Obrazy na stronie
PDF
ePub

expresse Paulus testatur, 1 Cor. iv. 7; Eph. ii. 8, 9; Rom. iii. 27, et iv. 1, 2.

Fontes Solutionum.

XIII. Locus Pauli, 1 Cor. xv. 10, non juvat Synergisstas. 1. Quia Paulus agit de ministerio suo, non de conversione. 2. Successum omnem operis non ad se, sed ad gratiam refert. Non dicit Paulus gratiam secum laborasse, ut ipse veniat cum ea in laudis et laboris societatem, sed contra id quod de se dixerat, quod plus omnibus laborasset, per quandam epanorthosim vult in solidum acceptum ferre gratiæ quæ secum erat. Ideo verba ἡ χάρις τοῦ Θεοῦ ἡ συν i, non sunt reddenda cum V. V. gratia Dei mecum supple operata est, ut vellent a Lapide et Tirinus, sed gratia Dei, quæ mecum est, quod vis articuli innuit, ut significet quicquid præstitit in labore suo, non sibi adscribi velle, sed gratiæ Dei quæ secum fuit.

XIV. Aliud est loqui de cooperatione hominum cum Deo ad opus ministerii; Aliud de cooperatione eorum ad opus conversionis. Priori sensu dicuntur go, 2 Cor. vi. 1, et 1 Cor. iii. 9, quia Deus eorum opera et ministerio utitur ad prædicationem Evangelii et Ecclesiæ ædificationem, licet in vitæ et benedictionis ac incrementi collatione nullum Deus habeat usgyòv, ver. 6; Sed posteriori nemo dici potest Dei cooperarius in primo vocationis momento, quo vires credendi nobis dantur.

XV. Quum Spiritus dicitur "adjuvare infirmitates nostras," Rom. viii. 26, non agitur de convertendis, sed de conversis et fidelibus, quorum infirmitates Spiritus sublevat, maxime quum intercedit pro ipsis, et eos orare nescientes docet. Si homines adjuvari dicuntur a Deo, non ad gratiam primam et prævenientem, qua convertuntur, referendum est, sed ad concomitantem, per quam conversi tenentur salutem suam promovere et perficere. XVI. Aliud est hominem habere liberum arbitrium, Aliud per liberum arbitrium posse gratiæ cooperari. Non negamus hominem quum primo convertitur habere liberum arbitrium, alias ne homo quidem esset. Sed negamus posse Deo cooperari, vel indifferenter se habere ad recipiendam vel rejiciendam gratiam.

XVII. Quamvis homo non possit cooperari Deo vocanti, non sequitur, Vel tolli omnem diligentiam et studium in fide exercenda et excolenda; Vel nullum locum habere præcepta et promissiones; Vel non laudandos esse qui credere et resipiscere volunt, nec peccare qui nolunt. 1. Quia diligentia et studium hominis non eo pertinet, ut homo Deo cooperetur, quum primum convertitur; sed ut excitatus et conversus a Deo agat, et salutem suam perficiat. 2. Quia præcepta et promissiones sunt regule officii, non mensura virium, et nulla ex præcepto facultas, vel ex officio vires colliguntur; cum Deus sapientissime hominem et officii et impotentiæ suæ admoneat per mandata, iisque tanquam mediis utatur ad id quod præcipit efficiendum.

XVIII. Licet in regeneratione sui homo præexistat, quod non dici potest de generatione naturali; Existit tanquam subjectum passivum operationis alienæ, non ut principium operationis propriæ: Et si actus vitales edit, pertinent ad vitam naturalem et animalem, non spiritualem gratiæ, respectu cujus dicitur plane mortuus.

XIX. Tantum abest, ut per gratiam Dei, exclusa hominis cooperatione, lædatur hominis voluntas, ut potius perficiatur, quum a servitute peccati traducitur ad libertatem gratiæ, Deo, qui voluntatem fecit, naturam ejus et modum agendi non tollente, sed confirmante. Nec nisi absurde dicitur in truncum mutari, cum non tantum subjectum sit quòs, quod capax est et conscium gratiæ, sed et instrumentum vivum et morale, quo Deus utitur ad conversionem actualem in eo perficiendam; quod utrumque de trunco dici nequit.

