Obrazy na stronie
PDF
ePub

arcem salutis in Evangelio patefactum. Si hujus fidei, qui est actus fidei formalis, mihi conscius sum, possum et debeo elicere actum fidei de quo agitur, quo credo Christum pro me pœnitente et ad ipsum confugiente esse mortuum, qui actus vocatur consequens, quia sequitur directum, quo in Christum credo, et ad eum ut unicum et perfectissimum Servatorem me recipio; et consolatorius, quia consolatione et gaudio ineffabili animam fidelis perfundit. Cum ergo nemo possit habere actum hunc specialem et reflexum fidei, nisi præsuppositis aliis præcedentibus, et veræ pœnitentiæ studio; patet non omnes teneri credere Christum pro se mortuum, sed tantum Resipiscentes et Credentes, id. omnes ex agnitione peccatorum et sensu iræ Dei contritos et confugientes ad Christum, et apud eum remissionem peccatorum quærentes, ejusque merito unice nitentes.

XLVIII. Frustra quis regeret: 1. "Mandatum fidei in Christum complecti omnes ejus gradus et actus; ideoque, omnes illos actus, et inter eos ultimum, quo quis credit Christum pro se esse mortuum, exigi ab omnibus, quibus mandatum credendi proponitur." Quia ea est natura, et dependentia istorum actuum ab invicem, ut ultimo non sit locus sine prioribus, nec tertio sine secundo, nec secundo sine primo. Dum ergo mandatum credendi proponitur, primus actus ab homine peccatore exigitur, non ut in eo subsistat, sed ut eo demum præstito progrediatur ad secundum, non præstito vero, nequaquam. Nec enim ille potest vel debet credere Christum esse Redemptorem suum, qui non vult agnoscere Christum esse Filium Dei, et redemptorem hominum, nec debet credere esse suum Redemptorem in hypothesi, qui non crediderit esse Redemptorem omnium in se credentium in thesi: sed qui præcedentes actus, qui sunt fundamentum hujus postremi, in se deprehendit, ille demum potest et debet hunc etiam exerere.

XLIX. 2. "Quotquot jubentur credere in Christum, juberi habere fidem justificantem, siquidem nulla alia potest esse salutaris; sed fidem justificantem necessario importare applicationem particularem, ut credamus Christum non in communi tantum mortuum esse pro hominibus, sed pro nobis in particulari, quia alias non differret a fide historica reproborum, Imo et ipsorum Dæmonum, qui hoc possunt credere." Resp. Fidem justificantem, quæ imperatur in Evangelio, complecti quidem varios illos actus, de quibus diximus, sed unumquemque in suo ordine, primo quidem directum et formalem, qui justificatorius dicitur, qui consistit in judicio intellectus practici de Christo solo et perfectissimo credentium et poenitentium ad ipsum serio confugientium Redemptore, et in refugio voluntatis ad Christum confugientis, et in ipso unice recumbentis; secundo vero reflexum et consolatorium, qui posito primo sponte sequitur. Nam ex quo video me, persuasum de promissione Evangelica, confugere serio ad Christum, et ab eo uno justitiam et vitam expectare, et illo niti, possum et debeo certo colligere Christum pro me mortuum esse, cum ex Evangelio mihi constet pro omnibus credentibus et poenitentibus eum esse mortuum. Unde ad Argumentum facilis est responsio, Quisquis tenetur habere fidem justificantem, tenetur credere Christum pro se mortuum: Actu fidei immediato et directo, nego; Sed actu fidei reflexo et secundario, concedo, vel in sensu composito, et præsupposito primo fidei actu, sed non in sensu diviso, et eo secluso. Nec propterea fides fidelium conveniet cum fide reproborum et dæmonum. Licet enim reprobi possint theoretice credere Christum esse Filium Dei, et Redemptorem hominum, nunquam tamen practice ita vere de eo persuadentur per assensum fiducialem Verbo Dei, ut ad ipsum confugiant, et in eum unice recumbant. Nam si vere persuasi essent Christum esse unicum et perfectum Servatorem credentium et pœnitentium, extra

quem non est salus; Cum voluntas sequatur necessario dictamen intellectus practici, et omnes natura beatitudinem appetant; impossibile foret eos ad Christum non confugere, et illum toto corde amplecti ad salutem. Atque hinc etiam patet, Diabolorum fidem nihil commune habere cum fide Electorum, cum sciant Christum solis datum esse hominibus, nec ullum fiducialem circa illum elicere queant.

