Obrazy na stronie
PDF
ePub

Dogmatum et præceptorum, quæ nullam temporis differentiam spectant, sive respectu Promissionum et Comminationum, quæ fiunt piis vel impiis; quæ omnia cadunt sub objectum fidei, licet diversimode pro cujusque natura et conditione.

XIV. Licet vero primario et per se non sint de fide omnia, quæ continentur in Dei Verbo, ut pertineant ad fidei dogmata et articulos, et ut omnia illa scire sit de necessitate salutis; Tamen est de fide et salutis necessitate credere omnia 9ers ad plenitudinem cognitionis Ecclesiæ fuisse scripto consignata.

XV. Objectum proprium et specificum fidei justificantis, non qua est virtus Theologica, sub quo respectu solum et totum Dei Verbum ex æquo ut verum et infallibile amplectitur, sed qua est conditio Evangelica, est doctrina de Jesu Christo, et promissio remissionis peccatorum et salutis in ejus sanguine; Quæ pro objecto proponit Deum, non simpliciter ut Creatorem et Dominum, sed ut Redemptorem et l'atrem in Christo, ut Fœderatum, et nostrum, qui vult esse Deus noster, ut salutem nobis impertiatur. Atque hic indivulso nexu conjungi debent Deus, et Christus: Deus ut summum bonum, quo beandi sumus, Christus ut medium unicum et infallibile, quo adducendi sumus ad Deum; quod Christus innuere voluit Joh. xvii. 3, quum vitam æternam dicit positam esse in cognitione, id. fide, Dei Patris, et illius quem misit Jesu Christi, nimirum, quia non potest salutariter cognosci aut adiri Pater nisi per Filium, qui et Patrem nobis manifestavit, et viam ad eum nobis sanguine suo paravit, Matth. xi. 27, et Joh. xiv. 6.

An Christus sit

XVI. Quum autem Deum et Christum dicimus esse obtatum objec- jectum fidei, Cavendum est in primis, ne hoc sensu Socinitum secunda- ano sumamus, qui ut Divinitatem Christi evertant, distinrium fidei? guunt objectum fidei, in primarium et secundarium]: Patrem esse objectum primarium, qui sit causa prima et suprema sa utis nostræ, Filium vero objectum secundarium, qui sit tantum causa secunda intermedia ac instrumentalis salutis nostræ; Fidem in Patrem terminari in ipso tanquam in objecto ultimo, sed fidem in Christum non terminari in ipso, sed per ipsum dirigi in Deum, et in hoc demum conquiescere; Illum esse cultum divinum supremum, soli Deo proprium, İstum cultum divinum subalternum, mediatum, ex gratia attributum. Sic loquitur Socinus contra Viekum, cap. 4, Catech. Rakov. de Persona Christi, c. i. q. 90 et 91.

XVII. Nos vero Christum quidem a Patre distinguendum censemus in fide ejusque objecto bifariam, tum Persona, qua ab æterno genitus est a Patre, tum Officio, quo factus est Mediator inter Deum et homines. Sed ut nec ordo subsistendi in Personis divinis, nec Officium quod gerit, ipsarum inter se Personarum æqualitatem abolet, utpote quæ manent semper inter se ; Ita nec disparitatem sive objecti, sive cultus religiosi, circa illud inducere statuimus; ut ita una sit fides, qua in Deum Patrem et in Deum Filium άvlę creditur, una fiducia quæ in utroque collocatur; non diversa, una suprema, altera intermedia et tantum subalterna.

