Obrazy na stronie
PDF
ePub

manum ex uno sanguine," &c., "ut quærerent Deum, si forte palpent, eum et inveniant," &c., innuit quidem Deum ita se patefecisse in natura per Creationem et Providentiam, et per varia beneficia, quæ hominibus subinde indulget, ut debuerint assurgere ad quærendum, id. cognoscendum et colendum authorem suum. Sed non potest concludi eo consilio et fine Deum hoc præstare, ut homines ipsum quærant salutariter, id est, ad eum confugiant, et gratiam ejus expetant. 1. Quia inquisitio ista supponit fidem in requirente, Heb. xi. 6, quæ non datur extra Verbum, Rom. x. 17. 2. Agitur hic de tali inquisitione, quæ fieri potest quasi palpando, id. in mediis tenebris, quod non potest dici de ea, quæ fit, vel invocatione et precibus, vel studio sancte recteque vivendi, quæ fit sub luce fidei et Verbi divini. 3. Paulus accommodat sermonem suum iis quos alloquitur, Philosophis scilicet Gentilibus, Stoïcis, et Epicuræis, quorum quæstiones ut plurimum erant de Dei existentia, et providentia, nec ultra procedebant. Ostendit ergo tot extare documenta existentiæ et providentiæ Dei, ut palpari a cæcis quoque possit; nec amplius illis vel fato, vel fortunæ hæredum esse, sed ad Deum solum respiciendum Creatorem et Conservatorem Mundi. 4. Apostolus vocat, v. 30, illam dispensationem, resp. Gentilium, tempus ignorantiæ, quod opponit externæ revelationi Verbi, quæ fit in Novo Testamento, qua denunciat omnibus ut resipiscant, quod dici non potuisset, si sufficientem revelationem ad salutem ipsis exhibuis

set.

Nec si dicit, Deum nunc omnibus denunciare ut ubique resipiscant, sequitur Vocationem sub Novo Testamento esse universalem respectu omnium et singulorum; non magis quam, Coloss. i. 23, quum Paulus ait "Evangelium prædicatum fuisse omni creaturæ sub cœlo," potest colligi, jam tum omnibus et singulis Evangelium tempore Pauli fuisse prædicaSic ergo notatur tantum generalitas Vocationis ad omnes populos et personas indiscriminatim, opposite ad Vetus Testamentum, sub quo ad unicam gentem restringebatur.

tum.

XXVI. Loca Pauli, Rom. i. 19, 20, et cap. ii. 4, quæ hic urgentur, excussa sunt P. I. Lo. I. Q. 4, Vid. etiam Lo. IV. de Prædest. Q. 17, ubi variæ objectiones huc pertinentes solutæ sunt.

XXVII. Foedus Gratiæ non tam late patere debet, quam fœdus Naturæ, licet beneficia sint amplianda: Quia Gratia cum lapsu debet conferri, non in extensione, quasi æqualis forent latitudinis, quo sensu omnes servarentur per Christum, quotquot perierunt per Adamum, sed in intensione et efficacia, et sic verum est, quod ubi abundavit peccatum, ibi superabundavit gratia, quia plus est unum servare, quam mille perdere.

XXVIII. Si Adam in fœdere naturæ et in lapsu omnes repræsentavit, non sequitur id fieri pariter in restitutione et fœdere gratiæ. Quia vis repræsentationis cessavit in lapsu, dum seipsum et suos posteros in exitium præcipitavit. Unde non sustinet amplius personam publicam, sed privatam, et ita initum est foedus cum ipso, et posteris ejus, non omnibus, sed iis qui sunt Christi, et qui includuntur sub Semine mulieris.

