Obrazy na stronie
PDF
ePub

Naziræi.

XXII. In censum Personarum sacrarum referuntur etiam Nazirai, licet sacra non attingerent, quorum alii votivi, de quibus Num. vi., alii nati, et divinitus imperati, ut Samson, Samuel, Joh. Baptista; quorum peculiaris sanctimonia perfectam Christi puritatem, qui verus Dei fuit, antonomastice talis, ab aliis pwgioμśvos, adumbrare debuit, in quo vere deprehenditur et in mysterio, quod in Naziræis quoad literam occurrebat, siquidem ab omnibus sordibus abstinuit, quæ poterant sanctitatem ejus perfectissimam inficere, non communicavit operibus mortuis peccati, et vita ejus perpetuum fuit sobrietatis et temperantiæ et omnium aliarum virtutum exemplar. Et muneri suo tanto cum zelo incubuit, ut prætulerit illud omnibus affinitatis officiis.

Donaria.

XXIII. Res sacræ erant, quæ profanis usibus exemptæ, Res sacræ. ac Verbo Dei sanctificatæ, sacris usibus destinabantur, quæ erant Donaria, vel Sacrificia. Illa erant oblationes rerum inanimatarum, quæ ex terra natæ homini vel alimentum ad vitam, vel condimentum ad hilaritatem, vel medicamentum ad sanitatem subministrabant. Ex primo genere panis et vinum, ex altero oleum et sal, ex tertio thus offerebatur, quibus tum Christi in nos beneficia et Spiritus charismata designabantur, tum nostrum erga Deum officium et grati animi testificatio, Mala. i. 11. XXIV. Sacrificia potissimum huc pertinent, quæ magSacrificia. nam partem Legis cæremonialis faciunt. Non quod antea fuerint liberæ usurpationis, quæ potuerint vel offerri vel non offerri sine debiti cultus neglectu, ut quidam vellent; præscripta enim a Deo fuisse, vel ex eo satis superque colligitur, quod Abel fide obtulisse dicitur, Heb. xi. 4, fides autem nititur Verbo Dei, et quod Deus testimonium dicitur perhibuisse istis sacrificiis, ita testando ea sibi grata esse: At in negotio religionis nihil ipsi placet, nisi quod ipse jussit, et omnis ¿λ0Agnosia damnatur, Col. ii. 23. Sed clarius et solennius renovata est eorum institutio per Mosem. Sacrificia autem erant victimæ rerum animatarum, a fideli exhibitæ, et per Sacerdotem Deo oblatæ, juxta ritus ab ipso præscriptos; quarum integritas et iλoxangiz, ut Christum agnum immaculatum significabat, et scopum perfectionis ad quem in hac vita collineandum est, ita oblatio earum Christi primo sacrificium pro nobis oblatum, deinde nostram etiam λογικήν λατρείαν designabat. Eorum duæ species præcipuæ erant. Alia enim erant hilastica seu propitiatoria pro peccatis commissis, quæ sacrificium expiatorium Christi pro nobis in cruce sis doμnv sudias oblatum ad expiationem peccatorum nostrorum, Ephes. v. 2, et nostri et corporis et animi consecrationem in Christo Patri factam adumbrabant, Rom. xii. 1; Alia Eucharistica pro beneficiis vel speratis vel acceptis, quæ erant typi spiritualium precum et laudum sacrificiorum Deo quotidie offerendorum, et beneficentiæ erga proximum exercendæ, Heb. xiii. 15, 16. XXV. Sacrificium aliquando late sumitur pro qualibet actione religiosa a Deo instituta, ut ei nostra offeramus ad ipsius gloriam, et sancta societate illi arctius copulemur. Et eo sensu potuit locum habere etiam ante peccatum, et finis fuit testandæ, obsignandæ, conservandæ, et augendæ communionis cum Deo, homine gratias agente, accepta omnia ferente, et sua omnia repræsentante et sistente Deo ad grati animi testimonium, et beneficiorum quibus adhuc eget consecutionem. Sed stricte notat oblationem et mactationem victimæ ad peccati expiationem per ejus aiuxrexxvoíav et mortem; Et ita post peccatum tantum locum habere potuit. Quia cum mala culpæ et pœnæ, per peccatum invecta, amolienda essent, et bona a quibus homo exciderat procuranda, per justitiæ divinæ satisfactionem, et iræ ipsius placationem, necessario sanguinis fusio, et mors victimæ in sa

crificiis requirebatur, ad sacrificii Christi per mortem ejus maledictam et sanguinis preciosissimi effusionem efficacius adumbrandam.

XXVI. Tertio, Quia Rebus sacris accedunt Locus et Loca sacra. Tempus; Ideo ad Legem cæremonialem etiam pertinent. Locus sacer est, in quo Deus præsentiam suam symbolo quopiam aspectabili exhibuit, et se coli ibidem publice præcepit, qui propterea etiam ante extructum Tabernaculum et Templum, "facies Jehovæ, Domus Dei, et Porta cœli" dicitur, Genes. xvi. 13, et xxviii. 17. Ut enim Conventus sacros Lex jubet; Ita et Conventuum loca seligenda fuerunt, in quibus commode et opportune peragerentur ea, quorum causa conventus aguntur. Quæ discretio pependit non a delectu hominum, qui sæpe Divinitatem affingunt, ubi nullum datur ejus argumentum; sed a Deo, qui tum sui manifestatione, (qua veluti fulgetro coruscante, omnium in se, lucidissimus ipse, imo lux ipsissima, convertit oculos,) tum voluntatis declaratione, ea seligit et segregat. Quæ quidem localis adhæsio necessaria facta fuit sub Veteri Testamento, ubi cultus externus et cæremonialis certum etiam locum requirebat, cui alligaretur. Sed nunc sub Evangelio, ubi Dei cognitio diffunditur per totum orbem, facta est accidentalis et indifferens, quia nulli loco cultus noster adstringitur, nec in monte Garizim, nec in Jerusalem, modo fiat in spiritu et veritate, Johan. iv. 23: ubivis locorum licet manus puras ad Deum tollere, 1 Tim. ii. 8.