L. 3. "Neminem posse fiduciam collocare in Christum, qui prius non sciverit Christum pro se esse mortuum, vel suum esse Servatorem. Hominem enim semper hæsurum anxium de salute sua, donec illi constiterit de intentione Dei, et de voluntate Christi, An mors Christi illi ex Deo consilio destinata sit?" Resp. Duæ sunt partes seu actus fiduciæ Christianæ, primus est in refugio ad Christum, et in ejus receptione, posterior est in acquiescentia, et delectatione, quæ nascitur ex sensu Christi apprehensi. Ille est actus fidei, quo ad Christum unicum Servatorem confugimus, et ei adhæremus, nosque ipsi, et ipsum nobis applicamus ad salutem. Iste est actus, quo, ad Christum confugientes et in eum recumbentes, confidimus nos communionem cum eo, ejus morte et beneficiis habere et habituros in æternum, et in eo acquiescimus, certo persuasi eum pro nobis esse mortuum, et morte sua nos cum Deo reconciliasse. Prior vocatur a quibusdam fides in Christum, Posterior fides de Christo. Iste respicit Christum ut pro se mortuum, sed non Ille; nemo enim scire potest Christum pro se mortuum esse, nisi prius in ipsum crediderit: Cum enim promittatur tantum credentibus et poenitentibus, prius mihi confugiendum est ad Christum, et meritum ejus apprehendendum cum seriæ pœnitentiæ studio, antequam statuere queam, mortem Christi ad me pertinere ex Dei decreto, et Christi intentione. Non quod fides mea faciat, ut Christus pro me sit mortuus; mors enim Christi antecedit omnem fidem in genere causæ meritoriæ, et gratia fidei effectrix est fructus istius mortis; sed quia est character et conditio, ex qua a posteriori agnosco mortem Christi ab æterno mihi destinatam esse. Nec si nondum Christum pro me mortuum statuere possum, propterea hærebo semper anxius, et nutabit fides mea: Quia firmiter poterit niti promissionibus generalibus Evangelii, credentibus et pœnitentibus factis, unde certa consequentia possum a posteriori colligere, si fidem istam et poenitentiam in me deprehendero, eas ad me pertinere.

LI. 4. "Ex nostra hypothesi subrui fundamentum consolationis peccatorum, eo quod procedere debeamus a particulari ad universale: Christus pro aliquibus mortuus est: Ergo pro me mortuus erit. Cum juxta bonæ argumentationis leges procedendum sit ab universali ad particulare, Christus pro omnibus et singulis mortuus est: Ergo et pro me." Sed 1. Gratis supponitur nos hic procedere a particulari ad universale, quod nemo non videt absurdum esse, Cum omnino argumentemur ab universali, sed in certo ordine et respectu, ad particulare: Christus pro omnibus credentibus et pœnitentibus mortuus est; Atqui Ego credo et pœnitentia ducor: Ergo et pro me mortuus est. 2. Falsum est, fundamentum consolationis ab universalitate absoluta mortis Christi peti posse, quia nullum solidum solatium peti potest ab eo quod est piis et impiis commune, imo damnatis et damnandis innumeris æque ac salvandis. Cum enim etiam pro Juda, et Pharaone mortuus supponatur, quibus non eo minus pereundum fuit, quomodo damnationis metus ex eo mihi eximi poterit? Si dicas eximi posse talem metum per fidem, Jam ad alium syllogismum progrediendum erit de omnibus credentibus, non de omnibus hominibus: Christus pro omnibus et singulis credentibus mortuus est; At ego credo: Ergo pro me mortuus est, Qui enim credit in Filium non peribit, sed habebit vitam

