Obrazy na stronie
PDF
ePub

suffecisse ad plenam satisfactionem pro omnibus electis, quomodo una Adami inobedientia multos constituit peccatores? Rom. v. 18, 19. Denique unus pro multis, qui sint ejusdem ordinis, satisfacere non potest; Sed nihil obstat, quum sunt diversi. Unus Rusticus non potest satisfacere pro multis rusticis; sed Princeps potest pro multis rusticis. Si hoc valet inter Creaturas, quæ omnes sunt finite et mortales, quanto magis inter Creaturas et Creatorem, inter quos est infinita distantia?

XXXI, Regula, quam ponit Ezechiel, c. xviii., de anima ipsa peccante punienda, non potest absolute et simpliciter intelligi, alias omnis peccatorum imputatio tollenda esset, quam Scriptura tot exemplis adstruit; sed sccundum quid in via ordinaria providentiæ, non in via extraordinaria Gratiæ; Vel in negotio peculiari Judæorum, cum quibus agebat Dominus, ut illis obstrueret os, ne quererentur se immerentes poenas ferre propter peccata parentum; sed non in communi hominum regimine, in quo Deus testatur se visitaturum iniquitates patrum in filios, Exod. xx. 5.

XXXII. Tantum abest ut doctrina satisfactionis Christi sit impietatis janua, et securitatis ac negligentiæ pulvinar, ut sanctitatis sit efficacissimum medium, et mors ipsius peccati, quem Christus finem inter alios etiam sibi proposuit, ut mortui peccato vivamus justitiæ, non amplius nobis viventes, sed illi qui mortuus est et suscitatus pro nobis, ut toties hoc urgetur a Paulo, Rom. vi., Tit. ii. 14, 1 Pet. ii. 24. Plura vide Disp. de Satisfact. Veritate, a Parte I., usque ad IX.

QUÆSTIO XII.

DE PERFECTIONE SATISFACTIONIS.

An ita perfecta fuerit Christi satisfactio, ut nullus post cam, vel Satisfactionibus humanis in hac vita, vel Purgatorio post hanc vitam, locus esse possit? Affirm. contra Pontificios.

I. Ut in præcedenti Quæstione res nobis fuit cum Socinianis; Ita in hac agendum est cum Pontificiis, qui licet unitatem et perfectionem satisfactionis Christi ore tenus asserant, et injuriam gravem sibi fieri clamitent, quum ipsis tribuitur, quod dicant "Christi passionibus, quibus peccata nostra expiavit, aliquid defuisse, quominus plena ac perfecta esse possit ejus Satisfactio," ut loquitur Bellarm. lib. ii. de Indulg. cap. 14, reipsa tamen eam non uno modo labefactant et evertunt, dum statuunt eam restringendam esse ad peccata antebaptismalia, et ad reatum culpæ, et non pœnæ, vel ad pœnam æternam, et non temporalem, ut jamjam dicetur.

Status Quæs

II. In antecessum observandum, Satisfactionem, aliam tionis. esse quæ Deo præstatur, aliam, quæ hominibus. Ista vel est privata, quæ reparativa dicitur, et debetur proximis læsis et offensis; vel publica, quæ Canonica vocatur, quia certis Canonibus et regulis veteris Ecclesiæ continebatur, et frequentissime imponi solebat in foro externo ad correctionem peccatorum, et reparationem scandali. Illa proprie dicitur de aure Christi, quo ille tanquam Sponsor noster pro nobis satisfecit; Abusive vero tribuitur operibus satisfactoriis, quibus pro peccatis suis vel alienis homines finguntur satisfacere. Hic vero non de ista agitur, sed de illa quæ Deo præstari debet, ad satisfactionem justitiæ, et expiationem peccati. Non enim quæritur, An Satisfactio Christi excludat omnes satisfactiones humanas, vel privatas, vel publicas et Cano

PARS II.

2 B

nicas, quæ imponuntur peccatoribus ad propriam correctionem, et scandali Ecclesiæ dati reparationem; Hoc enim et rite factitatum fuisse in Veteri Ecclesia, et laudabiliter posse observari censemus: Sed, An posita Satisfactione Christi, aliæ satisfactiones Deo præstandæ pro peccatis, imponi possint aut debeant fidelibus; quod negamus, Adversarii volunt.