XXIX. Promissiones fœderis gratiæ non sunt absolute et simpliciter universales, quia nec in Vet. Test. omnibus fuerunt promulgatæ, Deut. vii. 7, 8, et Ps. cxlvii. 19, 20, Act. xiv. 16, et xvii. 30. Nec promulgantur in Novo Test., cum constet Evangelium successive prædicatum fuisse, et superesse adhuc Gentes plurimas quibus illud præconium nec olim, nec hodie contigit; Sed tantum secundum quid, et limitate, ex divinæ dispensationis duplici modo, alio externo quoad obligationem, quæ ad genera singulorum extenditur indiscriminatim, licet non ad singula generum, alio interno quoad applicationem et fructum, respectu omnium et singulorum

credentium, citra discrimen gentis, sexus, aut ætatis et conditionis; unde sæpius universalitas ista restringitur ad credentes ex Judæis et Gentibus, Rom. iii. 22, 23, et x. 12, Act. x. 43, et xiii. 43, Johan. iii. 16. Et natura promissionum hoc postulat, quæ fide tantum accipi possunt, Galat. iii. 14, Rom. iv. 13: at fides non est omnium, 2 Thess. iii. 2, sed tantum electorum, Tit. i. 1, 2. Atque isti sunt verum et proprium illarum objectum, qui Filii promissionis propterea dicuntur, Rom. ix. 6, 7, &c.

XXX. Nec dici potest Promissiones quidem universales esse per se, et ex intentione Dei, quatenus Deus vult serio omnes servari et ad agnitionem veritatis venire; Sed quod non omnes eas obtineant, id fieri per accidens, propter malitiam et incredulitatem hominum, qui contumaciter resistunt Spiritui S. et ejus operationem impediunt. Quia falso supponitur Deum serio intendere omnium salutem, quod dici nequit de iis quos ab æterno reprobavit, et quibus nec Evangelium, nec fidem vult indulgere, sine quibus nec promissio potest cognosci, nec recipi. 2. Licet verum sit homines resistere Spiritui Sancto, et ejus opus impedire; Non minus verum est, quod non omnibus Deus præstet illam gratiam, qua resistentia cordis tollatur, et hoc esse donum speciale Dei, Matt. xiii. 11, Rom. xi. 7, quod proinde promissionis universalitatem tollit.

XXXI. Quamvis promissiones fœderales non sint absolute universales, non evertitur propterea fundamentum consolationis, et salutis certitudo, eo quod a particulari nulla sit firma collectio. Quia suam universalitatem semper habent respectu omnium credentium; quo respectu solide potest argumentum duci ad consolationem credentium per syllogismum practicum, cujus major fundatur in Scriptura, minor nititur testimonio Cordis creden. tis, hoc pacto: Promissiones Evangelii ad omnes et singulos credentes pertinent; At ego credo; Ergo ad me etiam pertinent. 2. Tantum abest, ut per promissionum absolutam universalitatem, consolatio firmetur, ut potius enervetur et labefactetur. Quia cum ex illa hypothesi promissiones pertineant ad fideles et infideles promiscue, salvandos, et damnandos, nulla consolationis soliditas, et salutis certitudo hic esse potest. Quodnam enim consolationis fundamentum esse potest in eo, quod servandis et damnandis est commune ?

[ocr errors]

XXXII. Calvini non aliam a communi et recepta sententia mentem fuisse clarissime ex variis ejus scriptis colligitur, ut contra Pighi, pag. 307. "Nunc jactet Pighius Deum velle omnes salvos fieri, cum ne externa quidem doctrinæ prædicatio, quæ Spiritus illuminatione longe inferior est, omnibus sit communis." Et pag. 706. "Si omnibus notam esse voluerit suam voluntatem, cur Legem suam non publicavit gentibus, cur inclusam tenuit in augustiis vitæ lucem?" Et p. 719. "Dum omnibus reconciliationem offerri dico, non ita accipio, quasi ad omnes gratia illa pervenerit, qua mundum sibi reconciliet Deus," Et paulo post. "Cur non omnibus indifferenter prædicari Evangelium ab initio mundi voluit? Cur tot seculis tam multas gentes errare in mortis tenebris passus est ?" Quod confirmat resp. ad artic. 1, Castali. "Quomodo Deus vult omnes salvos fieri, non anxie disputandum, quia hæc duo inter se cohærent, salus, et cognitio veritatis: nunc responde, Si voluit Deus suam veritatem omnibus innotescere; Cur ad tot gentes ex quo promulgari cæpit Evangelium, nunquam pervenerit pura ejus veritas? Deinde cur non omnium oculos peræque aperuerit, quando interior Spiritus illuminatio, qua nonnisi paucos dignatur, ad fidem necessaria est ?" Vide Inst. 1. iii. c. 22, s. 2, et c. 24, s. 15, et in 1 Tim. ii.