XX. Licet Spiritus S. promittatur subinde, et detur etiam fidelibus jam renatis et conversis, quoad progressum et incrementum gratiæ regenerantis, Luc. xi. 13, Joh. vii. 38, 39, ut quod coepit in illis bonum opus promoveat et perficiat; vel ad ejusdem gratiæ confirmationem et obsignationem usque ad diem redemptionis, et quoad donum consolationis, de quo agitur, Eph. i. 13, 14: Non sequitur eum etiam non dari non renatis ad regenerationem tanquam Spiritum regenerationis et illuminationis. Imo cum regeneratio fieri non possit nisi a Spiritu, Joh. iii. 5, 6, qui author est vitæ nostræ spiritualis, Gal. v. 25, necessario dari supponitur.

XXI. Mortificatio actualis veteris hominis, et vivificatio novi, quæ fit per depositionem vitiorum, et vitæ ac morum emendationem, ad quam homo cooperatur, sequitur quidem regenerationem habitualem, ut proprius ejus fructus, Gal. v. 22, 23, Col. iii. 5, qui ab ea separari nequit; sed ab ea tamen distinguitur ut effectus a causa, et actus ab habitu, Eph. ii. 10, Rom. vi. 4, Ezec. xxxvi. 26, Jer. xxxii. 39. Ideo enim fimus a Deo novæ creaturæ, ut in novitate vitæ ambulemus.

QUESTIO VI.

An Gratia efficax operetur tantum suasione quadam morali, quam homo vel admittere, vel rejicere possit? An vero virtute invicta et omnipotente, cui nullum resistere possit hominis Arbitrium? Prius Neg.; Poster. Affirm.; contra Pontif. et Armin.

I. Hic præcipuus est Cardo Controversiæ, quæ mota fuit post Pontificios ab Arminianis circa modum Conversionis, quæ definita fuit in Synod. Dordrac. Art. 4.

II. Ad statum Quæstionis, Notandum: 1. Non quæri, Status Quæs- An Gratia concurrat ad fidei productionem, Sed quomotionis. do, et quousque concurrat. Nam Arminiani videntur omnia gratiæ concedere, et fatentur liberum arbitrium ex se nihil posse. Sed cum deventum est ad explicationem modi, secundum quem gratia operatur; tum pertendunt ita semper operari, ut positum sit in libertate hominis vel admittere eam vel rejicere, vel ponere, vel non ponere obicem. Unde ex duobus quibus eadem gratia offertur, si unus convertitur, altero incredulo manente, ratio non petenda est secundum ipsos a gratia, quæ eadem sit, sed a dispositione subjecti seu hominis, quia iste obicem posuit, ille vero non; id. unus rejecit gratiam quam alter admisit. quod una manu largiri videntur, initium, progressum, et complementum omnis boni nostri esse a gratia prædicantes, subdole altera surripiunt, modum operationis istius resistibilem statuentes, sub qua voce consensum et cooperationem voluntatis occultant, qua homo possit semper vel rejicere vel recipere gratiam, id. seipsum discernere.

Ita

III. Licet autem voces Resistibilitatis et Irresistibilitatis gratiæ, et barbaræ sint, et minus aptæ ad id quod quæritur explicandum, ipsis enim resistibile dicitur quod potest impediri; cum tamen aliud sit resistere, aliud superare; Cogimur iis uti ad hominem, ut larvam Adversariis detrahamus, qui sub ista vocum novitate, virus antiquæ hæreseos propagare

conantur.

IV. 2. Non quæritur De resistendi potentia, vel de resistentia inchoata et incompleta, An Homo possit resistere Deo vocanti, et resistat actu? Hoc enim ultro largimur, et magno nostro damno nimis experimur; non

PARS II.

2 H

tantum posse resistere, sed non posse non resistere. Sed quæritur De resistentia totali et completa, seu de resistentiæ successu, An scilicet homo eatenus resistere possit, vel actu resistat, ut gratiam vincat et superet, et voluntas maneat semper in ancipiti? Quod asserunt Adversarii, Nos negamus.