III. Non quæritur, An Satisfactio Christi excludat castigationes fidelium, quæ pœnæ medicinales et impropriæ dicuntur, quales sunt liberorum in paterna domo disciplinæ : hoc enim facile concedimus: Sed An excludat satisfactiones, seu perpessiones pænales eorum, quæ non sint ad medicinam tantum, vel pietatis experimentum, sed ad ultricis justitiæ satisfactionem, et quæ imponantur a Dei judicio non domestico et paterno, quod a Patrefamilias ex amoris et sapientiæ regulis in liberos exercetur, sed forensi, quod a Judice ex præscripto legum in facinorosos decernitur: quod est Adversariorum dogma, quod a nobis impugnatur: Pertendunt scilicet Satisfactionem Christi, quamvis infinita fuerit, non ita plenam et sufficientem fuisse, quin requirantur adhuc variæ satisfactiones a fidelibus, si non pro culpa, vel pœna æterna,quam agnoscunt Christum sustulisse, saltem pro pœna temporali, Concil. Trident. Sess. iv. c. 8, Canon. xiii.: "Si quis dixerit pro peccatis quoad poenam temporalem minime Deo per Christi meritum satisfieri pœnis ab eo inflictis et patienter toleratis, vel a Sacerdote injunctis, sed neque sponte susceptis, ut orationibus, jejuniis, eleemosynis, vel aliis etiam pietatis exercitiis, atque adeo optimam poenitentiam esse tantum novam vitam, Anathema sit."

IV. Remonstrantes non parum etiam perfectionem istius satisfactionis labefactant. Licet enim nondum eo audacia devenerint, ut omnino rejiciant satisfactionem cum Socinianis, videntur tamen totis viribus ejus vim et plenitudinem imminuere et elevare; dum pertendunt Satisfactionem a Deo admissam non esse per inhærentem dignitatem, sed per acceptilationem, ut non fuerit vera satisfactio, sed tantum solutio imaginaria. Ut sensus sit Deum acquievisse postquam Christus mortuus est, non quod revera sibi sit satisfactum, sed quod Deo placuerit esse gratiosum, et Christi Satisfactionem ut plenam admittere.

V. Nos vero satisfactionem Christi censemus ita perfectam et sufficientem, ut plenissime pro peccatis nostris omnibus satisfecerit, unica sui oblatione, non tantum pro culpa, sed etiam pro pœna tam temporali quam æterna, ut nullum deinceps supersit sacrificium hilasticum denuo offerendum, nec satisfactiones vel in hac vita, vel post eam luendæ, quamvis non raro castigationibus Dei fideles exponantur ad pœnitentiam et sanctitatem eorum promovendam.

VI. Perfectio autem ista in eo attendi debet, quod adæquata fuerit justitiæ Dei in verbo revelatæ, et Legis postulato, et respondens eorum malis meritis et necessitatibus pro quibus data est, non ex acceptantis gratia per acceptilationem, sic enim et victimæ legales potuissent peccata expiare, contra Heb. x. 4, sed ex meriti sufficientia et condignitate operis: 1. Respectu partium, quia id, omne plenissime implevit, quod Legi nobis debebatur, tum quoad obedientiam vitæ, tum quoad passionem mortis, tum quoad virtutem satisfactoriam, qua per poenarum nobis debitarum lationem nos liberavit a reatu mortis et maledictionis, tum quoad vim meritoriam, qua nobis reconciliavit Patrem, et jus ad vitam acquisivit; 2. Respectu graduum, quia non solum id omne fecit et passus est, quod Lex rostulabat, sed ita plene et perfecte quoad modum et gradum, ut nihil in ea desiderari potuerit; propter dignitatem persona satisfacientis, et gravitatem pœnæ exantlatæ. Unde sequitur Tertia zis perfectionis istius, Respectu effectuum,

qui spectantur, tum respectu Dei, in perfecta reconciliatione cum Deo, Rom. v. 10, et 2 Cor. v. 18, tum respectu peccati, in perfecta expiatione et remissione, Eph. i. 7, Heb. i. 3, et ix. 26, tum respectu fidelium, in plena consummatione et redemptione ipsorum, Heb. ix. 12, et x. 14, tam quoad liberationem a morte, quam quoad juris ad vitam acquisitionem.