XVIII. Rationes sunt, 1. Quia Christus est verus et æternus cum Patre Deus, ut suo loco fuse demonstratum. 2. Quia æqualitas honoris et cultus illi cum Patre tribuitur, Joh. v. 23, “Omnes honorare debent Filium nas sicut Patrem," id. æquali cultu, quia æqualem se faciebat Deo, ver. 18, et talem se Operibus demonstrabat, ver. 19, 21. Sic Joh. xiv. 1, "Creditis in Deum, etiam in me credite," ne scilicet cor vestrum turbetur. Quid ita? quia sum unus cum Patre Deus. Si enim non fuisset,

nec arrogasset sibi quod Dei erat, nec Discipulos ad fiduciam non minus in se quam in Patre ponendam hortatus esset. Sic alibi passim fides in Christum æque ac in Patrem exigitur, et in Symbolo Apostolico tres Personæ S.S. Trinitatis in objecto fidei, ordine sed non gradu distinguuntur; nec alia in Patrem, alia in Filium, alia in Spiritum Sanctum, sed una eademque in tres istas Personas unius Deitatis fides exigitur. 3. Quia fides in merum hominem, qualem Sociniani Christum fingunt, sine sacrilegio poni non potest, Jerem. xvii. 5.

[ocr errors]

XIX. Quum Christus ait, Joh. xii. 44, "Qui credit in me, non credit in me sed in eum qui misit me,' non vult seipsum excludere ab objecto fidei primario, sed vel loquitur ex hypothesi, nempe ex falsa opinione Judæorum, qui ipsum nudum hominem esse, et absque mandato Dei docere credebant, ut Joh. vii. 16; vel non absolute intelligendus est, sed comparate, id. non tam, vel tantum, in me, sed etiam in eum qui misit me, ut Marc. ix. 37.

XX. Quum Petrus, primæ cap. i. 21, "Fideles" ait "per Christum credere in Deum," non removet Christum ab ejusdem objecti ambitu; Sed partim causam et authorem fidei docet, partim ordinem notat, quo fides ascendit ad Deum, non immediate, sed mediate per Christum Mediatorem. Sed ordo iste sapientissimo Dei consilio constitutus nihil derogat æqualitati Personarum.

XXI. Honor et gloria dicitur tributa Christo exaltato a Patre, Phil. ii. 9, 10, 11, ad cultum, non quasi ea caruerit antea, (quia fides in ipsum et adoratio jam præcepta fuerat, Psal. ii. 12, imo ab æterno illam habuit, Joh. xvii. 5,) sed quatenus in carne et cum ea declaratus est et agnitus Filius Dei, qui antea latebat sub velo Carnis tanquam merus homo.

QUÆSTIO XII.

An Fidei Justificantis Objectum proprium sive specificum, sit Promissio specialis Misericordiæ in Christo? Affirm. contra Pontifi.

I. Licet ex iis, quæ de fiducia dicta sunt Qu. X. jam liquere possit fidem in Objecto suo potissimum respicere specialem misericordiam ; Quia tamen acrite de eo certant Pontificii, ut fidei certitudinem fortius impugnent, et ad nudum ac simplicem assensum conceptum ejus formalem referant, de ea etiam quæstione paucis est agendum.

Status Quæs

II. Quia Quæstionis status sæpe involvitur, Observ. 1. tionis. Non quæri de Objecto communi et adæquato fidei, quod certum est esse totum Dei Verbum, ut antea visum, sed de Objecto speciali et proprio, et prout a reliquis fidei speciebus distinguitur; quod pertendimus esse promissionem Evangelicam de Christo Mediatore, et speciali misericordia, quæ in ipso datur credentibus et pœnitentibus. Eatenus enim proprie justificat et salvat, quatenus Christi meritum in Verbo Evangelii sibi revelatum apprehendit et amplectitur, et fidelis non tantum aliis credentibus, sed sibi quoque privatim credenti, remissionem peccatorum Christi merito partam esse firmiter credit.

