Obrazy na stronie
PDF
ePub

cent Judæi, imo et negare sustineant; Tot testibus et testimoniis comprobata fuit, et tot signis et miraculis confirmata, ut de ea adhuc dubitare inexcusabilis sit incredulitatis, maxime post Apostolorum irrefragabile testimonium, qui in eo reddendo, nec decepti sunt nec decipere voluerunt, aut potuerunt, ut probatum fuit, P. I. Loc. 2, Q. 4. Et post miracula quæ Christi resurrectionem secuta sunt, quæ eum vivere et gloriose in cœlis regnare evincunt; Ut nihil jam dicamus de justitia Dei, gloria Christi, et salute nostra, quæ eam necessario postulabant, juxta oracula pridem de ea edita. Sed quæritur de ejus modo; An propria virtute resurrexerit, an aliena?

II. Sociniani enim, ut volunt Christum fuisse av veganov, ita pertendunt Christum non seipsum excitasse a mortuis virtute propria, sed excitatum fuisse a Deo virtute aliena. Hinc Socinus Disp. de unius Filii Dei existentia, "Hane doctrinam vocat ridiculam, absurdam, et impossi bilem, et Catech. Rago. cap. 2, de officio Christi, insignem errorem dicit. Sed Orthodoxi causam Resurrectionis Christi, non minus ipsi quam patri tribuunt; Et quemadmodum una est potentia Patris et Filii, eadem tam Patrem suscitasse Christum, quam Christum seipsum suscitasse censent. III. Primo, Quia Christus expresse hoc sibi tribuit Christum seipsum suscitasse Joh. ii. 19, Destruite Templum hoc, loquens de Templo probatur 1. Ex Corporis sui, et triduo illud ædificabo, Et, cap. x. 18, tesJoh. ii. 19; tatur se potestatem habere ponendi animam, et rursus resumendi. Quod dicere non potuisset, si virtutem resurgendi a mortuis non habuisset. Nec si prior locus est tropicus, minus stringit, quia clare expositus est a Christo.

2. Ex Rom. i. 4;

eam

IV. Secundo, Quia Scriptura refert Resurrectionem Christi inter præcipua argumenta, quibus Divinitas ejus probatur. Paulus, Rom. i. 4, dicit eum fuisse ogirta, id.publico veluti decreto declaratum et comprobatum Filium Dei, potentem, vel potenter juxta Spiritum sanctificationis per resurrectionem a mortuis. Non posset autem hoc dici de resurrectione passiva, ad quam Christus mere passive se habuisset, ut hoc de Lazaro, filia Jairi, et aliis suscitatis a Deo dici non potest. Unde necesse est hic intelligi resurrectionem activam, qua seipsum propria divinitatis virtute excitavit, quam hic per spiritum sanctificationis designari, non modo loca parallela, in quibus divina natura Christi per Spiritum solet denotari, 1 Pet. iii. 18, 1 Tim. iii. 16, Marc. ii. 8, sed præcipue antithesis, quæ sit ad carnem, clare evincit. Nam ut dicitur Filius Davidis κατὰ σάρκα, id. respectu naturæ humanæ ; κατὰ Πνεῦμα Filius Dei dicitur declaratus per resurrectionem, id. secundum naturam divinam; alias manca esset antithesis, nec ostenderet secundum quid Filius Dei non sit factus ex semine Davidis.

3. Ex Joh. v. 21; V. Tertio, Quia Christus eadem opera cum patre facit pariter et quoscunque vult suscitat, Joh. v. 21. At si potest excitare quos libet; quis dubio potest locus esse, quin seipsum etiam excitarit? Confirmatur ex eo quod seipsum vocat Resurrectionem et vitam, Joh. xi. 25, "Ego sum," inquit, "Resurrectio et vita, quisquis in me credit, licet sit mortuus, vivet," ubi abstractum positum pro concreto innuit causam esse præcipuam resurrectionis et fontem ipsum vitæ, qui proinde cæteris vitam dando, ipse sit arogan et resurrectionis suæ author. VI. Quarto, quia est primogenitus a mortuis, Col. i. 18, quod non modo ordinis prærogativam, sed etiam ipsius resurgentis virtutem ac potestatem importat, ut qui habeat natura, quod alii fratres ipsius per gratiam adoptionis tantum obtinent.