æternam. Quæ ipsissima est methodus nostra. 3. Nullum potest solidum solatium haberi ex re ad salutem insufficiente, quæ nec præteritioni, nec damnationi innumerorum intercedit, vel sola intercedere potest, qualis est gratia universalis objectiva, sine subjectiva. Quid juvabit peccatorem scire Christum pro omnibus mortuum esse, si certum est nominem mortis istius participem esse posse sine fide? Annon hærebit semper anxius, An sit ex illorum numero, quibus Deus vult dare fidem, cum non detur omnibus? Annon scrupuli omnes, qui opponi possunt particulari misericordiæ et redemptioni, pariter urgeri possunt, contra particulare decretum de danda fide? Si ergo conscientia solide erigi non possit, nisi posita universali misericordia Patris, et universali redemptione Filii, nunquam etiam solide erigi poterit, nisi posita universali vocatione, et gratia Spiritus. Si scrupulus inde oriri potest, Quis scit, An Christus pro me mortuus sit, quia non est pro omnibus mortuus? Annon et inde orietur, Quis scit, an Deus velit mihi dare fidem, et an sim ex electorum vel præteritorum numero? Præterquam vero quod tales scrupuli sunt affectati, quibus homini non indulgendum est, cum nullius mortalium sit, arcana electionis et reprobationis scrutari a priori; hominis est a posteriori hic agere et seipsum explorare, an poenitentia suorum peccatorum ducatur, vel non. Si ea vere ducatur, certam debet habere fiduciam de gratia Dei et electione sua. Si nondum ea ducatur, debet uti mediis a Deo præscriptis, audire, legere, meditari Verbum, preces ardentes ad Deum concipere pro impetrando dono pœnitentiæ et fidei. Nec ulli scrupuli in hoc negotio ulterius moveri possunt, quorum solutio Viris Doctis non æque incumbat ac nobis, nisi cum Arminianis gratiam sufficientem subjectivam universalem agnoscere velint, a quo Dogmate ut plane Pelagiano constanter hactenus per Dei gratiam alienos se professi sunt. Fundamentum ergo consolationis solidum peti potest, non ex universalitate mortis Christi, sed ex universalitate promissionum respectu credentium et poenitentium.

LII. Licet reprobi qui non credunt Evangelio merito propter incredulitatem damnentur; Non sequitur jussos fuisse credere Christum pro se esse mortuum; quia dantur varii incredulitatis actus præter istum; v. g. Qui non credit Jesum esse Filium Dei Viventis, et Messiam a Deo missum, sed Pseudo-Prophetam et Impostorem, Vel fidem in ipsum esse conditionem necessariam ad salutem, merito incredulitatis reus peragitur, licet non cogitaverit de Christo pro se mortuo. Nam credere in se, quod Christus toties exigit, et ob quod non præstitum reprehendit Judæos, plura complectitur; Nec statim credendum erat singulis ex Judæis Christum esse suum Mediatorem et Redemptorem; Imo hoc credi non poterat, nisi positis aliis multis in antecessum. Credere enim debebant, salutem non esse in Lege, vel in Cæremoniis et operibus legalibus. Eam esse quærendam in uno Messia per Prophetas promisso. Istum Messiam esse Jesum Nazarenum, omnes in eum credentes salvandos. Omnes isti actus fidei generaliores necessario erant præmittendi, antequam quisquam vel posset vel deberet credere Christum pro se esse mortuum. Nec dicendum omnes actus comprehendi mandato credendi in Christum, et præcipue actum applicativum et specialem. Quia, ut jam dictum, licet omnes illi actus includerentur, certo tamen ordine præcipiebantur, priores alii, alii posteriores, nec posteriores sine prioribus, sed post eos demum præstitos, quibus deficientibus, non potuit dari locus sequentibus.