III. Non quæritur, An promissio specialis misericordiæ respiciat omnes et singulos homines, quibus proponitur Evangelium; sed An respiciat omnes et singulos fideles, quibus facta est? Quod non satis attenditur a variis, qui ex eo quod Nostri disputant contra Pontificios fidem habere pro objecto specialem misericordiam, colligunt specialem istam misericor

diam, ad omnes et singulos pertinere, et unumquemque posse istam promissionem tanquam suam sibi applicare. Quia aliud est fidelem sibi applicare posse et debere talem promissionem; Aliud vero hominem. Cum enim promissiones Evangelicæ non datæ sint hominibus. simpliciter qua talibus, sed hominibus credentibus et resipiscentibus; Nemo nisi credens et resipiscens potest eas vere sibi applicare. Non quod fides faciat a priori, ut tales promissiones ad eos pertineant: cum hoc pendeat antecedenter ad Electione Dei: sed quia est conditio et instrumentum a posteriori, per quod ex ordine Dei participes debeant fieri promissionum, et argumentum ex quo colligunt eas vere ad se pertinere.

İV. Misericordia specialis potest trifariam spectari, Vel ut promittitur in Verbo omnibus credentibus et poenitentibus, et ut apprehendenda est ab iis; Vel ut confertur actu credentibus, illam apprehendentibus, et ad Christum serio confugientibus; Vel ut collata jam de facto iis, qui per fidem illam apprehenderunt. Huic triplici xios respondet triplex actus fidei, qui circa illam versatur: Primus, qui credit remissionem peccatorum ex speciali Dei misericordia propter Christum conferendam in futurum omnibus credentibus et pœnitentibus, adeoque et mihi si credidero; Secundus, qui credit remissionem peccatorum in præsenti mihi credenti et pœnitenti actu conferri; Tertius, qui illam intuetur ut jam collatam in præterito, quo credo mihi propter Christum, in quem scio me credere, peccata mea mihi jam esse remissa. Primus dicitur actus dispositorius ad justificationem, quia ad eam recipiendam nos disponit; Secundus justificatorius, quia eum comitatur sententia absolutoria justificationis nostræ ; Tertius consolatorius, quia eam sequitur. Duo primi sunt directi, qui feruntur in promissionem; Tertius est reflexus qui fertur in actum directum. Illi justificationem præcedunt, si non ordine temporis, saltem naturæ, ut ejus causa; Iste vero eam sequitur ut effectus. Licet vero utrique ad fidem justificantem pertineant, non æque tamen illi sunt essentiales, vel ab ea inseparabiles. Nam duo primi ita sunt essentiales fidei, ut sine illis nemo possit esse verus fidelis, vel justificationem consequi; sed tertius non æqualis est necessitatis, saltem quoad exercitium, et potius pertinet ad perfectionem fidei, quam ad ejus essentiam; cum certum sit verum fidelem posse aliquando illo sensu

carere.

V. Hinc patet applicationem specialem promissionum duplicem esse : Aliam quæ respicit remissionem peccatorum, ut bonum certo obtinendum; Aliam quæ illam intuetur, ut bonum jam collatum. Utraque distinguit fidem justificantem ab historica; sed prima sola est præcipuus actus fidei qui nos justificat, secunda vero eam sequitur ut ejus fructus. Fides historica respicit promissionem Evangelii mere theoretice, sine ulla applicatione. Sed fides justificans ulterius tendit, dum facit ut homo fidelis respiciat promissiones ut destinatas pœnitentibus, ex quorum numero ipse sit; quam applicationem nec Dæmones nec Impoenitentes facere possunt. Hanc vero applicationem alia excipit per actum reflexum, quo videns fidelis se credidisse, certo persuadetur peccata sua sibi esse remissa. Prima applicatio est fiducia adhæsionis, per quam scilicet fit, ut homo confugiens ad Christum, illi innitatur et adhæreat; Altera est fiducia sensus, quæ nititur sensu Christi recepti, et in eo remissionis indulta.

