo senserunt, sed et palam professi sunt, et praxi sua comprobarunt. 1. Contra Excommunicatos (qui ipsis sunt loco infidelium) Imperatores, Reges et Principes, quibus nec ipsi fidem servant, nec servare alios volunt. Quod cœptum a Gregorio III. contra Leonem III. Iconomachum. 2. Contra infideles a religione alienos, ut constat vel ex uno exemplo Uladislai Poloniæ Regis contra Amurathem Turcam, qui impulsu Juliani et Francisci Cardinalium fœdus violavit, et fidem datam fregit. 3. Contra prætensos Hæreticos, ut factum erga Joannem Hussum et Hiero. Pragensem in Concilio Constantiensi. Quod acriter a Jesuitis hodie retinetur et urgetur.

VIII. Fateor nonnullos ex Pontificiis, quos tam propudiosi dogmatis pudet, ab hac impia sententia videri alienos, imo negare hoc dogma esse Pontificium: Sed frustra et falso hoc dici patet, vel ex uno Concilii Constantiensis decreto, Sess. 19. "Præsens sancta Synodus ex quovis salvo conductu per Imperatorem, et alios seculi Principes, hæreticis, vel de hæresi diffamatis (putantes eosdem sic a suis erroribus revocare), quocunque vinculo se astrinxerint, concesso, nullum fidei Catholicæ vel Jurisdictioni Ecclesiasticæ præjudicium generari, vel impedimentum præstari posse vel debere declarat, quominus dicto salvo conductu non obstante, liceat Judici competenti et Ecclesiastico, de hujusmodi personarum erroribus inquirere, et alias contra eos debite procedere, eosdemque punire, quantum justitia suadebit, si suos errores revocare pertinaciter recusaverint: etiamsi

« PoprzedniaDalej »