LIII. Quamvis Deus per præconium Evangelii, Christum Vocatis offerat cum suis beneficiis; Non sequitur debere pro ipsis esse mortuum, ut oblatio non sit illusoria. Quia non offertur absolute et simpliciter, sed cum

conditione fidei et pœnitentiæ, non ut verum narratum, quod sive credatur, sive non, verum semper sit, sed ut verum promissum, quod posita demum conditione, verum esse deprehenditur, ut loquebatur Camero. Ex quo quidem sequitur dari nexum indissolubilem inter fidem et salutem, et ad fidem obligari omnes, qui Christo et beneficiis ejus potiri velint, et qui ad Christum vocantur; sed Deum æterno et immutabili decreto suo Christum omnibus Vocatis destinasse in Salvatorem, sive intendisse, ut is morte sua omnibus et singulis hominibus salutem æternam acquireret, nulla ratione potest ex hac vocatione colligi. Verbum enim Evangelii, quod ad Vocatos dirigitur, non exprimit ipsius decretum æternum de unoquoque Vocatorum, scilicet quod in illo redemptionem per Christum et salutem omnibus et singulis destinarit; sed indicat potius mandatum Dei ad ipsos cum annexa promissione, seu quodnam sit officium ipsorum, si redemptionis et salutis per ipsum partæ velint esse participes. Nec propterea putandum hanc oblationem adversari ejus decreto. Quia licet non respondeat decreto de personis, quo solis Electis Christum in Servatorem, et ejus mortem in pretium Redemptionis destinavit, eosque fide donare decrevit, quia hujus decreti expressio et executio, non est vocatio externa per Verbum, sed interna per Spiritum Sanctum, quæ ideo dicitur vocatio xarà góiσ; Respondet tamen optime decreto de rebus, seu de ordine et mediis salutis, quo Deo placuit Christum et fidem connectere, et omnibus Vocatis Christum offerre, de quo Christus loquitur, Joh. vi. 40, "Hæc est voluntas Patris qui misit me, ut quisquis contemplatur Filium, et credit in ipsum, habeat vitam æternam," &c. Ita promissiones conditionales, quæ fiunt credentibus et resipiscentibus, ostendunt quidem omnibus Vocatis nexum fidei cum salute ex ordine Dei, et quinam ex illis sint consecuturi remissionem peccatorum et salutem; nimirum credentes et resipiscentes, sed non magis indicant Christum pro illis omnibus mortuum esse, quam illos omnes fore credentes, et remissionem peccatorum consecuturos; Ex remissione vero, quam obtinent qui credunt et resipiscunt, sequitur quidem certo Christum pro illis mortuum esse, et sequeretur etiam Christum mortuum fuisse pro cæteris, si crederent et resipiscerent, sed perperam quis inde colligeret Christum mortuum esse pro omnibus si credant, quia argumentum duceret vitiose a conditionato ad absolutum.

LIV. Coronidis loco libet attexere hic Judicium Celeberrimorum Theologorum ad Synodum Dordracenam Deputatorum, R. R. D. D. Deodati et Tronchini, nomine totius Ecclesiæ Genevensis, Venerando Concilio exhibitum, ut fidem publicam Ecclesiæ semper retinendam, Cap. 2. de Universalitate Gratiæ, Th. 1. "Christus ex mera sidonia Patris, destinatus, et datus fuit Mediator et Caput certo hominum numero, Corpus ipsius mysticum ex Dei Electione constituentium." Th. 2. " Pro illis ipse Christus vocationis suæ optime conscius, voluit et decrevit mori, et pretio mortis infinito, addere efficacissimam, et singularem voluntatis intentionem." Et Th. 6. "Universales Propositiones, quæ in Scripturis reperiuntur, non significant, pro omnibus et singulis Christum mortuum esse, et satisfecisse ex consilio Patris et sua voluntate. Sed vel restringendæ sunt ad Corporis Christi universalitatem; Vel referri debent ad illam economiam Fœderis Novi, qua sublata omni populorum externa distinctione, Filius adscivit sibi Gentes omnes in hæreditatem, id est, erga quaslibet gentes et populos communiter, pro arbitrio, gratiam prædicationis aperit et defert, ex illis Ecclesiam colligit, quod est fundamentum prædicationis generalis Evangelii.

