Obrazy na stronie
PDF
ePub

Hieronymo, vel Gnosticis et Eunomianis associari, a quorum sententia fuit alienissimus. In quo inique cum ipso egisse Hieronymum, Erasmus ipse non potest dissimulare, quum ait eum in ipsum ita debacchatum fuisse, ut plusculum modestiæ in eo cogatur desiderare, quasi negaret faciendum martyrium, vel martyrum sanguinem conculcandum et nullo prorsus honore dignum existimaret; Cum negaret tantum Martyrum reliquias esse colendas; Qua in re cum Vigilantio nos facere non diffitemur. Si vero errores quosdam fovit in aliis doctrinæ capitibus, ut illi exprobrat Hieronymus, quam vere non satis constat, nihil nobis cum illo commune esse profitemur.

QUÆSTIO IX.

AD PRÆCEPTUM SECUNDUM.—de CULTU IMAGINUM.

An Dei et SS. Trinitatis, Christi, Deiparæ Virginis, et aliorum Sanctorum Imagines cultu religioso prosequi liceat? Neg. contra Pontificios.

I. Duæ sunt præcipuæ Quæstiones de Imaginibus sacris, 1. De earum cultu, An colendæ sint et venerandæ ? 2. De earum usu, An faciendæ saltem sint, et in Templis, aliisque locis sacris collocandæ ? Posteriorem proxime expendemus. Prior nunc attingenda.

tionis.

II. Non quæritur, An dari possint Imagines, quæ in Status Quæs- aliquo pretio apud nos esse debeant, sive artificem spectemus, sive materiam, sive antiquitatem, sive etiam propter prototypum, si sit vir alicujus nominis, vel nobis carus. Sed An Imaginibus Dei et Sanctorum manu hominum factis deferendus sit cultus aliquis religiosus, sive adoratio, sive veneratio dicatur. Nec enim inter Adversarios de eo convenit, aliis adorationem rotunde tribuentibus, aliis vero ad declinandam invidiam, venerationem tantum urgentibus. Sed inani distinctione, quia cum cultus religiosus tantum unicus sit, nec varias species admittat, perinde est quocunque nomine indigitetur.

III. Secundo, non quæritur hic de modo cultus Imaginibus exhibendi, seu quomodo adorari debeant Imagines; ut excutiamus variantes et sibi adversas Pontificiorum sententias, qui instar veteris Babelis architectorum divisi sunt linguis, et acriter inter se digladiantur: An adorandæ sint proprie et per se, ut terminent inter se adorationem, ut quidam vellent; An vero tantum analogice, improprie, et reductive ad exemplum et prototypum, quod alii. An cultu eodem cum prototypo, ut non pauci, An vero diverso et inferiori, ut alii. Sed quæritur tantum de veritate cultus, An aliquis cultus religiosus illis debeatur; quod constanter asserunt Pontificii, Nos vero negamus.

IV. Pontificiorum sententia non aliunde melius colligitur, quam ex Concilii Tridentini sanctione. Licet enim hic, ut alibi, suspense et ambigue loquatur, ut utrique dissentientium parti quantum fieri poterat satisfaceret; satis tamen mentem suam aperit, quum provocat ad Concilium Nicænum secundum, et approbat quicquid in eo circa cultum Imaginum constitutum est; Verba sunt Sessione 25, Decreto de Veneratione Reliquiarum, Invocatione Sanctorum, et Imaginibus, ubi mandatur Episcopis, ut "doceant Sanctorum Invocationem, Reliquiarum honorem, et Imaginum usum, et eos qui aliter docent impie sentire prædicent; Id quod Conciliorum, præsertim vero secundæ Nicænæ Synodi, decretis contra Imaginum

oppugnatores est sancitum." At nemo nescit Concilium hoc, habitum ann. 787, et inter Oecumenica ab ipsis relatum, adorationem Imaginum expresse sanxisse; Unde Actione 7, anathemate percutit eos, qui vel tantisper dubitant, An sint adorandæ Imagines. "Gloriosorum Angelorum et Sanctorum Imagines adorandas putamus. Si quis vero ita non est animatus, sed circa venerandarum Imaginum adorationem laborat et dubitat, eum anathematizat sancta et veneranda Synodus." Cum vero quibusdam vox adorationis duriuscula videretur, et ut mollius loquerentur, dicerent " Imagines esse venerandas," Synodus Act. iv. sic in eos invehitur, omnes qui se sacras imagines venerari confitentur, adorationem autem recusant, a Sancto Patre Anastasio redarguuntur ut hypocritæ," et ait eos "Sanctis convitia dicere." Cum ergo Concilium Tridentinum approbet quicquid in illa Synodo sancitum est, patet non aliam fuisse ejus sententiam.