V. 3. Non quæritur De Gratia externa et objectiva, An homo possit resistere Verbo, et aliis mediis externis a Spiritu ad ejus conversionem adhibitis. Nemo enim negat iis ita ab homine resisti posse, ut sæpe maneant inutilia et inefficacia. Sed quæritur de gratia interna et subjectiva, An Deo eam ad conversionem adhibente, homo ita illi reluctari possit, ut eventus quem Deus intendit non sequatur?

VI. 4. Non quæritur, An gratia sit resistibilis respectu intellectus vel affectuum; Fatentur enim Arminiani intellectum hominis illustrari irresistibiliter, et ejus affectus irresistibiliter excitari, et gratiæ sensu affici. Sed agitur de sola voluntate, quam pertendunt resistibiliter semper m9veri, ut assensus ejus maneat semper liber: Dari quidem irresistibiliter vires credendi et se convertendi, sed actum ipsum credendi et se convertendi posse fieri vel impediri ab humana voluntate, quia volunt illi inessc essentialem digiz ad gratiam admittendam vel respuendam. Quod ut falsissimum esse suo loco demonstratum; Ita resistibilem hoc sensu gratiam efficacem esse pernegamus.

VII. Quæstio ergo eo redit, An modus operationis gratiæ efficacis sit semper resistibilis? Id est, An positis omnibus operationibus gratiæ, quibus ad conversionem in nobis efficiendam Deus utitur, maneat tamen ipsa conversio ita in potestate hominis, ut possit obicem ponere vel non ponere, id. eam recipere vel rejicere, atque ita se convertere, vel non convertere? Quod volunt Adversarii, Nos vero negamus; Imo pertendimus gratiam efficacem ita in homine operari, ut licet non possit non resistere ab initio, nunquam tamen eatenus resistat, ut eam finaliter superet, et opus conversionis impediat.

Gratiæ irresisti

VIII. Rationes sunt: 1. A parte hominis. Quia totali bilitas proba et invicta laborat ad bonum impotentia, ut fuse probatum tur: 1. A parte est Loc. X. Qu. iv. quæ modo per mortem, modo per hominis; cæcitatem, modo per cor lapideum, et similes locutiones exprimitur, quæ, ut sola suasione morali expugnari non potest, quæ objective tantum agit, sed vim omnipotentem requirit, quæ effective operetur si non physice, at supernaturaliter et divine, Ita nihil supponit in homine, quo recipere gratiam possit, et ex resistibili efficacem reddat. Quænam enim dispositio in mortuo ad vivendum, in cæco ad videndum, in lapide ad sentiendum dari potest? Et ut ad sensuum operationes quando corruptæ sunt, non suflicit objecti propositio, sed requiritur antecedenter facultatis ipsius vitiata sanatio, ut objectum rite apprehendat, et actum suum eliciat, ut supra Qu. iv. ostensum, Ita in facultatibus animæ rationalis per peccatum corruptis, non sufficit objecti propositio moralis, requiritur insuper facultatis corruptæ renovatio efficax physica vel potius hyperphysica.

2. A Parte Dei;

IX. .2. A Parte Dei convertentis. Quia eam efficaciam et potentiam adhibet in hoc opere, quae plane sit insuperabilis, que ideo phrasibus iparratais, et quæ vim invictam et successum infallibilem importent, describitur, ut quum dicitur homines creare, Psal. li., 2 Cor. v. 17, Eph. ii. 10; regenerare, Joh. iii. 5, Tit. iii. 5, 1 Pet. i. 3; resuscitare, Eph. i. 19, 20, et ii. 4, 5, Col. ii.; cor lapideum auferre et carneum dare, Ezec. xxxvi.; trahere, Joh. vi. 44. Ut ergo creanti, generanti, suscitanti, nemo resistere potest; Ita nee Deo homi