4. Ex Col. i. 18.

onum.

VII. Licet Resurrectio Christi sæpius tribuatur Patri, Fontes Soluti- Rom. vi. 4, Act. ii. 24, et xiii, 30, Eph. i. 19, 20, Non sequitur eam non posse adscribi Filio, quia quæcunque Pater facit, Filius pariter facit, Joh. v. 19, et ut Resurrectio est opus ad extra, debet esse indivisum toti Trinitati. Sed peculiaris est ratio, cur Patri tribuatur propter vadimonium quod Christus susceperat, a quo debuit liberari a Patre, ut judice, qui ut Christum morti tradiderat propter peccata nostra, ita debuit eum suscitare ad nostri justificationem, ut testaretur sibi plene satisfactum esse per ipsum. Alias cum agitur de confirmanda vocatione Christi, et vindicanda ejus divinitate, resurrectio ipsi tribuitur sæpius, ut dictum est.

VIII. Absurdum est et ridiculum ad veewo, qui mortuus est, seipsum excitare a mortuis; Sed Dráveganov virtute divinitatis suæ, humanitatem suam suscitare, tantum abest ut sit absurdum, ut blasphema et impia sit ejus negatio.

IX. Christus potuit obtinere suam resurrectionem a Patre, Heb. v. 7, per preces a se ut homine fusas, et tamen eam effecisse, ut Deus eadem cum Patre potentia. Cum enim Christus Lazarum et alios suscitare potuerit, cum Pater dederit Filio habere vitam in seipso, et Filius, sicut Pater, quos vult vivificet: Quis illi potestatem seipsum in vitam revocandi denegare vellet ?

X. Porro quum Christus seipsum excitavit; non putandum est corpore suo saxum sepulchro impositum penetrasse, quod vellent Pontificii errori suo patrocinaturi. Nam corpus quod resurgit spirituale, non magis vertitur in spiritum, quam corpus in animam. Et virtus divina non in evertendis, sed in conservandis rerum naturis se conspiciendam præbet. Materialitas et finitudo, non est ex infirmitatibus vitæ animalis, sed ex proprietatibus essentialibus corporis. Potuit ergo creatura cedere Creatori in resurrectione citra penetrationem dimensionum, vel usus est Christus Angeli ministerio ad amovendum saxum ex ore sepulchri, Matth. xxviii. 2, antequam egrederetur. Non ex indigentia, sed indulgentia, ut testaretur potestatem suam stipatam esse satellitibus ex omnibus creaturis, vel quia in statu vadimonii adhuc constitutus, voluit expectare sententiam Patris ab angelo ipsi significandam.

QUÆSTIO XVIII.

DE ASCENSIONE CHRISTI.

An Ascensio Christi facta sit proprie per motum localem ex locis inferioribus ad cœlum supremum Beatorum? An metaphorice per disparitionem ? Affirm. Prius; Poster. Neg.; contra Lutheranos.

tionis.

I. Quæstio hæc movetur propter Lutheranos, et quidem Status Quæs- illos, qui Ubiquitatem Corpori Christi tribuunt, Nam, ut facilius elevent argumentum petitum ab Ascensione Christi ad probandam circumscriptionem Corporis Christi, negant Christum vere et proprie ascendisse; sed tantum figurate, quatenus subduxit præsentiam suam visibilem mundo, licet in mundo adhuc maneat invisibiliter. Et cœlum in quod ascendit, pertendunt non esse cœlum supremum, seu tertium cœlum, dictum coelum Beatorum, sed beatitudinem et Regnum Dei, quod sit ubique. Vide Brentium de Ascensu Christi.

PARS II.