[ocr errors]

V. Quam confirmat secundo praxis quotidiana inter ipsos recepta, in qua constat populum coram imaginibus procumbere, illas osculari, Thus illis adolere, Altaria erigere, preces offerre, vota nuncupare, ferias sacras instituere, et similes adorationis et cultus partes deferre. Et ne quis putet populum in illa praxi peccare, Doctores vero præcipuos aliud sentire, non difficile est ostendere, mentem ipsorum huic praxi respondere. Hinc Thomas, iii. q. 25, articul. 1, vult cultum latriæ exhiberi cruci Christi, non minus ac ipsi Christo; "Cum ergo Christus adoretur adoratione latriæ, consequens est, quod ejus imago sit adoratione latriæ adoranda." Quem sequitur Caietanus in notis, et Gabriel Biel, lecti. 49 in Canon. Missæ; "Si fuerint imagines Christi, adorentur eadem specie, qua Christus, id est adoratione latriæ;" quam sententiam maxima pars Doctorum amplectitur, Alexander, Bonaventura, Richardus, Paludanus, Capreolus, Castro, Canisius, Turrianus, et alii plurimi, quos ad triginta usque enumerat Vasquez, lib. ii. de Adorat. Disp. 8, c. 3. Ipse vero summa contentione pertendit quaslibet res inanimatas adorari posse latriæ cultu. Imo et festucam et radium Solis, sub quo latet Diabolus, libro iii. disput. 1, cap. 2 et 3. Bellarm. lib. de Imag. c. 21, vult imagines coli, non solum ob prototypum, seu rem significatam, sed etiam ob seipsas, ita ut veneratio terminetur in Imaginem. Huc pertinet quod publico et solenni ritu Crux ipsa invocatur in Hymno, qui die Veneris ante Pascha pronunciatur in ejus adoratione; dum enim Sacerdos detegens Crucem, ait, Ecce Lignum Crucis, et Chorus respondet, Venite adoremus, Oratio ad ipsam dirigitur, O Crux Ave, spes unica, Hoc Passionis tempore, Auge piis justitiam, Reisque dona veniam. Et ne quis putet hoc metonymice dici de Crucifixo, ab eo statim expresse distinguitur, sola digna fuisti ferre secli pretium, &c. Ita in Pontifi. Rom. f. 205, in Ingressu Legati, "Crux Legati Apostolici erit ad dextram, quia latria illi debetur, et gladius Imperatoris ad sinistram," &c.

VI. Fateor nonnullis inter Pontificios hanc sententiam non arridere, qui imaginibus Dei nullum cultum deferri debere pertendunt, sed eas tantum habendas esse ad historiam, et rerum præteritarum memoriam, non ut adoretur ipsa imago, sed tantum coram Imagine ipsum exemplar; quæ sententia fuit Gregorii Magni, qui Serenum Massiliensem Episcopum laudat, quod Imaginum cultum damnaverit, sed in eo carpit, quod Imagines fregerit, lib. iii. epist. 9, "Quod ea adorari vetuisses omnino laudavimus, fregisse vero reprehendimus; aliud est picturam adorare, aliud per picturæ historiam, quid sit adorandum addiscere." Ad quem accedit Durandus Episcopus Mimatensis in Ratio. lib. iv. p. 2, de 4 parte Can., Gerson Cancellarius Parisiensis, T. 2, Decla. Defect. Eccles. n. 67, Holchotus,