VI. Atque hinc facile respondetur ad Quæstionem, quæ hic moveri solet: An objectum fidei salvificæ sit remissio peccatorum, vel jam impetrata, vel adhuc impetranda? Unde Adversarii occasionem sumunt

doctrinam nostram traducendi ut absurdam, quæ circulo ridiculo implicetur, quasi dicamus fidem justificantem, qua obtinemus remissionem peccatorum, in co consistere, ut credamus peccata nobis jam esse remissa, ut Arnaldus post Bellarm. fuse hoc exequitur lib. iii. cap. 9, Subversionis doctrinæ moralis, &c. Sed facile est illusiones istiusmodi et calumnias discutere. Primo, remissio potest dici impetrata de jure per mortem Christi, in cujus sanguine remissionem habemus, Eph. i. 7, vel de facto per efficacem ejus applicationem, quæ fit in corde. Priori sensu bene dicitur objectum fidei esse remissionem peccatorum jam impetratam, scilicet merito Christi. Sed posteriori est tantum remissio impetranda; quia cum fides sit causa instruinentalis justificationis, debet præcedere justificationem. At fiducia remissionis impetratæ, cam necessario sequitur, quia persuasio de re aliqua facta, semper est posterior ipsa re facta, quæ est ejus objectum, nec potest esse ejus cau-a. Secundo, actus fiducialis, ut jam dictum, duplex est, alter qui præcedit justificationem, ut ejus causa, alter qui eam sequitur, ut ejus effectus. Ille, qui consistit in persuasione de Satisfactione plenissima Christi pro peccatis omnium credentium præstita, et in refugio ad ipsum ac ejus receptione, respicit remissionem merito Christi jam impetratam, sed reipsa mihi credenti applicandam. Iste, qui consistit in actu reflexo fidei, et in justificationis sensu, respicit remissionem, ut jam mihi applicatam. Per illum credo peccata mea mihi remissum iri de futuro, vel de præsenti hic et nune remitti. Per istum vero peccata mihi in præterito jam remissa esse. Unde ad obtinendam remissionem peccatorum, non debeo credere peccata mihi jam remissa, ut perperam nobis impingunt; sed debeo credere peccata mihi credenti et poenitenti, juxta promissionem factam credentibus et poenitentibus remissum iri certissime, quæ postea actu secundario et reflexo ex sensu fidei credo mihi esse remissa.

um fidei esse

VII. His positis, quæstio eo redit, An proprium et Objcctum propri- specificum objectum fidei sit promissio specialis miseripromissionem cordiæ Dei in Christo? Quod negant Pontificii, Nos affirspecialis miseri- mamus. Rationes sunt, 1. Quia idem est objectum cordia proba fidei et Evangelii, siquidem hæc se invicem respiciunt; tur. 1. Quia, &c. At Evangelii subjectum proprium et spceificum est pro

missio specialis misericordiae in Christo, Rom. i. 16, Joh. iii. 16; non alio quippe tendit, quam ut Christum crucifixum nobis proponat ut Authorem salutis omnibus credentibus et pænitentibus, atque adeo Messiam 2. A Fide. et Redemptorem nostrum si credimus. 2. Quia fides respicit promissionem gratiæ, At omnis promissio infert specialem applicationem respectu eorum quibus fit. Licet enim in genere proponatur omnibus credentibus, quia tamen sub genere continentur omnia individua, quisquis apprehendit promissionem generalem de servandis omnibus credentibus ut veram, debet etiam eam sibi applicare in specie, si sentit se esse ex credentium numero. Cum vero constet fidelem posse esse certum de fide sua, ut postea probabitur; nihil obstat quominus rite et legitime possit sibi promissionem generalem applicare tanquam ad se pertinentem. Imo cum promissiones non alium in finem fiant quam ut recipiantur, omnes et singuli possunt et debent cas sibi applicare.

VIII. 3. Quia fides Sanctorum præcipue semper res3. Ab Exemplis pexit specialem misericordiam in Christo. Gal. ii. 20,

Sanctorum.

Paulus testatur se credere Christum se dilexisse et mortuum esse pro se, et 1 Tim. i. 15, Christum venisse ad servandos peccatores, quorum sit primus, &c. Idem passim profitetur de fidelibus, Rom. viii.