nem convertenti. Licet vero non per omnia conveniat actio Dei in nostri conversione cum creatione, resurrectione, et generatione, et varia discrimina hic occurrant; Non potest vis argumenti infringi. Quia in similibus metaphoris circumstantiæ non sunt urgendæ, in quibus multa possunt esse disparia, sed scopus tantum attendendus, qui non alius est, quam immensam et invictam Gratiæ efficaciam describere, quæ se exerit in hominum conversione, similem potentiæ, quam Deus adhibuit in Creatione, et Resurrectione. Nec alio pertinent magnificæ illæ descriptiones istius operationis, quas toties repetit Apostolus, ut quum, 2 Cor. iv. 5, 6, dicit, "Deum, qui dixit, ut lux splendesceret e tenebris, splenduisse in cordibus nostris ad dandum nobis cognitionem gloriæ Dei in facie Jesu Christi," Et, Eph. i. 19, 20, quum eandem potentiam quam in Christi a mortuis excitatione adhibuit, adhibere asserit in conversione nostra, "Ut agnoscatis," inquit, "quæ sit excellens illa magnitudo Dei potentiæ in nos qui credimus, secundum efficaciam roboris ejus, quam operatus est in Christo excitando eum a mortuis." In quibus Paulus ita extollit virtutem Dei, ut nunquam sibi satisfacere videatur. Non meminit tantum potentiæ, sed ne communem hic et ordinariam arbitraremur, addit iyidos magnitudinem potentiæ, et quidem ar, id est, que superet captum nostrum, et quasi hoc non sufficeret, subjicit modum omnipotentem et invictum, quo immensa illa potentia operata est, non leni tantum suasione sed κατὰ τὴν ἐνέργειαν τοῦ κράτους της ισχύος αὐτοῦ juxta efficaciam potentice roboris ejus, id. roboris potentissimi, cujus specimen in Christi resurrectione visum est, ut eadem virtus infinita, quæ in Christo suscitando sese exeruit, in hominibus pariter ex peccati tumulo excitandis debuerit operari. Jam si Deus non ulterius agit in nobis convertendis, quam ut relinquat hominem in ancipiti, ut penes ipsum sit gratiam admittere, vel rejicere, quid opus fuit isto verborum cumulo, et qua veri specie potuit dicere invictam istam potentiam in nobis exeri ad modum resurrectionis Christi? Sane ista omnia, vel nullum sensum fundunt, vel gratiæ irresistibilitatem, et efficaciam insuperabilem demonstrant. X. Nec dici potest quod volunt Remonstrantes: 1. "Agi de resurrectione corporis, non de conversione animæ." Quia scopus et series verborum ostendit manifeste agi de conversione nostra, nequaquam de resurrectione, et hoc confirmatur ex cap. ii. 5, 6, ubi Apostolus rediens ad institutum, "Et nos mortuos," inquit "in peccatis, convivificavit cum Christo," quod de resurrectione intelligi nequit, ut nec sequentia, ver. 10, "Illius opus sumus, creati in Christo Jesu." Denique si resurrectionem voluisset notare non dixisset potentiam illam exeri in præsenti erga nos, sed in futuro tantum esse exerendam.

XI. 2. "Agi non de fidei productione, quia alloquitur fideles, qui jam crediderunt, sed de fidei conservatione et incremento," ut 2 Thess. i. 11. Sed licet alloquatur fideles jam credentes, non obstat quominus in memoriam illis revocet modum quo crediderunt, et virtutem invictam Dei per quam crediderunt, ut eo magis excitentur ad glorificandum Deum. Deinde si tanta potentia requiratur in conservatione et incremento, non minor, imo major longe, requiritur ad ejus productionem. 3. "Non posse conversionis actum a solo Deo pendere ut resuscitatio mortui a solo suscitante pendet, quia homini ipsi præcipitur et non raro tribuitur." Sed licet homini præcipiatur, ut officium debitum, hoc non impedit quominus Deo vindicetur tanquam opus ejus proprium. Deus jubendo talia, quæ ipse daturus est ostendit obedientiam debitam, et partim etiam jubendo dat. Et quamvis conversio actualis homini tribuatur in actu secundo, quia actus agit, nunquam tamen habitualis in actu primo.