Perfectio Satisfac

VII. Talem autem esse istius Satisfactionis Perfectionem tionis probatur: multa probant. Primo, Persona satisfacientis dignitas,quæ cum 1. Ex dignitate non modo sancta fuerit et purissima, sed etiam vere divina, Satisfactionis ; in qua plenitudo omnis habitavit, Col. i. 19, plenitudo divinitatis, plenitudo officii, plenitudo meriti et gratiarum, dubitari non potest, quin satisfactio ab ea præstita infiniti valoris et pretii fuerit, adeoque sufficientissima et plenissima, cum infinito nihil addi possit. Licet enim natura humana, quæ se habet ad modum principii quo, finita sit, non desinit satisfactio ipsa esse infinita, relate ad Personam, quæ hic est principium quod, et cui tribui debet, quia actiones et passiones sunt suppositorum.

tate;

VIII. Secundo, hoc confirmat Unitas oblationis a Christo 2. Ex ejus Uni- facta. Cur enim Paulus toties assereret Christum se semel pro nobis obtulisse, in epist. ad Heb. cap. vii., ix., et x., et unica illa oblatione in perpetuum consummari qui sanctificantur? Cur unicam ejus obedientiam nobis proponeret, qua constituimur justi, Rom. v., nisi plena et perfecta fuisset? Ut enim iteratio imperfectionem supponit; Ita unitas ex opposito plenitudinem et perfectionem rei necessario importat. IX. Tertio, Idem adstruit Dei Judicis approbatio. Nam 3. Ex Judicis ap- si Deus sibi plenissime satisfactum aliquo argumento tes probatione; tatus est, nemo diffiteri potest perfectissimam fuisse satisfactionem, cum hoc tantum quæratur, ut a Judice supremo, qui eam postulat, approbetur et acceptetur. Approbatam autem et acceptatam a Deo fuisse, non modo ex destinatione Christi ad Munus Mediatorium constat, cui testimonium non semel perhibuit Pater cœlitus, quod Filius esset suus dilectus, in quo plane acquiescebat; Sed præcipue ex Resurrectione a mortuis, quæ non modo indubitatum fuit Divinitatis ejus argumentum, Rom. i. 4, sed etiam certissimum perfectissimæ Satisfactionis pignus et documentum. An credibile est Deum Judicem, et justitiam ejus inexorabilem, quæ plenam solutionem postulat, eum liberaturum fuisse, et evecturum ad summam illam gloriam ad quam exaltatus est in præmium perfectæ obedientiæ suæ, Phil. ii. 9? Ut creditor non liberat Sponsorem e carcere, nisi plena solutione præstita Ita nec liberari potuisset Christus, nisi omnimodo satisfecisset. Cum ergo tam gloriose resurrexerit, et a Patre ipso excitatus fuerit, nullus ulterius dubitandi locus superest de Satisfactionis perfectione, et λurgov plenissimi solutione, cujus apocham adeo authenticam Pater nobis tradidit. X. Quarto, Effectus Satisfactionem consequenter ejus sufficientiam prædicant. Quorsum enim vel reconciliatio Dei nobiscum, et iræ ejus placatio, vel peccatorum expiatio, et remissio, non dimidiata, sed plena et integra, vel fidelium ipsorum. redemptio et consummatio tribuerentur morti et obedientiæ Christi, ut fit non semel in Scriptura, Col. i. 20, 2 Cor. v. 21, 1 Joh. i. 7, Rom. iii. 24, et v. 10, Heb. i. 3, et ix. 14, et x. 14, si plena et perfecta non fuit ejus Satisfactio? Perfectus enim effectus, perfectam causam necessario supponit.

4. Ex Effectibus.

XI. Posita autem perfecta ista satisfactione, per se corruunt, quæcunque a Pontificiis illi superstruuntur, sive per sacrificium Missaticum, sive per merita et satisfactiones humanas in hac vita præstandas, sive per pœnas purgatorii post hanc vitam ferendas. Talia enim non possunt succenturiari merito et satisfactioni Christi, quin vel hæc insufficientiæ accusetur,

vel Deus injustitiæ, quod ejusdem rei duplex pretium et ejusdem culpæ duplicem poenam velit exigere. Unde quicquid dicatur a Pontificiis de infinitate et sufficientia satisfactionis Christi, hoc ipsorum commento reipsa evertitur.

