Obrazy na stronie
PDF
ePub

matorum de dis

XVIII. Orthodoxi discrimen inter V. et N. T. late specSententia Refor- tatum statuunt tantum accidentale, non essentiale, quoad crimine V. et circumstantias et modum et gradum rei, non quoad rem N. Fœderis. ipsam, quæ utrobique eadem fuit, quod, jam supra probaDifferunt, 1. Ratione Temporis; tum, ulterius ostenditur, 1. Ratione Temporis; Quia Vetus præcessit Christum, Novum vero eum sequitur; Illud respexit Christum exhibendum et venturum, Istud vero Christum jam exhibitum et manifestatum. Unde beatos pronunciat oculos Apostolorum Christus, quod videant ea quæ Prophetæ et Reges optarunt videre, et non viderunt tamen, Luc. x. 23, 24.

XIX. 2. Ratione Claritatis et Obscuritatis; Quia in 2. Ratione Cla- Novo longe clarius proponuntur mysteria, sublatis cære-' ritatis ; moniarum et typorum velis et umbris: unde Apostolus, 2 Cor. iii. 18, dicit nos avaxixaλuivo retecta facie (per antithesim ad Mosem, qui velo faciem suam tegebat, v. 7, in symbolum obscuritatis Legalis), "gloriam Domini xatoręba contemplari in speculo" Evangelii. Vet. Test. totum symbolicum fuit et figurativum, quod umbram habuit rerum futurarum, non perfectam rerum imaginem, Heb. x. 1. Sed Novum planum est et apertum, in quo gratia nobis “izQám clare patefacta est," Tit. ii. 11. Unde Tempus Vet. Test. confertur nocti, ob nondum exortum Solem justitiæ, et Tempus Novi, diei, in quo Oriens ex alto ortus est. Huc pertinet, quod, licet eadem hæreditas cœlestis et promissio vitæ æternæ utrobique occurrat; aliter tamen proponitur in Veteri et Novo Testam. In Novo Testamento quidem clare et aperte et nude sine ullis involucris : At in Veteri involuta typis ac pignoribus terrenis, inter quæ post fœdus cum Abrahamo factum, excelluit hæreditas terræ Canaan. Quam typicam fuisse, et ratio ipsa dictat, cum nullius boni terreni et finiti quantumcunque eximii possessio possit animam satiare et beare, sed tantum Dei ipsius æterni et infiniti fruitio; Et Paulus expresse testatur, Heb. iv.

XX. 3. Ratione Facilitatis; Quia administratio et λa3. Ratione Facili- guía longe fuit operosior in Veteri, quam in Novo Testatis; tamento, cujus Sacramenta numero sunt pauca, augusta significatu, observatu facillima. Quo spectant ista August. lib. xix. c. Faust. cap. 13, "Prima Sacramenta, quæ observabantur ex Lege, prænunciativa erant Christi venturi, quæ, cum suo adventu Christus implevisset, ablata sunt, et ideo ablata, quia impleta," &c., " et alia sunt instituta virtute majora, utilitate meliora, actu faciliora, numero pauciora, tanquam justitia fidei revelata, et in libertatem vocatis filiis Dei, jugo servitutis ablato, quod duro et carni dedito populo congruebat." Signa quippe Verbo addita genium Verbi referebant; Ut Verbum non tam fuit Evangelii, quam ixayyidías, non annuncians Christum exhibitum, sed prænuncians exhibendum. Ita Sacramenta fuerunt typi rerum futurarum, non memorialia præteritarum, ut nostra, 1 Cor. xi. 24, chirographa, non mera apochæ, commemoratio peccati, non commemoratio sacrificii pro peccatis jam præstiti. Nec valet quod objicitur sanguinem victimarum longe clarius et facilius adumbrasse mortem Christi, quam symbola panis et vini in Eucharistia, et majorem esse analogiam inter carnem et carnem, quam inter carnem et panem. Quia ista significatio non petenda est simpliciter ex analogia physica, seu quoad esse physicum rerum, sed præcipue quoad esse morale, et ex institutione divina, quæ longe clarior est in Novo Testamento, quam in Veteri. Antea mors victimarum et sanguis agni requirebantur ad figurandam Christi mortem adhuc futuram; Sed postquam contigit in Novo Testamento non necesse fuit, imo nec debuit amplius adumbrari per san

guinem victimarum ut futura, sed suffecit commemorationem ejus fieri in communione et applicatione ejus, quæ per symbola panis et vini melius repræsentatur.