Tostatus, et alii in Deut. iv. Nec dubium est quin cordatiores et oculatiores ex Pontificiis eo propendeant. Verum non posse haberi pro recepta E. R. sententia, patet, non modo ex Bellarm., et aliis, qui eam acriter rejiciunt tanquam temerariam et hæreticam, adeo ut Baro. ad an. 794, insaniisse eos dicat, qui sic censuerunt, et Sirmondus, Tom. ii. Concil. Galli., vocet hanc hæresim Gallorum; sed imprimis ex Concilio Tridentino, quod cultum Imaginum expresse sancit. Imaginum cultus VII. Orthodoxi vero eum sic impugnant. 1. Ex Lege, rejicitur. 1. Ex quia diserta ejus extat prohibitio, dum præcipit Dominus Lege. expresse, ne vel faciamus Imagines Religionis ergo, vel eas adoremus et colamus, Exo. xx. 4, "Non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem, quæ est in cœlo desuper, et quæ in terra deorsum, nec eorum quæ sunt in aquis sub terra, non adorabis ea neque coles,' quod confirmatur Levitic. xxvi. 1, "Non facietis vobis idolum, neque sculptile, neque vobis erigetis statuam, vel lapidem figuratum in terra vestra, ut prosternatis vos ante eum," sic Deut. iv. 15, &c.; quibus locis prohibentur facere, non tantum, sculptile, id. imaginem sculptam, sed etiam, similitudinem quamlibet etiam pictam, exprimentem seu repræsentantem qualicunque effigie speciem aliquam, sive in cœlis, sive in terris, sive infra terram. Quidquamne potuit unquam vetari disertius, quam omnis hic imago interdicitur, quæ ad cultum religiosum statuatur? Aut quidquamne fuit unquam violatum manifestius, quam præceptum hoc violatur in communione Romana ?

[ocr errors]

VIII. Nequicquam vero obtenditur ad vim istius teli declinandam, 1. Præceptum hoc esse juris positivi, quod Judæos tantum obligarit, non vero naturalis, quo omnes obstringantur, ut Vasquez hoc effugium captat, Disput. iv. cap. 3, et Ambrosius Catharinus, opusc. de Imag., ad quos accedit Grotius. Nam contrarium testantur, tum finis immediatus et proximus Præcepti, qui est moralis et juris perpetui, nimir. ut verus Deus pure et incorrupte absque omni idololatria colatur, tum duæ ejus partes, prima de sidλomote, quia impossibile et nefas est Deum repræsentare per imaginem, altera de sidaλoλaręsia, quæ simpli. interdicitur, Deut. iv. 15; Deinde repetitio facta non semel in N. T. etiam post abrogatam Legem cæremonialem, Act. xv. 20, 1 Jo. v. 21, et sæpius in Epistola utraque ad Corinthios. Tertio, quia præceptum est natura notum, unde Gentiles ex eo redarguit Paulus, Act. xiv. et xvii., et Rom. i., quod confirmatur ex historia multarum gentium, quæ imagines admittere noluerunt, vid. Plut. in Numa, de Romanis; Tertull. Apolog. c. 25; Tacit. de Germa. c. 9. Quarto, Adversarii plerique hoc nobiscum agnoscunt, Bellarm. lib. iii. c. 7, Suarez in 3, To. i. q. 25, art. 8, disp. 54. sect. 7.

IX. 2. Excip. Agi de Idolis quæ sint rerum non existentium, qualia erant falsa Gentium Numina, non vero de Imaginibus, quæ sint rerum existentium; Ideo vertendum censent per dwλov, non vero per sixóva: Nam inane istud effugium esse patet, 1. Quia vox de quovis simulachro dicitur, unde a 70 redditur modo per daλor, ut apud Exodum, modo per yλvarò, ut Deutero. iv. 16, et v. 8, modo per sixóva, Isa. xl. 18, 20; Chaldæus reddit per sb, imaginem. 2. Quia licet vox bo esset angustior, vox, et quidem cum nota universalitatis, necessario omnem Imaginem debet includere, nisi velimus similitudinem non esse imaginem, et vice versa. 3. Vulgata Versio, Deut. iv. 16, hanc distinctionem respuit, quum reddit "sculptam similitudinem, aut Imaginem masculi," et Isa. xl. 18, " quam imaginem ponetis ei?" 4. Gratis fingitur distinctio inter dwλov et sixóva; quia licet in usu Theologico et Ecclesias

PARS II.