Plura huc pertinentia, Vide Loc. IV. Quæst. xvii. et Loc. XII. Quæst. vi.

QUÆSTIO XV.

DE INTERCESSIONE CHRISTI.

Quare et Quomodo Christus pro nobis intercedat.

Necessitas Inter

I. Altera Pars Sacerdotii Christi consistit in Intercessione. De qua tria notari possunt: 1. Necessitas, 2. Unitas, 3. Modus et Natura. Et de Unitate quidem jam dictum supra, quum actum fuit de Unitate Mediatoris, Qu. iv. Nune de Necessitate, et Natura seu Modo Intercessionis paucis agendum. II. Necessitatem Intercessionis varia probant: 1. Dei cessionis Chris- institutio, qui duas partes voluit esse in Sacerdotio, Satisfacti probatur: 1. tionem, et Intercessionem, quemadmodum sub Vet. Test. S. A Dei institu- Sacerdos duo debuit præstare, ex officio, primo offerre victimam in Altari holocaustorum, secundo victimæ oblatæ sanguinem deferre in Sacrarium, ad adolendum incensum super Altari suffituum. Ita Christus peracto Sacrificio in terris super Crucem, debuit in cœlis intercedere. Unde Paulus, Heb. viii. 4, testatur, quod si in terra adhuc versaretur, ne Sacerdos quidem esset, quia non debuit λutovgyíav exercere in Sacrario terreno et manufacto, sed cœlesti.

tione.

III. 2. Salutis nostræ ratio: Quia non sufficiebat im2. Ex salutis petrasse salutem semel, nisi perpetuo conservaretur et apratione. plicaretur. Christus prius præstitit per Satisfactionem, sed posterius debuit exequi per Intercessionem. Illa impetravit salutem. Ista perpetim eam conservat. Illa obtinuit jus ad vitam. Ista de facto nos in ejus communionem mittit. Illa nos reconciliavit Deo. Ista nos in gratia Patris semel constitutos, continuo retinet.

IV. 3. Indignitatis nostræ consideratio: Quia cum ii 3. Ex Indignitate non simus, qui ad Deum, qui ignis est consumens, accenostra. dere per nos possimus; Necesse est Mediatorem nobis succurrere, cujus interventu aditus nobis pateat ad Deum, ut cum fiducia ad thronum gratiæ confugere possimus. Et quia quotidie Deum offendimus Advocato egemus, qui quotidie pro nobis intercedat.

cusatione.

V. 4. Diaboli accusatio; Ut enim nos continuo 4. Ex Diaboli ac- apud Deum criminatur et accusat; opus nobis fuit Advocato efficacissimo, qui causam nostram ageret coram Deo, contra injustissimi Adversarii criminationes, ut os illi obstrueret, Zach. iii. 2, Et crimina nobis intentata dilueret, Rom. viii. 33.

[ocr errors]

VI. Circa Naturam intercessionis errant Sociniani, qui Quid sit inter- pertendunt figurate esse intelligendam, et ad Regnum processio. prie pertinere, ut nihil aliud per eam innuatur, quam Christum, divinitus sibi concessa potentia, omnia quæ ad salutis nostræ rationem pertinent, summo studio perficere," ut loquitur Volkel. lib. 3. cap. 38, de ingressu Christi in Tabernaculum, et hoc Intercessionis nomine volunt designari, ut appareat Christum nostri gubernandi, et salutis nostræ procurandæ potestatem, nequaquam a scipso, sed a Patre habere. Sic illi totum Sacerdotium Christi eversum eunt, eum purum Regem facientes. Sed Orthodoxi intercessionem proprie intelligendam esse censent, tanquam partem Officii Sacerdotalis, distinctam a Munere Regio.

Christus interce

VII. Rationes sunt: 1. Quia passim Christus introducidit quo Sacer- tur fungens Intercessionis officio, non ut Rex, sed ut Sacerdos, ex Heb. ix. 24, 25, "Christus non ingressus est

dos.

« PoprzedniaDalej »