XXI. 4. Ratione Suavitatis; Quia in Veteri Testamento 4. Ratione Suavi- frequentius urgebatur Lex ejusque perfecta obedientia, non tatis ; quidem exclusis simpliciter promissionibus Evangelicis,

sed tamen eo fine, ut Rigorosa illa obedientiæ exactione, populus adhuc infans, quasi sub tutela contineretur, et ad quærendum Christum compelleretur; At in Novo frequentiores sunt promissiones Evangelicæ, non tamen exclusa Lege ad novam obedientiam regenerationis gratia præstandam impellente. Nec hic opponi debet onus durum Crucis, quam Christus suis imponit in Novo Testamento. Quia, præterquam quod Piis Veteris Testamenti non defuit, ut hæc est sors fidelium in hoc mundo, Christi discipulis non tam debet esse oneri, quam honori, Gal. vi. 14, et Christi jugum est leve et suave, Matth. xi. 30. Huc pertinet donum Spiritus Sancti, qui licet jam sub Veteri Testamento non denegatus fuerit Patribus, parcius tamen et remissius tum vires suas exerebat, pro tempore et revelationis modo; nunc vero longe uberius et majori copia, ut major et amplior est gratiæ revelatio, debuit communicari sub Novo juxta Oraculum Joëlis, ii. 28, cujus complementum in prima Pentecoste urget Paulus, Act. ii. 17, 18. XXII. 5. Ratione Perfectionis; Quamvis enim perfec5. Ratione Perfec- tionem essentialem Vetus Testamentum habuerit quoad tionis ; substantiam fœderis gratiæ; non habuit tamen perfectionem accidentalem quoad gradum; quia tota illa œconomia typica fuit et umbratilis, quæ a Novo non minus differt, quam oxía ry sixón, adumbratio tenuis et rudis delineatio, a viva et expressa imagine. Hinc Apostolus tribuit illi avv, Heb. vii. 8, 9, 10, dum agit de imperfectione Sacerdotii Levitici, quo abrogato suscitandum erat aliud secundum ordinem Melchisedeci, cum perfectio non esset in priori, cujus avaiλis xai àœbevis probat Apostolus, tum ab infirmitate et mortalitate summi Pontificis, et inquinamento peccati, a quo non erat immunis, tum ab imperfectione sacrificiorum et lotionum, quæ conscientias et animas non attingebant, sanctitatis tantum legalis et externæ operative; nec sacrificia ex se apud Deum peccata expiare poterant, Psal. xl. 7, 8. Ideo ista omnia cum Tabernaculo et Sanctuario mundano abrogari necesse fuit, ut pateret Sanctuarii cœlestis via. Quod etiam locum habet respectu cultus, qui sub Veteri Testamento viguit, quibus totus umbraticus et carnalis fuit, si cum cultu a Christo prædicto et ab Apostolis instituto comparetur, Joh. iv. 23, qui non modo uni loco affixus non est amplius, ut antea, sed qui Spiritu sine carnalibus typis, Heb. ix. 10, et Veritate absque umbris Mosaïcis fieri debeat, Col. ii. 17, Heb. x. 1.

XXIII. 6. Ratione Libertatis; Quia sub Veteri Testa6. Ratione Li. mento vigebat Spiritus servitutis ad metum, Rom. viii. bertatis ; 15, licet enim Patres essent filii Dei, atque eo nomine Domini et hæredes, non differebant tamen a servis, quoad externam dispensationem, ut infantes et minorennes sub Legis dura et rigida pædagogia detinebantur tanquam sub Tutoribus et Curatoribus, quibus metu pœnæ, et minis ac verberibus, potius quam promissis et amore virtutis adigebantur ad officium, Gal. iv. 1, 2. Unde quamvis Libertatis jus illis competeret in virtute fœderis gratiæ, et promissionum Evangelicarum, exiguum tamen ejus sensum et usum obtinebant, Legis minis et jugo åßarTaxTo servitutem adstringentibus, et terrorem incutientibus, quo fiebat ut ad apparitiones Dei metu percellerentur, et in ore tritum illud haberent,