XII. Frustra reponunt Adversarii, 1. "Non derogari infinitati et satisfactioni Christi per nostras satisfactiones, imo majorem inde gloriam accedere, siquidem non aliunde vim suam et efficaciam mutuentur, quam a satisfactione Christi, qui non tantum satisfacit pro nobis, sed dat etiam virtutem ut satisfaciamus; atque ita non sint causæ sociæ et ejusdem ordinis, sed subalternæ et subordinatæ." Quia gratis supponitur, quod probandum fuit, Christum dare nobis vires satisfaciendi, cum hoc in Scriptura sit inauditum, et naturæ rei repugnet. Aliud quippe est satisfacere, aliud vires dare ad satisfaciendum. Imo hæc sunt ἀσύστατα, nam si pro nobis plene satisfecit, quorsum quæruntur aliæ satisfactiones? Nec ulla hic vel consociatio vel subordinatio causarum admittenda, ubi causa primaria est solitaria, quæ nullas alias admittit. Et tantum abest, ut hoc faciat ad majorem Christi gloriam, ut non sine insigni contumelia illi socii, vel causæ subalternæ addantur in officio quod illi unice competit, ut sit perfectus Redemptor noster. Nec si fideles sunt vegyo Dei in applicatione salutis, ad quam aliquid conferre debent; Ideo possunt illi cooperari in ejus acquisitione, ad quam nihil conferre possunt.

XIII. 2. Non melius possunt elabi distinguendo "reatum culpæ et pœnæ, et Christum quidem pro culpa satisfecisse plene, sed non statim pro pœna, vel pro pœna æterna, sed non pro temporali, quæ supersit fidelibus luenda, vel in hac, vel in altera vita." Quia præterquam quod Scriptura plenam et integram remissionem omnium peccatorum Christi Satisfactioni tribuit, per quam nulla sit ipsis amplius condemnatio, Rom. viii. 1, et plene sint consummati; Distinctio est arúrratos, cum ea sit pœnæ et culpæ conjunctio, ut sublata culpa tanquam causa, necessario ipsa pœna, quæ est effectus culpæ, tollenda sit, nec aliud sit remissio culpæ, quam immunitas ab omni poena, quia nonnisi injuste possit pœna infligi, ubi nulla amplius occurrit culpa, ut injustum esset exigere solutionem debiti soluti, vel remissi. XIV. 3. "Christum "volunt "satisfecisse etiam pro pœna temporali, non immediate, sed mediate, quatenus in nobis et per nos satisfacit." Sed 1. Hæc temere dicuntur sine ulla Scripturæ authoritate. 2. Periculose, quia sic associantur homines cum Christo ad satisfactionem, ut non sit jam noster ex asse Redemptor, quia redimere et satisfacere æquipollent, cum non aliter redimat quam satisfaciendo. 3. Falso et contra Scripturam, quæ asserit Christum semel satisfecisse per seipsum, non vero quotidie adhuc satisfacere per alios.

XV. Porro hæc perfectio Satisfactionis a nobis asserta, destruit etiam commentum acceptilationis excogitatum a Remonstrantibus. Nam ubi datur perfecta solutio, non potest locus esse acceptilationi, quia in solutione non attenditur gratia, sed satisfactionis plenitudo, quæ non oritur tantum ex solventis dignitate, sed etiam ex pretii soluti æqualitate et valore. Quod ulterius etiam confirmatur, ex eo quod Christus dicitur venisse ad implendum dixaiaua seu jus Legis, Rom. viii. 3, 4, faciendo scilicet quod non poteramus nos ipsi præstare propter impotentiam Legis. Jam si per Christi satisfactionem jus legis in nobis impletum est, debuit esse adæquata legis postulato; Nam si per gratiam acceptilationis fuisset tantum a Deo acceptata, non jus legis, sed jus gratiæ in nobis fuisset impletum.

XVI. Deinde non potest dari acceptilatio, quia Christus omnem pœnam nobis debitam in se recepit, Isa. liii. 6, 7, 8, et quæ omnium maxima

est et gravissima, legis ipsius xarágav, Gal. iii. 13. Denique si Deus potuisset acceptare quamcunque satisfactionem, nihil opus fuisset, ut Dei Filius se sponsorem sisteret, et tantis cruciatibus et morti dirissimæ subjiceretur: potuisset enim Deo per quemvis alium hominem satisfieri.