16, 32, 33, &c., Eph. i. 3, 4, 5, 2 Cor. v. 1, Col. i. 5, 1 Pet. i. 2, 1 Cor. ii. 12, 1 Joh. iii. 2. Nec hic recurrendum ad revelationem quandam specialem et extraordinariam, quæ quorundam sit, non omnium. Quia persuasio ista non nititur ullo privilegio certorum fidelium, sed pendet ex fundamentis generalibus, et omnibus fidelibus communibus, puta a Foederis natura, a Christi Morte et Resurrectione, a Dei Fidelitate, et sim. IX. 4. Quia Sacramenta, quæ sunt sigilla promissio4. A Sacramentis, num, particularem istam applicationem important, quatenus in eum finem instituta sunt, ut promissiones generales et indefinitæ applicentur et obsignentur sigillatim cuique fideli. Unde non in genere tantum proponuntur, sed in specie huic et illi individuo, qui supponitur habere fidem, administrantur et proponuntur. Quæ autem est ratio Sacramentorum, eadem debet esse promissionum. Nec juvat dicere cum Bellarmino Sacramenta esse signa salutis infallibilia, non absolute, sed ex parte sui, si homo non ponat obicem. Quia ut jam dictum, agimus hic de vero fideli, non de hypocrita, qui ponit obicem, et cui Sacramentum ideo nihil obsignat. X. 5. Quia qui obsignati sunt Spiritu Sancto, et qui 5. Ab obsignatione arrhabonem hæreditatis acceperunt, possunt sibi applicare promissiones; quia nemo signatur in spem indefinitam, sed tantum ille cui peculiariter applicatur promissio. Arrhabo autem non datur solum, ut quis sciat promissam esse omnibus et nullo delectu salutem paucis obventuram, sed ut norit se inter omnes et ex omnibus delectum, cui certa fieret promissio. At hoc passim de fidelibus prædicatur, 2 Cor. i. 21, 22, Eph. i. 13, et iv. 30, Rom. viii. 16.

Spiritus.

XI. 6. Quia Fides justificans sine speciali misericordia non differret a fide Dæmonum et Reproborum, quibus notitia et assensus competere possunt, sed non fiducia in promissionibus divinis.

XII. Licet promissio specialis misericordiæ respectu singulorum fidelium in particulari non contineatur expresse et explicite in Verbo; implicite tamen et per necessariam consequentiam inde deducitur. Nam qui dicit, Quisquis credit servabitur, dicit etiam Petrum et Johannem credentem servatum iri. Ut in Lege sub præceptis generalibus specialia continentur, et quod in genere omnibus interdicitur, etiam in specie singulis applicari debet; Ita quod omnibus in aliquo genere promittitur, potest et debet applicari singulis sub illo genere contentis. Rursus quemadmodum Christus variis in particulari promissiones applicavit, ut Paralytico, Latroni, Peccatrici; Ita easdem speciatim applicat credentibus Spiritus S., Rom. viii. 16, et Ministri Evangelii, Joh. xx. 23, qui Legatione pro Christo funguntur, 2 Cor. v. 20.

XIII. Quod Apostolus, Heb. xi. 1, dicit fidem esse demonstrationem invisibilium, probat quidem in fide requiri notitiam et firmam persuasionem veritatis rerum, quæ proponuntur credendae; Sed non negat fiduciam specialis misericordiæ ad eam pertinere; Imo hoc supponit necessario, quum eam dicit esse izboracuv räv làmgquiry. Quod addit ver. 3, de Mundi creatione, et Arcæ extructione, eodem spectat. Nam ut Redemptio Creationem, sic illius notitia hujus cognitionem supponit, ut fides justificans historicam. De Noacho autem falsum est, quod in extructione Arcæ nihil respexerit nisi horrendum Dei judicium in delendo genere humano, de sui autem et suorum liberatione ex speciali misericordia nihil cogitarit ; imo non alia de causa Arcam extruxit, quam ut sibi suisque prospiceret. Quum vero, ver. 6, objectum fidei dicitur esse credere Deum esse, et esse remuneratorem ipsum quærentibus, patet duo necessario conjungi, notitiam

« PoprzedniaDalej »