66

moriemur, quia vidimus Deum. Sed in N. T. est tempus libertatis, quia plene revelatur fœdus gratiæ quod generat ad libertatem, Gal. iv. 26. In quo promulgatur per Jubilæum Evangelicum libertas captivis, Isa. lxi. 1, 2, et Spiritus non amplius servitutis ad metum nobis datur, sed Adoptionis, adeoque libertatis ad fiduciam, per quem clamamus Abba Pater, Rom. viii. 15. Ubi Spiritus Domini, ibi libertas," 2 Cor. iii. 17, non tantum internæ communionis, quæ Patribus non defuit, sed et externæ dispensationis; non tantum libertas Filiationis, quæ etiam infantibus convenit, sed etiam Emancipationis, quæ competit tantum adultis; non tantum quoad Jus et usum ejus ac sensum inchoatum et imperfectum; sed totalis et perfecta quoad sensum et usum plenum, per quam, ut mittuntur in possessionem bonorum, ita plenam eorum notitiam et sensum habent ad sui solatium et fidei anροφορίαν.

plitudinis;

XXIV. 7. Ratione Amplitudinis; Quia V. T. ad unam 7. Ratione Am. Gentem restringebatur, salus tunc erat tantum Judæorum, Joh. iv. 22, non sic fecerat omni genti, Psal. cxlvii. 19, 20; Sed Novum indiscriminatim ad omnes extenditur, ut in omni gente acceptus sit qui eum timet, et operam dat justitiæ, Act. x. 34, 35; nullis limitibus coarctatur, nec amplius certo loco alligatur Dei cultus, sed in omni loco, modo sincerus et purus sit, illi peræque est acceptus. Antea gentes dicebantur procul esse, et alienæ a- fædere, Eph. ii. 12. Sed nunc dissoluto pariete intergerino fit coadunatio duorum, Judæorum scilicet et Gentilium in unum Corpus; ut non sint amplius duo, sed unum, v. 14. Ita in Christo non amplius est "Judæus aut Græcus, Scytha aut Barbarus, Mas aut Fœmina, sed Christus omnia in omnibus,” Col. iii. 11.

XXV. 8. Ratione Durationis; Quia Vetus fuit anti8. Ratione Du- quandum, et durare debuit tantum usque ad tempus dog rationis. bows, Heb. ix. 10, Jer. xxxi. 31, quod vel palam evincit Judaïcæ Reipub. eversio, Tribuum confusio, Templi, in quo cultus ille peragendus fuit, irreparabilis per tot secula destructio. At Nov. Test, est immutabile et perpetuo duraturum ἕως συντελείας τοῦ αἰῶνος, ad cujus administrationem cum pertineat perfectio, non est iterum expectanda alia revelatio, nec aliud sacerdotium, et sacrificium, præter illud Christi, qui factus est Sacerdos, et jurejurando sancitus ex vi indissolubilis vitæ, Heb. vii. 16. Unde Evangelium æternum vocatur, Apoc. xiv.

QUÆSTIO IX.

DE SPONSORE FEDERIS GRATIE.

An Christus sub V. T. habuerit tantum rationem Sponsoris Fidejussoris, An etiam Expromissoris? Pr. Neg., Poster. Affirm.

I. Ut Natura Foederis Gratiæ plenius cognoscatur, natura et modus Sponsionis, cui innititur, propius expendenda est. Non ut inquiramus in Officium Christi Mediatorium, de quo agetur postea suo loco. Sed tantum at modus Sponsionis ab ipso factæ sub Veteri Testamento penitius excutiatur, de quo moveri potest Quæstio.