tico Idolum sumatur ut plurimum in malam partem, Imago vero etiam in bonam pro qualibet repræsentatione; tamen certum est in usu grammatico ejusdem esse significationis, et promiscue usurpari pro quovis simulacro. Hinc Gloss.: ixar, dwλov. Et apud Ciceronem Imago et Idolum eo tantum differunt, quod alterum Græcum, alterum Latinum est; Atomi, inquit lib. i. de Finibus, inanes Imagines, quas idola nominant. Ita passim apud Diodorum, Polybium, Plutarchum, et alios probatos authores, Regum, Imperatorum et aliorum statuæ dhe vocantur. Apud Scriptores Ecclesiasticos non raro confunduntur, ut dwλe pro imagine simplici ponatur, et vicissim Imago pro Idolo. 5. Quamvis in eo possint differre, quod in usu hodierno Idolum strictius sumatur, Imago vero latius, ut omne quidem Idolum sit Imago, sed non vicissim omnis Imago Idolum; nisi quum illi aliqua relatio divinitatis accedit, sive quoad repræsentationem, sive quoad cultum; Certum nusquam ita inter se distingui, ut vellent Pontificii, quasi Idolum esset tantum rerum non existentium, Imago vero existentium. Quia passim apud profanos authores idolum dicitur rerum existentium. In Scriptura vero Idola dicuntur imagines veri Dei, ut vitulus aureus Idolum vocatur, Act. vii. 41, et ejus cultores idololatræ, quod tamen ad verum Deum repræsentandum formatum fuit; Ita Idolum Micæ, Jud. xvii., et Vituli Jerobohami, 1 Reg. xii. 28. Deinde in lege Deus prohibet non tantum imagines rerum falsarum, sed etiam rerum existentium sive in cœlo, sive in terra, &c.; non dicit eorum quæ non sunt, sed quæ sunt. Sic res quælibet creatæ Idola fiunt, quum religiosus cultus illis exhibetur; Serpens æneus Idolum factum est, quum illi incensum adolere voluerunt Israëlitæ; Statua Nebucadnezaris idolum fuit, quando posita est ad adorationem; pleraque Gentium Idola non rerum falsarum, sed vere existentium fuerunt Imagines, puta vel Astrorum, vel Hominum, vel animalium. Idolum nihil dicitur esse, 1 Cor. viii. 4, non subjective, ratione existentiæ, vel objective, ratione repræsentationis; sed ratione efficacia, et formaliter, quia non est verus Deus.

X. 3. Excip. In Lege non quasvis Imagines vetari, sed quæ fiant ad adorationem latriæ, et quæ habeantur pro Diis. R. Legis verba talem explicationem respuunt, quæ non modo latriam, sed et duliam vetant reddi imaginibus, vox enim Hebraïcan significat servies eis, quod est dovaÚ. 2. Si vetantur tantum Imagines, quæ habeantur pro Diis, sic ageretur de objecto cultus, non de modo, atque ita confunderetur præceptum primum cum secundo. 3. Si exceptio valeret, facile Gentiles liberari possent a crimine idololatriæ, qui sæpe profitentur se non habere Idola sua pro Diis; Celsus apud Origen. lib. vii. p. 384, τίς γὰρ ἄλλος εἰ μὴ πάντα νήπιος ταῦτα ἡγεῖται Frovs; quis nisi plane infans, hæc scil. simulachra putat esse Deos? Arnob. lib. vi. Ethnicos loquentes inducens, "Erras et laberis, nam neque nos æra, neque auri argentique materias esse per se Deos, et religiosa censemus Numina; sed Deos ex his colimus." Eodem modo loquuntur apud Lactantium, lib. ii. c. 2. August. in Psal. cxiii. hoc effugium ipsorum refert et refellit. "Videntur," inquit, "sibi purgatioris esse religionis, qui dicunt, Nec simulachrum, nec dæmonia colo, sed per effigiem corporalem ejus rei signum intueor, quam colere debeo, &c. non hoc visibile colo, sed numen quod illic invisibiliter habitat." Nec Idololatræ fuissent Israëlitæ in vitulo aureo, quem non putabant Deum esse; Quis enim arbitretur eos adeo hebetes fuisse, ut crederent opus manuum suarum fuisse Deum illum, qui eos eduxerat ex Ægypto? sed tantum habuerunt in animo ejus simulachrum sibi fingere, ut verum Deum in hac imagine colerent, teste ipso Aarone, qui festum huic idolo consecratum vocat festum Jehova, Exod.

xxxii. 5. Nec obstat quod dicunt Aaroni fac nobis Deos, quia notum est in Scriptura sæpe signis nomina rerum significatarum tribui.