X

II. Verum est non inter se per omnia consentire. Quidam enim, ut Brochmanuus de Christo, Sect. 16, non negant Ascensionem Christi consistere in vera et reali ex inferioribus hujus mundi partibus, sursum versus latione et motu, et loci mutatione. Imo et intrasse in cœlum, quod ex Scripturæ variis locis ille probat. Sed quodnam sit illud cœlum, a quoquam mortalium non posse capi aut explicari. Certum esse vult, non esse locum quendam corporeum supra cœlos aspectabiles constitutum, et locali distantia ab hisce terris separatum, et non tam locali quodam situ, quam gaudio et gloria Spiritu Sancto definiri.

III. Nos vero Christum localiter, visibiliter, et corporaliter e terra in cœlum tertium, seu sedem Beatorum supra cœlos aspectabiles evectum fuisse statuimus, non per præsentiæ visibilis vel familiaris conversationis tantum subductionem, sed per veram et localem naturæ suæ humanæ translationem, ubi mansura sit usque ad diem Judicii, ut licet præsens semper sit nobiscum gratia sua, et Spiritu, ac divinitate, non amplius sit tamen nobiscum præsentia corporali carnis suæ.

Ascensionem

quæ veram

66

IV. Probatur, Primo, Ex historia Ascensionis, Christi factam et realem loci mutationem innuit; Marc. xvi. 19, dicitur quod fuisse motu ἀνελήφθη εἰς τὸν ὀυρανὸν, sursum receptus sit in coelum ; Luc. locali probatur. xxiv. 51, quod διέστη ἀπ' αὐτῶν, καὶ ἀνεφέρετο εις τὸν ὀυρανὸν “ recessit ab ipsis, et evehebatur in cœlum," Act. i. 9, 10," aspicientibus ipsis elevatus est, et nubes susceptum eum abstulit ab oculis eorum." Ubi describitur Ascensionis istius terminus a quo, nimirum terra, et mons Oliveti in specie, per quem, aer et nubes, ad quem, cœlum, et voces avaλý↓is, ávaQoęń, diaOraσis, inagis quibus exprimitur, realem translationem et loci mutationem inferunt. Nec quicquam juvat reponere, Hæc dici de familiari tantum convictu et terrena et conversatione, non vero de reali invisibili præsentia, quæ fidelibus sit sublata, quam confirmat solennis Christi promissio, Matth. xxviii., Quia verba ipsa satis docent non minus realem corporis in terra præsentiam, quam familiarem conversationem sublatam esse, siquidem translationem ex loco inferiori in superiorem necessario supponunt.

V. Secundo, Quia dicitur reliquisse mundum, et redüsse ad Patrem, Joh. xvi. 28, quod dici non posset, si visibilem præsentiam tantum suam mundo subduxisset. Et circumstantiæ locorum ostendunt innui præsentiam localem, partim ex antithesi terminorum a quo et ad quem, Relinquo, inquit, mundum, id. terram, et proficiscor ad Patrem, id. ascendo in cœlum, partim ex oppositione adventus, et abitus; Veni in mundum per Incarnationem, nunc relinquo mundum, quoad carnem scil. juxta quam dicitur avansis et visus a discipulis ogvóμevos ELS Tòv óvgavòv, Act. i. 10, 11. Nec si dicitur venisse in mundum qua Aoyos per manifestationem tantum, et non per loci mutationem; Idem de carne ejus dici potest, quia alia ratio est divinitatis, quæ, immensa cum sit, locum mutare non potest, alia humanitatis, cujus proprium est ab uno loco in alium transire.

VI. Tertio, Cœlum in quod Christus evectus est, describitur nobis, ut locus aliquis, in quem ingressus est, et in quem post ipsum ingressuri sumus. Vocatur domus Patris, in qua sunt multæ mansiones, quo Christus ascendit paraturus nobis locum, Joh. xiv. 2, 3, cœlum tertium et paradisus, 2 Cor. xii., in quem Christus intravit tanquam præcursor noster, Heb. vi. 20 et in quem oculos attollere debemus ea quæ sursum sunt quærendo, ubi Christus sedet ad dexteram Dei, non vero ea quæ sunt super terram, Col. iii. 1, 2. Perperam ergo Brentius, et alii ex Lutheranis pertendunt Cœlum istud nihil aliud esse quam ipsam felicitatem, quæ nobis est incomprehensibilis. Quia Aliud est quærere quid sit cœlum istud, Aliud vero quale.

Fontes Soluti

onum.

VII. Christus dicitur ascendisse supra omnes cælos, Eph. iv. 10, nimirum aspectabiles, Coelum scilicet aëreum, et firmamentum, ut scilicet in cœlum tertium seu paradisum ingrederetur; quia ita dicitur ascendisse supra omnes cœlos, ut nihilominus esse dicatur in coelo, Eph. i. 20. Nec si eo ascendisse dicitur ut impleret omnia, hoc intelligendum de repletione omnium locorum per Corporis omnipræsentiam, sed de repletione omnium membrorum Ecclesiæ per effusionem donorum Spiritus ; ut ibidem explicatur.

VIII. Christus fuit in medio septem Candelabrorum, adeoque in terris, Apoc. i. 13, Spiritu suo, gratia, præsidio et regimine; sed non præsentia corporis. Nec Johannes eum vidit ambulantem visione oculari in terra, sed tantum visione intellectuali et exstatica, ut notatur, ver. 10, quum dicitur fuisse i vuri in spiritu, id. in exstasi, ut Act. x. 10, quomodo et Paulus sibi adstantem conspexit, Act. xxiii. 11.

IX. Idem qui descendit, etiam ascendit, Eph. iv. 10, quoad personam, sed non quoad naturam; Nam divina descendit, sed humana ascendit; illa quidem metaphorice et figurate, quia aliter non potuit, ista vero proprie et localiter; ut sit vere in cœlis, ubi antea non erat, ut non amplius est in terris ubi antea fuerat. Licet autem Christus non descenderit proprie et localiter e cœlo, quia qua Aoyos est ubique: Non sequitur cœlum illud non esse locale, sed allegoricum, cum talia ipsi tribuantur, quæ non possunt nisi in verum et proprium locum quadrare. In istis ergo locutionibus, tropus non est in voce cæli, sed in verbo veniendi et descendendi.

X. Quamvis Christus abiverit per Ascensionem ad Patrem, qui ubique. est, Non sequitur istam Ascensionem nihil aliud esse, quam abitum ad summam beatitudinem, quæ sit ubique in Patre, non in certo aliquo loco. Quia dicitur abivisse ad Patrem, non ut esset ubique cum Patre, sed eo, ubi gloria et honore coronandus fuit, nimirum in cœlum, ubi Deus thronum suum habet, et ubi Christus ipse manere debuit usque ad restitutionem *omnium. Ita quum dicit se abire, mutationem loci innuit; quum addit se abire ad Patrem, mutationem conditionis, naturæ humanæ convenientem.

XI. Quamvis fideles beati sint ubicunque sint, quia semper sunt cum Deo, Non tamen perfecta eorum est beatitudo, donec in cœlum recipiantur, in quod ad Christum anhelans Stephanus respiciebat. Unde Paulus, licet jam esset cum Christo per fidem, optat tamen relicta terra abire in cœlum, et esse cum ipso per aspectum, Phil. i. 23, et fideles qui jam in cœlis sedere dicuntur cum Christo per fidem et spem, adhuc peregre absunt ab ipso, 2 Cor. v. 6.

XII. Ut de Stephano dicitur, Act. vii. 56, quod Christum in cœlo viderit, dum vidit cælos apertos, et Christum stantem a dextris Dei, extraordinaria scilicet oculorum acie a Spiritu Sancto donatus, Eadem ratione potuit Paulus illum videre, Act. ix. 27. Unde Act. xxvi. 19, vocat eam cælestem apparitionem. Et lux quæ illum circumfulsisse dicitur cælitus, ver. 13, erat quidem gloriosæ majestatis ejus symbolum, sed non corporis in terra vel in aëre præsentis argumentum. Nec si in via dicitur fuisse Paulus, quum vidit Dominum, sequitur Christum visum a Paulo, in via etiam fuisse.

QUÆSTIO XIX.

DE SESSIONE CHRISTI AD DEXTRAM DEI.

Quid sit Sessio Christi ad Dextram Dei, Secundum quam naturam Christo conveniat, Et an ad situs rationem pertineat? Neg.

I. Quæstio ista necessaria est propter Lutheranos, qui ut naturæ humanæ Christi omnipræsentiam et omnipotentiam probent, Christum secundum humanam naturam ad dextram Dei sedere pertendunt. Ut vero facilius intelligatur, primo de ipsa Sessione paucis dicendum, unde nullo negotio colligetur, quomodo Christo competat.

Dei non est in

rate.

II. Sessio ad dextram Dei non proprie et literaliter inSessio ad dextram telligi potest, cum Deus nec dextram nec sinistram habeat, telligenda lite- sed figurate et metaphorice ad summam dignitatem et imraliter, sed figu- perium Christi designandum, metaphora ducta a Regum et Magnatum consuetudine, qui ad dextram suam collocare solent, quibus proximum a se tum honoris, tum potentiæ gradum in gubernatione concedunt. De proximo honoris gradu intelligitur hæc phrasis, 1 Reg. ii. 19, ubi Salomon matrem suam singulari honore affecturus ad dextram suam collocat. Et Psal. xlv. 9, Conjux Regis, id. Ecclesia dicitur stare a dextra Messiæ, id. proximo ab ipso dignitatis gradu. De Imperio vero seu regni administratione usurpatur, Matth. xx. 21, ubi mater filiorum Zebedæi petit, ut filii sedeant ad dextram et sinistram Christi in regno ipsius, id. primaria munia obeant.

III. Hinc natura Sessionis Christi ad dextram Patris facile deprehenditur. Duo enim hic præcipue designantur: 1. Summa majestas et gloria, per quam summe exaltatus est a Deo, et nomen supra omne nomen accepit, Phil. ii. 9, 10, Heb. i. 3. 2. Summum imperium, quod potenter exercet in omnes Creaturas, et quod ostendit imprimis in gubernatione et defensione Ecclesiæ, quomodo explicatur a Paulo, 1 Cor. xv. 25, ubi To sedere ad dextram, Psal. cx. 1, exponit per Barva regnare, Oportet eum regnare donec posuerit inimicos," &c. Sic Eph. i. 22, Sessio ista exponitur per subjectionem omnium ejus pedibus, et, 1 Pet. iii. 22, "Qui profectus in cœlum, est ad dextram Dei, subjectis ipsi Angelis et Potestatibus ac Virtutibus."

Sessio proprie non

[ocr errors]

IV. Ex hac vero Sessionis Christi declaratione, proclive est naturarum, est colligere, Quomodo Christo competat, seu quodnam sit sed personæ. Sessionis istius subjectum. An natura humana simpliciter, ut Lutherani vellent, hypothesi suæ de Tarraxovrig Carnis Christi patrocinaturi? An vero natura divina? ut alii. An vero Persona? quæ recepta est apud Orthodoxos sententia quam sequimur, statuentes Sessionem proprie Personæ Christi competere secundum utramque naturam, sed cum aliquo discrimine.

V. Ratio est, Quia Sessio ad dextram non est proprietas naturæ, vel divinæ, vel humanæ, sed dignitas Persona; status puta gloriosus Personæ Christi, et Officii Mediatorii administratio, cujus d'oreλioμara sunt communia toti Personæ, respectu utriusque naturæ. Unde Ayos non dicit Carni, Sede ad dextram meam sed Pater Filio ad Officium Mediatorium vocato. Atque hic potestas, ab exercitio ejus distinguenda est. Potestatis enim subjectum est Persona, seu Christus savęs in carne manifestatus, non vero naturæ simpliciter, quippe quod illa potestas non sit accidens absolutum, quod necessario insit naturis, sed simplex relatio, ut po

« PoprzedniaDalej »