II. Atque hic in antecessum recurrere debet, quod ante observavimus, Fœdus hoc Gratiæ, quod instituebatur inter Deum offensum et Hominem peccatorem et reum, non potuisse ratum esse nisi interventu Mediatoris, qui partes dissidentes inter se conciliaret, et Sponsoris vices obiret, non

tantum nomine Dei spondendo nobis, quod impleturus sit promissa fœderis, si conditiones ejus impleverimus, ut post Socinum Curcellæus perperam cavillatur; sed etiam Deo pro nobis, se eas omnes conditiones pro nobis impleturum, quibus præstitis hæreditas ex Testamento ad nos perventura esset. Potissimum vero quoad Satisfactionem plenissimam dandam Justitiæ divinæ pro peccatis nostris. Nec hic ulla occurrit inter Orthodoxos Controversia, sed tantum cum Socinianis, eorumque asseclis, contra quos disputandum erit, quum de Satisfactione agetur.

Status Quæs

III. Quæstio ergo, quæ hic movetur, respicit proprie modum Sponsionis a Christo factæ sub Veteri Testamento; tionis. An habeat tantum rationem fidejussionis, An etiam Expromissionis. Sunt enim, qui hanc etiam inter alias reponunt differentiam Vet. et Novi Test. ut Christus sub illo fuerit quidem Fidejussor, sed non Expromissor, id est spoponderit quidem pro Electis, sed ita ut in ipsum non facta sit absoluta debiti translatio, nec liberati fuerint Patres a reatu peccati, sed Deus sibi jus retinuerit in ipsos ad infligendam pœnam, si Christus Sponsionem deseruisset, illique non satisfecisset. Quomodo in Jure Civili discrimen solet adhiberi inter Fidejussorem et Expromissorem, ut " Fidejussor ille sit, qui ita pro alio obligatur, ut nihilominus ille alius obligatus maneat usquedum fidejussor solverit." Unde Justinianus, Instit. lib. iii. Tit. 21, observat "Fidejussorum obligationem esse accessionem principali obligationi." At expromissor is dicatur, "qui alienam obligationem in se suscipit liberato reo, aut eo nomine non obligato, cum obligari deberet."

66

66

IV. Sed communis sententia Orthodoxorum, ad quos accedimus, est, Sponsionem Christi, ex quo facta fuit, non habuisse tantum rationem fidejussionis, sed expromissionis, per quam eo ipso Veteres a pœnis ipsis debitis vere liberati sint. Nec hic sollicite distinguendum putamus inter Fidejussorem et Expromissorem. Nam, præterquam quod usus vocum istarum non ita est diversus, quin sæpe apud Jurisconsultos promiscue usurpentur, ut fidejussio valeat expromissionem, teste Cujacio, Obs. 1. xiii. cap. 35, "Expromissor," inquit, quasi fidejussor dicitur," 1. in persona S. i. de pact. Et in Senatusconsulto Velleiano fidejussionis verbo continetur expromissio," et l. x. de in rem. " paria hæc sunt fide jubere, judicium pro alio suscipere, expromittere." Unde mirum videri non debet, si in Sponsione Christi describenda modo fidejussionis, modo expromissionis voces promiscue adhibeantur. Quamvis hoc discrimen in Jure Civili stricte loquendo locum habere deberet; Non censemus tamen in hoc argumento consentaneum esse provocare ad Tribunalia politica, ut ex formulis Juris natura Sponsionis Christi explicetur, Cum constet immane quantum inter se distare forum Soli et forum Poli, et hic agatur non de humano judicio, sed de divino, non de debito pecuniario, et creditore mortali, sed de debito pœnali, et Deo Judice ac Mundi Rectore; nec de Sponsore ordinario et mero homine, sed de extraordinario et Davegán, qui ut avτíxos se loco nostro substituat, et poenas nobis debitas in se recipiat, cujusmodi Sponsorem Jura civilia non describunt. Unde nec per fidejussionem, nec per expromissionem, qualis datur in foro humano, sufficienter explicari posse arbitramur Sponsionem Christi cum longe sit perfectio utraque. Interim si ex ipsorum usu loquendum est, et si utendum est eorum verbis, cum alia non occurrant, dicimus eam ad expromissionem magis accedere, quam ad fidejussionem, ut quæ contineat eminenter et perfectissime quicquid habet expromissio perfectionis et efficacia. Nec rationes desunt

variæ.