QUÆSTIO VII.

DE DUPLICI ECONOMIA FŒDERIS GRATIÆ.

Cur Deus unicum Fœdus Gratia diversimode dispensare voluerit; Et quotuplex: et qualis fuerit ejus Economia?

I. Antea unitas substantialis Fœderis Gratiæ asserta est, Nunc diversitas ejus æconomica venit expendenda. Nam ut oλvoixiños Dei sapientia in Operibus Naturæ, earumque multiplici varietate, dispositione, et diversa gubernatione mirum in modum elucet; Non minus, imo luculentius, conspicua est in Operibus Gratiæ, atque inprimis in varia Fœderis novi dispensatione, quod varias formas et quasi facies habuit, ob variam mysterii Christi, qui ejus est fundamentum, economiam, quod Deus ita administrare voluit, ut primo obscurius, deinde clarius illud proponeret, primo in promissione, deinde in complemento. Unde duplex ejus œconomia instituta fuit, altera Vetus, quæ Veteris Testamenti nomine solet appellari, quæ Christum venturum promisit et prædixit; altera nova, quæ Novum Testamentum dicitur, quæ Christum exhibitum et incarnatum et mortuum nunciat. In illa Deus πολυμερῶς καὶ πολυτρόπως multis vicibus et modis Patres allocutus est. In ista vero nos allocutus est per Filium, Heb. i. 2.

Dei.

II. Si Quæratur, Cur talem instituere voluerit Fœderis Cur Deus diversi- dispensationem Deus? Sola hic Dei voluntas abunde mode fœdus gratiæ dispensarit? sufficere posset ad frænandam curiositatem; Interim non 1. Hoc exigebat desunt variæ sapientissimi istius consilii rationes. 1. Momodus agendi dus agendi Dei hoc videbatur exigere, qui res magnas non simul et semel perficit, quod facillime tamen posset, sed successive et per varios gradus, ut eo clarius ejus sapientia et potentia percipiantur. Ita Foedus Gratiæ, quod maximum merito vocatur opus Dei et summa admiratione dignum, voluit paulatim perficere et promulgare, ut sua haberet initia et incrementa, antequam plena ejus succederet consummatio: Nec sapientiæ Dei conveniebat, ut tanta Lux, quanta est in Evangelio, simul et semel, et uno quasi impetu effunderetur, sed paulatim et per stricturas, ad modum Solis, qui non uno momento, sed per gradus ascendit ad meridiem, quod Apostolus paucis, sed eximiis verbis docet, Heb. i. 1, quum ait Deum Toλurgóns et moduμsgãs locutum esse Patribus olim, prius notat modos varios revelationis, qui obtinebant in V. T., posterius vero ejus diversos gradus per quos se Veteribus patefecit.

2. Conditio Ecclesiæ.

III. 2. Hoc postulabat Ecclesiæ conditio: Ut enim per varias ætates eam deducere voluit; Ita diversimode cum ea agere constituit. Dum ergo in infantia fuit, nec ad maturam ætatem pervenerat, tanquam infans tractanda fuit, Galat. iv. 1; ideo cum ea quasi balbutiens Deus minimam revelationis mensuram illi indulsit, et sub primis elementis et rudibus figuris eam detinuit, quæ postea locum facere debuerunt pleniori revelationi, quum provectior fuit, et ad adultam ætatem pervenit. IV. 3. Messiae dignitas, et præstantia Operis ab illo peragendi: Nam ut ille non statim ab initio gravissimis de causis, sed in plenitudine demum temporis exhiberi debuit; Conveniens fuit imaginem ejus prius proponere, desiderium excitare, et in illius desiderio et expectatione mentes detinere, ne longiori mora fatisce

3. Messiæ dig

nitas.

rent. Equum etiam erat apertam tanti mysterii declarationem Christo summo Prophetæ reservare, ut clarius pateret quodnam esset discrimen inter Mosem famulum, et Christum Dominum, Inter Doctorem symbolicum prima elementa docentem, et Doctorem cœlestem omnia arcana revelantem. Deinde præcedere debuit convictio hominis impotentiæ, ut eo clarius cognosceretur necessitas gratiæ, et ardentius Salvatoris, per quem afferenda fuit, desiderium excitaretur.