XVII. Aliud est pati pro Ecclesia redimenda per satisFontes Solu- factionis pretium; Aliud pro ea ædificanda, consolanda, et tionum. confirmanda, per constantia et obedientiæ exemplum. Paulus dicit se pati pro Ecclesia, vel pro Corpore Christi, Col. i. 24, non primo sensu, quo negat alibi quenquam præter solum Christum pro nobis fuisse crucifixum, 1 Cor. i. 13, sed posteriori, ut ipse interpretatur, 2 Cor. i. 6, vлię тйs iμãν лagaxλnews, et 2 Tim. ii. 10 dicit se pati omnia propter Electos, non ad eos redimendos a pœnis temporalibus, sed ut confirmati suo exemplo obtineant salutem per Christum, quod Thomas in 3. q. 48, art. 5, ad. 1. bene observat, "Passiones Sanctorum proficiunt Ecclesiæ, non quidem per modum redemptionis, sed per modum exempli et exhortationis.'

T

XVIII. Passiones Christi, quarum reliquias Paulus debuit vrava λngov, vicissim implere, Col. i. 24, non sunt Passiones personales Christi naturalis, sed Passiones Christi mystici, id. Corporis ejus seu Ecclesiæ, quæ ad instar Christi imponuntur ferendæ singulis membris pro parte sua, et quæ Paulo in particulari assignatæ erant a Deo, quas ideo se vicissim seu pro parte sua implere dicit, alacriter gestando partem crucis, quæ ipsi a Christo ad ferendum erat imposita. Sic Christus sæpe pro Corpore suo ponitur, Act. ix. 4, et 1 Cor. xii. 12, et Passiones Christi, afflictiones fidelium notant, 2 Cor. i. 5, Heb. xi. 26, non modo ratione principii, quia Christus eas imponit, et ad eas nos vocat, ut supremus Agonotheta, Act ix. 16, et 1 Pct. ii. 21, Phil. i. 29, non modo ratione objecti, quia propter Christum et ejus Evangelium imponuntur, sed et ratione communionis, quæ nobis intercedit cum Christo, quia ut unum fimus cum Christo, ita bona et mala nostra sunt nobis communia: Christus malis nostris afficitur, non minus ac suis, et nos vocamur ad participandum passionibus ejus, ut illi conformes fiamus in cruce priusquam in gloria, Rom. viii. 18.

XIX. Aliud est peccata sua redimere vera satisfactione, Aliud eorum cursum abrumpere per opera pœnitentiæ et charitatis. Daniel posterius hoc suadet Nebuchadnezari, c. iv. 27, non prius: rò primo non est redimere, sed abrumpere, abstrahere, atque inde liberare: Suadet ergo Regi vitæ immutationem et pœnitentiam, ut injurias et oppressiones illatas beneficentia resarciat, et peccatorum cursum abrumpat, ut melius illi sit, et obtineat exemptionem a pœnis quæ illi propter scelera sua imminebant, et pacis suæ continuationem, si forte erit prolongatio tranquillitatis suæ. Quo referenda sunt loca varia, in quibus pænitentiæ promittitur remissio peccatorum, non ut causæ meritoriæ, vel pœnæ satisfactoriæ, sed ut conditioni

annexæ.

XX. Aliud est loqui de pœnis proprie dictis et satisfactoriis, quæ a Judice infliguntur ad justitiæ satisfactionem; Aliud de poenis impropriis et castigatoriis seu medicinalibus. Non negamus fidelibus pœnas istas sæpe imponi, non a Deo Judice, sed a Deo Patre, non ex odio, sed ex amore, non ad vindictam, sed ad medicinam, non ad destructionem, sed ad correctionem. Hine Cyprian., "Ad hoc corripit Dominus ut emendet, ad hoc emendat ut servet." Thom. iii. q. 69, "Ante remissionem sunt supplicia peccatorum, post remissionem certamina et exercitationes Sanctorum." Et Augus. discrimen inter pœnas impiorum et castigationes piorum optime exponit, De Civ. Dei. lib. i. cap. viii., "Quicunque boni malique pariter afflicti sunt, non ideo ipsi distincti non sunt, quia distinctum non est quod utrique perpessi sunt: manet

« PoprzedniaDalej »