V. Primo, Ex natura Sponsionis Christi. Quia cum Sponsio ista nihil aliud sit, quam absolutissima et immutabilis Christi voluntas, se juxta æternum Patris consilium substituendi in locum Electorum, et pro peccatis ipsorum satisfaciendi, necessario importat eo ipso veram translationem debitorum in ipsum, et plenam liberationem et immunitatem eorum pro quibus spopondit; Atque ita fidejussio prout ab expromissione distinguitur, non potest simplic. hic locum habere, sed expromissio. Nam fidejussor instituitur tantum ad certiorandam fidem de solutione, non præcise sua, ut se soluturum absolute polliceatur, sed ut creditor certus sit de solutione, ubi principalis debitor potest supponi adhuc solvendo, vel saltem ubi manet adhuc obligatus, et potest ac debet primo conveniri, antequam eatur in fidejussorem; Sed hic aliter plane se res habet; Nam ut Electi sic absolute non erant solvendo, satisfactio in æternum ab ipsis expectari non potuit; Et ita per Sponsionem et substitutionem Christi in ipsorum locum erant liberati ex Dei consilio, ut non amplius ab ipsis solutio postulari debuerit, quam in se Christus per sponsionem suam receperat; in qua Expromissoris vices vere implevit, qui alienam obligationem in se suscipit, ut ab ipso solo solutio postuletur et expectetur, primario debitore non amplius manente obligato: Nam ita se sponsione sua obligavit ad solutionem, ut ab ipso solo peti exigi potuerit, electis, qui primarii erant depitores, ab omni personali obligatione liberatis, et adeo non amplius obligatis, ut si ipsimet solvere voluissent, crimen contemptorum Messiæ, qui insuper habita justitia Dei propriam justitiam stabilire conantur, merito incurrissent, quale fuit crimen Judæorum, Rom. ix. 31, 32, et x. 3.

VI. Talem autem esse Sponsionem Christi, Scriptura ipsa non obscure demonstrat, quum testatur Deum "conjecisse in ipsum iniquitates omnium nostrum, et castigationem pacis nostræ ipsi impositam fuisse, ut ex ejus livoribus sanatio nobis esset," Isa. liii. 5, 6. Quomodo vero conjecta possunt dici in Christum peccata hominum, si Sponsio ejus non fuit absoÏuta, per veram debiti translationem supra se, et reorum liberationem ? Nec dicendum "Jesum tantum peccata suscepisse, cum se ad sacrificium præpararet, et Deum in ipsum conjecisse peccata, quia actu illa ab ipso exacta sunt." Quia aliud est postulare a Christo debitum ad præsentem solutionem; aliud in eum peccata conjicere, et illi imputare. Potest Vadi debitum longe ante imputatum esse, quam ad præsentem solutionem exigatur: Non docet Isaïas tunc conjecta fuisse peccata in ipsum, quum actu ab ipso exacta sunt, sed ideo a Christo exacta esse peccata per poenarum perpessionem, quia ipsi ut Sponsori in Dei consilio jam imputata fuerunt.

VII. Huc facit quod, Psal. xl. 7, 8, Christus protestatur se venisse ad faciendam voluntatem Patris, id. ad offerendum sacrificium Corporis sui, loco Victimarum Legalium, quas Deus ut ad hoc inutiles rejiciebant. Quorsum vero tantam alacritatem et promptitudinem hoc officium implendi præ se ferret, nisi jam tum absoluta et simplex fuisset ejus Sponsio, quæ pœnarum nobis debitarum translationem veram infert? Nec juvat reponere, "hæc verba a Paulo referri ad ingressum Christi in mundum," Heb. x. 5. Quia licet Christus hæc sibi tribuere potuerit ingrediens in mundum; Non obstat quominus illi jam conveniant eo tempore quo Psaltes loquitur. Imo hoc necessario supponitur, quia agitur de æterna et immutabili Dei voluntate, qua Christus rejectis sacrificiis omnibus legalibus Sponsor est constitutus, et ejus satisfactio sola decreta, et promissa jam ab ipso principio, ut de eo in capite libri, puta Scripturæ, scriptum est, cui additur responsio ipsius Christi, qua vocationem Dei suscipit, et se ad

« PoprzedniaDalej »