XII. Eandem efficaciam solide probant loca, quæ Vocationem nostram per Tractionem explicant, ut Joh. vi. 44, Nemo potest ad me venire, nisi Pater traxerit ipsum. Si quis enim hanc locutionem rite expendit, facile comperiet, eam stare non posse cum facultate dissentiendi si velis. Nam cui relinquitur ista facultas, duci quidem potest dici, sed non trahi, quod quidem verbum nullam coactionem et violentiam notat, quia ex nolente homo fit volens, sed infallibilitatem tamen eventus innuit, ut qui trahitur sequatur necessario, et non possit non venire, Cant. i. 4, Trahe me, inquit Sponsa, et curremus post te. Et in isto loco, ver. sequenti, ubi effectum istius tractionis notat, Quisquis ergo andivit a Patre et didicit venit ad me: Ubi duo a Christo maximi momenti insinuantur, 1. necessitas gratiæ, sine qua impossible sit ad Christum venire, id. credere, quia nemo potest venire nisi trahitur. 2. ejusdem efficacia et insuperabilitas, quia quisquis trahitur et docetur a Patre venit ad Christum. Quod August. contra duas Epist. Pelag. bene observat, lib. 1, cap. 19, “Non ait duxerit, ut illic aliquo modo intelligamus præcedere voluntatem. Quis trahitur, si jam volebat? Et tamen nemo venit nisi velit. Trahitur ergo miris modis ut velit, ab illo, qui novit intus in ipsis hominum voluntatibus operari, non ut homines, quod fieri non potest, nolentes credant, sed ut volentes ex nolentibus fiant."

XIII. Non potest hic reponi, "Omnes quidem qui credunt trahi, sed non solos." Quia verba ipsa contrarium probant; nam ut dicendo, ver. 44, Neminem ad Christum venire, nisi quem Pater traxerit, solos a Patre tractos statuit ad Christum venire, Ita subjiciendo, ver. 45, "Quisquis audivit a Patre et didicit venit ad me," omnes tractos necessario et infallibiliter venire asserit. Duæ istæ propositiones se mutuo juvant, ut soli et omnes tracti dicantur in Christum credere. Non solidius regeritur "tractionem istam non fieri irresistibiliter, quia fit audiendo et discendo, quorum neutrum possit fieri modo irresistibili." Quia alia est hominum institutio, alia Dei; homines docendo non trahunt, suadere quippe possunt sed non persuadere; At qui sunt a Deo docti trahuntur, id necessario sequuntur, et obediunt, quia non mediate tantum per Verbum, sed immediate et interne per Spiritum docentur, 1 Joh. ii. 20, et docendo trahuntur. "Trahit sua quemque voluptas," inquit Poëta. "Trahitur animus, et amore," inquit August. Demonstratio non cogit, sed trahit, et necessitate amica permovet. Deus quum docet, demonstrat, id est non modo suadet et movet, sed persuadet et permovet homo cum a Deo discit, non quidem obtorto collo trahitur, sed vero vincitur, et victrice delectatione, qua nihil suavius, nihil efficacius, expugnatur; hinc omnes auditores venire dicit, id. non tantum potentiam veniendi obtinere, sed ipsum actum, quod August. bene observat, lib. 1, de Gra. cap. 18, "Omnis qui didicit a Patre, non solum potest venire, sed venit, ubi jam et possibilitas profectus, et voluntatis affectus, et actionis effectus est." Ut hic suavitas summa cum summa efficacia conjungantur, illa quidem per doctrinam, ista vero per tractionem, id. talem doctrinam, quæ sit vera ulaváyen quæ suadendo persuadet et flectit ad obsequium. Denique frustra additur, Si Tractio significat actionem in homine productam, antequam venire possit ad Christum, jam conversus erit antequam veniat ad Christum, id. conversus antequam conversus." Quid enim obstat quominus dicatur conversus actu primo, id regenitus, antequam convertatur actu secundo? Imo necesse est ut Deus veniat ad nos antequam eamus ad ipsum, ut apprehendat et præveniat nos misericordia sua, antequam eum apprehendamus, ut inveniatur a non quærentibus, Isa. lxv. 1. Nemo enim fidelis est, nisi qui misericordiam a Deo consecutus est fidelis.

[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »