Obrazy na stronie
PDF
ePub

2. Phrasis non est propria, sed metaphorica et figurata, quæ nomen officii personæ proprii innuit, non avτaxovia vel proprietatem naturæ, imperium scilicet et dominationem Christo collatam in Mundum et Ecclesiam, ut Apostolus interpretatur," Oportet ipsum regnare," 1 Cor. xv. 25, regnare vero non est hujus vel illius naturæ, sed persona davegánov. 3. Christus non ubique, sed in cœlis tantum dicitur sedere, Eph. i. 20, Heb. viii. 1, cujus rei gratia dicitur in cœlum ascendisse, ubi phrasis in cælis determinatio est loci, quem Christus ascendens occupavit, Joh. xiv. 2, 3, et xvii. 13, non gloriæ cœlestis significatio, quæ sessionis vocabulo satis exprimitur.

XXX. Christus dicitur ascendisse in cœlum, ut omnia repleret, Eph. iv. 10, non loca corpore, sed membra Ecclesiæ Spiritus Sancti donis, quem sensum necessario postulant antecedentia et consequentia. In antecedentibus ex Psal. lxviii., finem exaltationis ostendit esse effusionem donorum Spiritus Sancti, ver. 8, quam sententiam illustratam antithesi statim repetit, ver. 9, 10, et quod istic dixit dona dare, vocat omnia implere. In seq. exaltationem declarat ab effectis ostendens, quomodo Christus exaltatus, membra Ecclesiæ, nominatim Doctores ejus Spiritu suo impleat.

XXXI. Quum "thesauri sapientiæ et intelligentiæ dicuntur in ipso absconditi," Col. ii. 3, hoc non pertinet ad naturam humanam Christi, sed vel ad mysterium Evangelii significationis ratione, de quo Paulus ver. præced. egerat, vel ad Christum ipsum; non tam ratione subjecti seu sapientiæ, qua Christus ipse præditus est, quam ratione objecti, quia in ejus agnitione omnis salutaris sapientia consistit.

XXXII. Christo dicitur "Spiritus datus uirgas non ad mensuram," Joh. iii. 34, non absolute, quasi dona Spiritus S. quæ illi collata sunt ex Oraculo, Isa. xi. 2, simpliciter immensa sint, ut simpliciter immensa est scientia et sapientia Dei. Sed comparate quoad nos, et omnia Christi membra, quæ ex ejus tanquam Capitis sui plenitudine accipiunt gratiam pro gratia, Joh. i. 16. Ita quæ in aliis disjuncta sunt, (ut huic donum unum datur, illi alterum κατὰ τὸ μέτρον της δωρεᾶς τοῦ Χριστοῦ juxta mensuram doni Christi, Eph. iv. 7, id. quam Christus largiri nobis voluit) in ipso reperiuntur conjuncta, quia Christus est omnia in omnibus, Col. iii. 11; quæ in aliis sunt semper imperfecta, in ipso sunt perfectissima. Unde dicitur unctus oleo lætitiæ supra consortes suos, Psal. xlv. 7, Heb. i. 9, quia oportet eum & ñãσi πęwry, Rom. viii. 29.

XXXIII. Cum Judicium universale sit apotelesma Officii Mediatoris, tribuitur Personæ secundum utramque naturam, non secundum alteram tantum. Distinctæ ergo operationes utriusque naturæ ad illud concurrunt, divinæ quidem per omniscientiam et omnipotentiam, humanæ vero per reditum ad judicium, et actus judicii sensibiles et visibiles descriptos, Matth. xxv. Quum dicitur authoritas illi data judicium exercendi öri viòs ȧvegánov, Joh. v. 27, particula ör, non tam reduplicative sumenda est pro quatenus, ut Christus non tantum, qua Deus, sed etiam qua homo dicatur judex a Deo constitutus, ut Apostolus loquitur, Act. xvii. 31, quam causa. liter per quia, ut causa notetur collate Filio hujus authoritatis, nimirum officium Mediatoris, quod per Incarnationem obivit. Sie Filius hominis, hic non in abstracto naturam humanam, sed personam in concreto notat, relate ad officium ejus, nec aliud innuitur, quam potestatem talem illi datam esse, quia est Messias, qui a Daniele vocatur Filius hominis, cap. vii., et cui Daniel vidit imperium et potestatem ab Antiquo dierum datam, utpote qui sit persona illa, quæ ad tantum, tamque sublime Munus Mediatorium est delecta.

XXXIV. Matth. xxviii. 18, Christus non loquitur de eo, quod a Aoy

in Unione personali humanæ naturæ sit communicatum; sed ostendit tantum quid a Deo Patre ipsi datum sit ad Officii executionem, non in Unione, sed post resurrectionem. 2. Non loquitur de potentia, quæ est essentialis Dei proprietas, sed de potestate, quæ est apotelesma personale Mediatoris ; non dicit πᾶσα δύναμις, sed πᾶσα ἐξουσία, ut notet jus et authoritatem mandandi et judicandi, unde statim addit, Euntes ergo docete, &c. Nec si omnis potestas ad sui exercitium requirit omnipotentiam, necessarium est, ut is qui habet omnem potestatem, statim omnipotentiam habeat respectu utriusque naturæ ; sufficit ut competat persona quoad alteram naturam. 3. Non dicit naturæ humanæ, sed mihi, ut persona in concreto, non natura in abstracto designetur. 4. Licet Deitati nihil dari possit proprie ratione Essentiæ, potest tamen œconomice, tum ratione offici, ut illud ex voluntate Patris suscipiat et exequatur, tum ratione manifestationis, ut gloria Deitatis, quæ occultata fuerat in forma servi, jam reveletur, et omnibus conspicua fiat, Joh. xvii. 5.

XXXV. Qui edit miracula propria et physica virtute debet esse omnipotens, sed Christus qua homo non ea edebat propria virtute, sed ad modum instrumenti moralis; Concurrere ergo debuit ad opus miraculosum conferendo quod suum est, sed virtus infinita a qua proprie miraculum producebatur, solius fuit divinitatis, Marc. v. 30. Miracula tribuuntur Christo in concreto, non humanitati in abstracto.

XXXVI. Caro Christi dicitur vivifica, Joh. vi. 48, non efficienter, vitam æternam per se producendo; sed meritorie jus ad vitam morte sua nobis acquirendo. Deinde in similibus locutionibus synecdoche agnoscenda est, per quam apotelesma quod proprie est personæ secundum utramque naturam, tribuitur carni vel sanguini per synecd. partis.

XXXVII. Licet Personæ ab altera natura denominatæ, tribuatur quod est alterius naturæ, non importatur tamen falsus conceptus, ut tribuatur subjecto, quod ei non convenit, v. g. passio et mors tribuitur Deo, quæ ei non convenit, Act. xx. 28. Quia non tribuitur Deo, ut subjecto inhæsionis, sed personæ, quæ Deus est, ut subjecto denominationis, quod sufficit ad removendum falsum conceptum.

XXXVIII. Distinctiones variæ, quæ afferuntur a Lutheranis ad conciliandas contradictiones, quæ occurrunt in eorum sententia, non possunt nodum solvere, et contradictionem multiplicem involvunt. 1a est de actu persona et Naturæ, Naturam humanam quoad posterius esse finitam, sed omnipræsentem priori. Sed frustra, Quia actus personæ nequit convenire. naturæ, quæ non est persona. Et si actus personalis Carni Christi conveniat, erit actu Persona. 2. Quia personalitas non est actus divinus, sed modus rei ab illius essentia et existentia distinctus. 3. Quia actus divinus nequit tribui naturæ humanæ, quæ non est Deus. 4. Quia actus iste personalis, vel destruit actum naturæ, vel non. Si illud, caro desineret esse caro, quia actus naturæ est ipsa natura; si non, tum semper poterit dici Caro Christi finita, et certo spatio circumscripta, quod ¿cúcratov est cum ejus ubiquitate.

XXXIX. Eadem est ratio modi physici et hyperphysici seu majestatici, 1. Quia modus hyperphysicus non destruit naturam, sed eam ornat, sed modus essendi ubique destruit eam, et ideo est antiphysicus. 2. Quia Corpus Christi per Unionem non amisit quantitatem, adeoque nec illius modum seu dimensionem. 3. Si per modum majestatis intelligitur tantum excellentissima illa gloria, qua Caro assumpta est in hypostasim Adyov, infertur quidem prærogativa Carnis supra omnem alian creaturam; sed non communicatio proprietatum divinarum. Si vero intelligitur omnium attribu

torum divinorum collectio; cum illa majestas nihil aliud sit quam Deitas, sequeretur Carni Christi ipsam Deitatem esse communicatam.

XL. 3. Distinguere solent in Christo duplex Esse, locale, secundum quod sit in certo spatio, et illocale, secundum quod fuerit ab initio incarnationis ubique. Sed absurde, 1. Quia cum ratio temporis non minus sit connexa corpori quam ratio loci, dabitur etiam in Christo duplex esse temporale et intemporale seu æternum, quod tamen nolunt. 2. Locale et illocale sunt contradictoria, quæ non possunt eidem competere; nec diversi respectus quicquam juvant, quia cum Unio hypostatica non tollat naturam corporis, non abolet etiam esse locale, atque ita non potest dare illi esse illocale, quia quæ alteram contradictionis partem relinquit, non potest ei simul tribuere alteram.

XLI. 4. Distinguunt x et xeñow, per se, et xar' no; Christi divinitatem esse omnipræsentem per se, xaτà xτñσiv, et quoad actum primum et secundum simul ; sed humanitatem tantum κατ ̓ ἄλλο, et κατα χρῆσιν. Sed perperam, quia tales distinctiones tollunt ipsum subjectum de quo agitur, eo enim tendunt omnes, ut omnipræsentia quacunque tandem ratione competat Corpori Christi, quod non potest corpus manere, si sit omni2. In rebus terrenis T seu proprietas rei potest sæpe præsens. a xenou seu usu ejus distingui, quia qui usum rei habet, non semper ejus proprietatem habet; sed in divinis non item, non alius est omnipotens usu, quam qui talis est proprietate, Deus quippe alteri gloriam suam non dat. 3. Si per esse ubique nar' xλo intelligitur tantum omnipræsentia respectu concreti seu personæ, verus erit sensus, sed incommoda locutio. Si vero innuitur omnipræsentia, quæ data sit Carni ex vi Unionis, absurda est distinctio, quæ arúrrata involvit, ut idem subjectum simul sit circumscriptum et non circumscriptum.

XLII. Exempla animæ, quæ communicat vitam corpori, et ignis, qui communicat ferro ignito facultatem urendi et lucendi, non favent communicationi proprietatum. Quia vita, quæ producitur in corpore ab anima, non est proprietas ipsa animæ, sed effectum, et vis lucendi et urendi in ferro ignito, non est in ferro, sed in igne latente et incluso in poris ferri.

QUÆSTIO IX.

DE DUPLICI CHRISTI STATU.

An Christus Mediator sub duplici Statu debuerit Munus suum exequi? Affirm.
I. Hactenus de Persona Christi actum. Nunc de ejus
Duplex status
Christi: Exin- Statu agendum, in quo Munus sibi a Patre commissum
anitionis et debuit implere. Is autem duplex vulgo statuitur, alter
Exaltationis. Exinanitionis et humilitatis, alter Exaltationis et Majesta-
tis; Passionum, et Gloria; Certaminis, et Triumphi; Viæ, et Meta;
Mortis et Vitæ.

II. Utriusque Veritatem demonstrant, 1. Oracula V. T. in Veritas ejus. quibus prædictus est, ut Psal. viii. mentio fit minorationis præ Angelis, quæ est exinanitio, et coronæ gloriæ et honoris, quæ est exaltatio, et Psal. cx. 7, de Messia dicitur, "de torrente in via bibet, postea exaltabit caput," ubi per torrentem denotatur multitudo, gravitas et brevitas passionum Christi, ut aquæ passim sunt symbolum calamitatum, Psal. lxix. 2, 14, 15, et xxxii. 6. Job. xxi. 20, et xxxiv. 7, Isa. li. 17, opposite ad

torrentem deliciarum, quo Deus suos potat in gratia et gloria, Psal. xxxvi. 9. Et però bibere de torrente communio passionum notatur, quæ ferendæ fuerunt Christo in hujus vitæ curriculo, quod fuit via ad gloriam. Exaltatione vero capitis indicatur gloria, quæ secuta est ejus passiones ex ordine Dei, et necessitate salutis nostræ, Luc. xxiv. 26, Phil. ii. 9. Sic Psal. exviii. 22, "Lapis qui reprobatus est ab ædificantibus, positus" dicitur "in caput anguli," id. Christus, qui sæpe lapidi et fundamento confertur, Isa. xxviii. 16, 1 Cor. iii. 10, rejectus per contemptum a Scribis et Sacerdotibus, quibus cura erat commissa ædificandi Ecclesiam, ut inutilis et noxius ædificio, constitutus est a Deo in Caput Ecclesiæ, et in lapidem angularem, qui utrumque parietem Judæorum et Gentium unit et sustinet. Isa. liii., duplex Status Messiæ ita graphice depingitur, ut videatur potius Isaias Evangelistam agere referendo res gestas, quam Prophetam vaticinantem de futuris. Unde, Luc. xxiv., Christus ex Prophetis utriusque Status veritatem et necessitatem demonstrat, et Petrus, 1 cap. i., dicit Prophetas de passionibus et gloria secutura anxie inquisivisse. 2. Loca varia Novi Test. quibus complementum Oraculorum exhibetur, Phil. ii. 7, 8, 9, 2 Cor. xiii. 4, 1 Cor. xv. 4, Heb. ii. 9, 1 Pet. iii. 18, 1 Tim. 3. 16.

Necessitas, 1. A parte Dei ;

III. Necessitas evincitur, tum a parte Dei, tum a parte Nostri, tum a parte Salutis nobis conferendæ. 1. A parte Dei, quia ad conciliandum nobis Deum, et gratiæ salutaris fructus obtinendos duo præstanda fuerunt; primo, satisfieri debuit justitiæ offensæ per Christi passionem et mortem; secundo, gratiæ dona fuerunt in homines effundenda, quod in exaltatione præstitum, Eph. iv. 2. A parte Christi; g. 2. A parte Christi, quia debuit duplicem o sustinere, Vadis, qui pro nobis satisfaceret, et Capitis, quod sibi uniendo nos vivificaret et regeret. Respectu prioris debuit agere pro nobis apud Deum, ea omnia faciendo et patiendo, quæ a nobis debebantur. Respectu posterioris, debuit agere nomine Dei ad nos, ut beneficia fœderis nobis impertiendo ad ejus communionem deduceret. Triplex ejus Officium hoc etiam postulabat. Sacerdotale duabus partibus absolvitur, Satisfactione in terris, Intercessione in cœlis. Quoad Regium debuit primo acquirere sibi populum per certamina, antequam ad thronum eveheretur, et Regni habenas capesseret. Ut Propheta debuit primo esse Minister circumcisionis inter fratres, antequam in cœlum sublatus fieret Lux Gentium et Doctor mundi.

tri;

IV. 3. A parte Nostri, duobus malis urgebamur per pec3. A parte Nos- catum accersitis, reatu coram Deo, macula in nobis; reatus non potuit tolli, nisi per sanguinem Christi, quod fuit ¿vtíAurgo animarum nostrarum; macula non potuit elui, nisi per gratiam Spiritus, qui exaltationis ejus fuit fructus, Joh. xvi. 7.

tis.

V. 4. A parte Salutis, Quia duo ad ejus fruitionem require4. A parte Salu- bantur: 1. acquisitio; 2. applicatio. Ad acquisitionem Status exinanitionis necessarius fuit, quia non potuit acquiri nisi per mortem. Ad applicationem vero Status exaltationis, quia non potuit applicari nisi per efficaciam vitæ. In primo, Jus ad vitam nobis meruit, In altero, de facto eam nobis confert. In primo, justitia Christi sese exeruit ad reconciliationem nostram cum Deo, In altero, potentia adversus Diabolum et peccatum. In utroque absolvit Opus, quod illi commissum est a Patre.

VI. Quamvis Christus fuerit in Statu exinanitionis; non ideo ita humilitatis fuit quin subinde ad fidei nostræ árpáλuay varios radios emiserit gloriæ suæ divinæ, sive in miraculis quæ patrabat, sive in rebus mirabilibus, quæ illi contingebant, quales visa sunt in Nativitate, Baptismo, Transfiguratione, et Morte.

VII. Si Quæritur secundum quam Naturam Christo Exinanitio, et Exaltatio tribuenda sit? Respondetur hoc proprie dici de Persona, et ad utramque Naturam referri, sed magno discrimine. Ad Naturam humanam quidem quoad realem depressionem, et exaltationem in se. Ad divinam vero tantum ratione occultationis, et manifestationis, relate ad Carnem tanquam velum, quo tegebatur, et unde sese prodebat. Naturæ humanæ exinanitio proprie competit, quatenus suscepit nostras infirmitates, et passa est ac mortua. Exaltatio vero quatenus resurgendo omnes infirmitates deposuit, et gloriam assumpsit, quam non habebat antea. Sed quoad Divinam, nulla ei facta est imminutio in Exinanitione, nulla accessio in Exaltatione. Sed exinanitio illi tribuitur, quoad occultationem et inhibitionem gloriæ et majestatis sub forma servi. Exaltatio vero xarà Pangor, sive quoad manifestationem et exsertionem, quando remoto velo infirmitatum carnis, gloria illa, quam habuerat ab æterno, et quæ ad tempus occultata fuerat sub illo velo, refulsit in Persona Mediatoris exaltati supra omnes coelos, Joh. xvii. 5.

VIII. Filius Dei dicitur sese exinanivisse, Phil, ii. 6, 7; non abdicatione Divinitatis, mansit enim semper par Deo, Joh. v. 17, 18, sed occultatione sub forma servili; Et pauper factus est, 2 Cor. viii. 9, non amissione divitiarum cœlestium, quas penes se semper habuit, cum plenitudo Deitatis in eo fuerit, et thesauri sapientiæ et cognitionis in ipso sint absconditi, Col. ii. 3, 9, sed occultatione sub infirma et indiga carne, Matth. viii. 20, Eph. iv. 9.

QUESTIO X.

DE PRINCIPIO ÆRE CHRISTIANÆ.

Quis fuerit Annus, Mensis ac Dies Natalis Christi?

Era Christianæ dignitas.

I. Quamvis varia dentur Epochæ tum sacræ, tum profanæ, quibus tempora signari solent; Nulla tamen est, quæ ad Eræ Christianæ dignitatem accedat. Nativitas Salvatoris Epocharum omnium est facile princeps. Huc omnia quæ præcesserunt tempora, ut ad faustum et felix suum centrum spectant, et omnia posteriora, hinc, ut a fonte in finem seculi decurrunt. "Generatio Christi," inquit Leo, "est origo populi Christiani, Et natalis Capitis est natalis Corporis, et dum Salvatoris adoramus ortum, invenimur nos nostrum celebrare principium."

Quando cœperit. II. Licet vero tantæ sit Eræ istius præstantia et utilitas; Certum tamen est, non minus quam mirum, Christianos serius de ea constituenda et usurpanda cogitasse. Nam ante septimum seculum, nullus Natalem Domini ad negotium ullum seu civile seu ecclesiasticum designandum applicasse legitur. Justinianus certe, qui 500 post Christum annis regnavit, Edicto, quod de notatione temporum, et consignatione Actorum publicorum Novella 47, veteribus temporum designationibus ab U. C., a Consulum nominibus, ab Indictionibus, quartum voluit addi characterem, ab Imperatoribus. Sed Æræ Christianæ verbum nullum facit. Nec apud Patres et Concilia prioribus illis seculis habita ulla ejus mentio. Primus Dionysius exiguus, natione Scytha Monachus vel Abbas Rom., indignatus suo et prioribus seculis, in Cyclis Paschalibus qui tempora Paschatis et festorum indigitabant, a Diocletiani persecutione annos imprimis designari, expuncto hoc charactere viri Ethnici et perse

« PoprzedniaDalej »