XI. Unde patet nihil habere Adversarios, quo se liberent a crimine Idololatriæ illis ex Lege impacto; Quod dum animadvertunt, seque tam diserto præcepto premi sentiunt, indignationem suam vertunt in ipsam Dei Legem, sacrilega audacia, et facinore antea inaudito, hoc mandatum e numero reliquorum expungendo, ne ipsis negotium facessat; si non ex ipsa Scriptura, quia hoc non fuit in ipsorum potestate, at ex Officiis, Breviariis, et aliis formulis Legis divinæ, quæ traduntur populo, quod sane luculentum est desperatæ causæ argumentum.

2.Quia cultus Ima

latricus.

XII. Secundo, Quia cultus religiosus Imaginum a ginum est idolo- Scriptura nunquam præceptus, vel probatus, non potest a crimine Idololatriæ liberari; Nam ex usu Scripturæ, et Ecclesiæ veteris; idolum est omnis imago religionis causa efficta; Is ergo colit idola, qui coram imaginibus incurvatur et procumbit, Isa. ii. 8, 9, vel eas per se quolibet religioso cultu proprie dicto, qui quocunque nomine veniat, soli Deo debetur, adorat. Imo qui Imagines, non per se quidem coluerunt, sed in Imagine prototyporum, Idololatræ dicuntur, ut Israëlitæ in cultu vituli aurei, Exod. xxxii. 4, 5, et in cultu duorum vitulorum a Jeroboamo erectorum in Dan et Bethel, 1 Reg. xii. 28. Nam cultum Bahalis et falsorum Deorum per imagines Achabus postea introduxit, 1 Reg. xvi. 32, 23, qui ideo malum fecisse dicitur plusquam omnes, qui fuerant ante ipsum. Idem dicitur de Idolo Mica, Jud. xvii. 3, quod Jehovæ fuit sanctificatum, et cujus Sacerdos describitur ut Sacerdos Jehovæ, c. xvii. et xviii. Sic Gentiles, quamvis coram Imaginibus prototypum adorarent, nihilo secius tanquam Idololatræ juste damnantur. Denique, non potest non esse idololatricus cultus, quo Deus colitur modo non debito, sed illicito et vetito. Frustra hic regeritur, non coli Imagines ipsas per se, quod esset idololatricum, sed tantum relate ad prototypum, vel prototypum in ipsis. Nam, præterquam quod non pauci ex ipsis volunt imaginem ipsam proprie et per se coli, ut aliquid sacrum, et terminare ipsum cultum, et non solum ut vicem gerit exemplaris, ut Bell. fuse docet lib. ii. de Imagin. c. 20, 22: Legis verba omnem cultum Imaginum, sive absolutum sive relativum, expresse vetant. Ubi vero Deus cultum latriæ respectivum, cujus objectum proximum sit Creatura, remotum vero Deus, instituit? Annon eadem distinctione olim moscholatris Israëlitis, adeoque Paganis ipsis idololatriam suam incrustare proclive fuisset? Deinde si axis ad prototypum eximeret ab Idololatria crimine, nulla unquam esse posset idololatria circa Imagines Divinitatis; quia non possunt coli ut imagines, sine relatione ad prototypum quod repræsentant. XIII. Tertio, Si Imagines religiose coli possent, hoc sunt coli propter fieret, vel propter se, vel propter exemplar; Sed neutrum se, nec propter dici potest; Non propter se, quia sunt infra dignitatem exemplar. hominis, quæ cura hominum fiunt et conservantur, utpote res inanimatæ manui et phantasia artificis subjecta: Unde toties simulachrorum cultus vetatur, Ps. cxv. 8, Isa. xl. 18, Jerem. x. 14, Habac. ii. 18, 19, quia sunt opus manuum hominum: Non propter exemplar, vel Deum vel Sanctos; Nam Deus in Imagine, in qua nomen suum non posuit, coli non vult, et in imagine materiali non potest repræsentari; Sancti vero nec per se, nec in Imaginibus colendi sunt. 4. Quia incognitus XIV. Quarto, Imaginum cultus incognitus fuit in Ecclefuit in prisca sia Christiana quatuor primis seculis; Patet ex variis testimoniis Patrum illum impugnantium, Origenis, lib. iii.

3. Quia nec pos

Ecclesia.

« PoprzedniaDalej »