V. 4. Natura rerum ; Cum enim futuræ essent adhuc, et 4. Natura rerum. vaticinia ante complementum soleant esse obscuriora, saltem quoad complementi rationem, mirum non est si primo obscurius, deinde clarius fuerint proposita, quo proprius accedebatur ad tempus complementi; Sic lux magis magisque aucta est. Progressus fit revelationis, Propheta Prophetæ tradit et arripit lampadem Evangelii, qua illuminetur Ecclesia, et novum gradum lucis addit. Eadem promissiones repetuntur et illustrantur; et quo magis instat tempus complementi, eo clariores sunt et pleniores. Ante Legem datam per Mosem obscurior fuit Promissio, a Lege data usque ad tempora Prophetarum minus obscura, a Prophetarum temporibus usque ad J. Baptistam clarior, post Johannis prædicationem aperta, clarissima post adventum Christi. Ita Messias ab initio tantum ut Semen mulieris, Gen. iii. 15, promissus est, postea ut Filius Abrahami, Gen. xii., ut oriundus ex Juda, Gen. xlix., et in tribu Juda ex familia Davidis, 2 Sam. vii. Exinde additæ sunt circumstantiæ variæ de conditione Matris, quod futura esset virgo, Isa. vii., de loco nativitatis, Mich. v. 2, de tempore, Daniel ix., de statu ejus duplici passionum et gloriæ, Isa. liii., de Præcursore, Malach. iii. 1, et aliis adjunctis, quæ promissionem magis magisque illustrarunt.

VI. Nec sine gravi causa factum, ut mysterium hoc eo obscurius fuerit propositum, quo tempora ab adventu Christi longius abfuerunt. 1. Quia consentaneum fuit, ut tempora, quo longius ab exortu Solis justitiæ apparuerunt, eo obscuriora essent. 2. Quo propius instabat adventus Christi, eo acrius excitari debuerunt hominum animi in ejus expectatione. 3. Ecclesia, quo fuit propior initiis suis, eo rudior fuit, proindeque eo rudiori forma instituenda.

Vet. Test. proten

VII. Porro diversitas istius œconomiæ duabus partibus ditur ab Adamo solet comprehendi, quæ Veteris et Novi Testamenti nomine ad Christum. designari solent, ut antea dictum; Illud quod ab Adamo usque ad Christum protenditur; Istud a Christo ad finem seculi. Quicquid in dispensatione istius fœderis typicum fuit et connotans imperfectionem, et confessionem nondum soluti λurgov, id ad Vet. Test. pertinet. Quicquid redemptionem actu præstitam per Christum, id Novo Test. proprium est. Scio rexereuia nonnullis magis arridere, ut consideretur Fœderis gratiæ administratio, 1. Sub Promissione ante Legem, a Protevangelio usque ad Mosem, quam promissionem meræ gratiæ et libertatis fuisse contendunt, sine ullo jugo ac Legis accusantis onere; 2. Sub Lege, a Mose ad Christum, ubi volunt demum incipere Vetus Testamentum, cujus hæreditas sit terra Canaan; 3. Sub Evangelio, ubi incipit Novum. Sed non putamus tamen recedendum esse a recepta sententia, quæ dixeropeíav retinet, et primam œconomiam ante Christum Veteris Testamenti notione designare solet. Quia ex usu Scripturæ Promissio non tantum refertur ad tempus ante Legem, sed extenditur ad omnia secula sequentia sub Lege usque ad Christum, ut colligitur ex locis, Act. ii. 39, et vii. 17, et xiii. 32, Luc. i. 72, Rom. ix. 4, Eph. ii. 12. Et Veteris Testamenti nomenclatio non restringitur ad œconomiam Mosaïcam, sed extenditur ad

PARS. II.

N

totam dispensationem, quæ Christum antecessit ab ipso hominis lapsu et promissione illi data, 2 Cor. iii. 14. Unde Christus, Heb. ix. 15, dicitur Mediator constitutus ad expiationem transgressionum quæ factæ fuerunt sub priori Test.," non utique tantum sub Lege, sed jam ab initio mundi, et c. viii. 13, V. T. vocatur quicquid antiquandum est, non modo Cæremoniæ a Mose primo latæ, sed Sacrificia et Circumcisio, quæ ante Legem scriptam jam obtinebant.

VIII. Nec si œconomia Mosaïcæ peculiari ratione pactio Veteris Testamenti attribuitur aliquando, sequitur Vetus Testamentum tunc demum inchoatum fuisse; siquidem eadem Religio utrobique obtinuit, et ante et post Legem, Sacrificia, Circumcisio, et alia multa, quæ Vetus Testamentum constituunt: Sed hoc fit ratione illustrioris confirmationis, quia tunc confirmatio priscorum simul et novorum rituum in certam Sacrorum formam accessit, et periodus illa solenni fœderis renovatione, et multis additamentis ita fuit locupletata, ut perfectior longe fuerit, et antegressas omnes absorbere quasi videretur, quo sensu Circumcisio a Mose data dicitur, Johan. vii. 22, quæ longe ante Mosem fuit; Sic sæpe id fieri dicitur in Scriptura, quod renovatur et illustriori modo proponitur, ut antea de novo Fœdere novissimis diebus pangendo dictum. Et hinc facile explicantur loca, Deut. v. 2, 3, Jerem. xxxi. 32, Gal. iv. 24, in quibus fœderis seu Testamenti veteris initium videtur duci a Mose, et fœdere ab ipso pacto cum Israëlitis in Horeb. Quia ibi non agitur de re ipsa, sed tantum de modo rei, non ut negetur Deum foedus pepigisse cum Patribus, quod toties asseritur alibi, imo quicquid Deus fecit Israëli, fecit ex virtute fœderis cum Patribus initi, Exod. ii. 24; Sed tantum ut innuatur eo modo et forma nondum factum fuisse, et cum tali apparatu, alloquendo eos e medio tonitruum et fulgetrorum, dando ipsis Legem propria manu sua exaratam, cum additamento tot rituum.

IX. Cum Paulus ait, Heb. ix. 18, 20, Vet. Test. initiatum esse сит sanguine, non vult statim originem ejus referri demum ad aiμarixxvoiav de qua, Exod. xxiv. 6, quasi recens adhuc fuerit. Quia, præterquam quod illa consecratio potuit jam fieri per aiμarexxvoíxv in sacrificiis Patriarcharum factam ; si ad Exod. xxiv. referatur, notabit solennem tantum dedicationem, non primam institutionem, quomodo id quoque dici potest iyxaıviota, quod denuo solenniter dedicatur, licet res ipsa longe ante jam extiterit. 'Eyxaina ergo possunt de quavis dedicatione, sive prima, sive instaurata, intelligi, 1 Macch. vi. et iv. 43, Johan. x. 22, et Heb. x. 20.

X. Si a Theologis fœdus gratiæ, quod sub promissione nuda Adamo facta continebatur, accepisse dicitur i magis foederalem tempore Abrahami, et Mosis tempore characterem perfectiorem Testamentariæ dispositionis, Non ideo fit, ut Patres ante Legem excludantur a Veteris Testamenti complexu, vel ut Vet. Test. restringatur tantum ad typicam promissionem terræ Canaan; Sed ut progressus revelationis fœderis Gratiæ notetur, et œconomia istius infantia et rudimenta, quæ fuerunt ante Legem, distinguantur ab ejus perfectiori constitutione. Licet vero sub Vet. Test. in quadam ejus periodo hæreditas terræ Canaan data sit Israëli; hoc non absolvit integram V. T. naturam, quod complectitur quicquid Typicum et Cæremoniale fuit in dispensatione illa jam ab ipso mundi exordio.

Prima ætas Eccle

XI. Ut autem de duplici ista oeconomia dicamus dissiæ ab Adamo tincte, Prior, quæ est Veteris Testamenti, sub tribus Periad Abrahamum. odis seu Curriculis spectari potest: Ab Adamo ad Abrahamum; ab Abrahamo ad Mosem; a Mose ad Christum. Primum

« PoprzedniaDalej »