Tabernaculum,

XXVII. Locus iste ex Dei ordinatione Mosi patefactus fuit; primo Tabernaculum mobile, quod in eum finem extruere jussus est, quod ideo Tabernaculum Conventus et Testimonii vulgo dicebatur; Templum. postea tempore Solomonis in Templum fixum et immobile mutatum fuit. Figura fuit, 1. Christi, in quo Deitatis gaua habitat owμatıxãs, Col. ii. 9, in quo solo Deus rite agnosci et coli potest, qui per humanitatem suam cxvwoev, habitavit inter nos velut in tabernaculo, Joh. i. 14, Hebr. x. 20, Joh. ii. 19. 2. Ecclesiæ, extra quam nulla salus, Apoc. xi. 2, quæ Tabernaculum est Dei in Spiritu, Ephes. ii. 22, et domus Dei vivi, 1 Tim. iii. 15. 3. Fidelium, qui Tabernaculum corporis terrenum circumferunt et manufactum, quod paulatim dissolvitur, 2 Cor. v. 1, 2 Pet. i. 14, et ipsi sunt Templum Dei, 1 Cor. iii. 16, et vi. 19, in quibus Christus habitat per fidem, Ephes. iii. 17. 4. Cœli et gloriæ, Apoc. xi. 19, et xxi. 3, 22.

XXVIII. Unitas ejus unitatem tum Christi Capitis, tum Corporis mystici seu Ecclesiæ significat. Distinctio ejus in Sacrarium, Locum sanctum, et duplex Atrium, in Christo adumbrare potuit Corpus, quod Atrio, Animam, quæ Loco sancto, et Deitatem, quæ Sacrario respondet; In Ecclesia tres ejus ordines: Ecclesiam visibilem, in quam hypocritæ et profani possunt ingredi, quæ respondet Atrio; invisibilem et electorum, quæ in terris adhuc versatur, in quam soli fideles et electi instar sacerdotii legalis recipiuntur, ut λoyin dargsíav Deo reddant, ubi adhuc egent luce Verbi, qua dirigantur, cibo Sacramentorum quo nutriantur, et suffitu precum; et Ecclesiam beatorum, qui in cœlum tanquam Dei sacrarium admissi intima Dei communione fruuntur, Heb. ix. 24: vel statum naturæ, gratiæ, et gloriæ; In Homine tres ejus partes, sensus externos, qui apprehendunt rà aicentà, quæ sunt in Atrio, intellectum, et mentem, quæ à vontà cognoscit, quæ in loco sancto, et cor seu conscientiam, quæ amplectitur à Tà, quæ sunt in loco sanctissimo, quæ oculus non vidit, nec auris audivit; In Dei revelatione tres gradus per opera, quæ respondent Atrio, quia omnibus promiscue patent, per Verbum, quod loco Sancto, quia Ecclesiæ soli destinatur, et per faciem, quæ Sacrario, et datur solis beatis.

XXIX. Tabernaculi congruens per commissuras et compages suas coagmentatio, Ecclesiæ Corpus ex Christo Capite, et fidelibus ejus membris συναρμολογούμενον et συμβιβαζόμενον figurabat, Eph. iv. 16. Ejus in Templum mutatio mutabilem politiæ Judaïca formam designabat, quæ primo mobilis et ambulatoria fuit in deserto, deinde sub Solomone nacta est quietem, quam Templum, Tabernaculo quidem partibus et instrumentis suis analogum, sed stabilitate, splendore, et majestate longe augustius, designabat. Deinde recte in Tabernaculo exhibetur imago tum veteris Ecclesiæ, tum totius vitæ humanæ status mutabilis, in Templo vero tum Ecclesiæ Christianæ, tum Ecclesiæ triumphantis. Ideo in illo soli Judæi, in isto, etiam Gentiles, Tyrii et Sidonii, operam navarunt.

Arca Fœderis.

XXX. Arca Fœderis, quæ Tabernaculo et Templo continebatur, in qua Tabulæ Legis reconditæ erant, imposito operculo aureo Propitiatorio a Cherubinis tecto, significabat 1. Christum, super quem Deus thronum gratiæ erexit, Heb. iv. 16, in quo se propitium nobis exhibet, qui datus nobis est in Propitiatorium in sanguine suo, Rom. iii. 25, in quo absconditi sunt thesauri sapientiæ et intelligentiæ, Col. ii. 3, et Tabulæ Legis repositæ, quum Lex Dei in ejus visceribus insculpta fuit, Ps. xl. 8, in quo xóo Dei invenitur, quia, ut λóyos Patris, oracula ejus fundit, et voluntatem ejus nobis revelat; cui Angeli ministrant, et ad cujus gloriam et mysteria penitius contemplanda Cherubini agaxútovi, et sese demittunt, 1 Pet. i. 12. 2. Ecclesiam, in qua Deus thronum suum erexit, et Tabulas sacras recondi voluit; ubi præsentem se exhibet in gratia, et placatum in Christo vero propitiatorio; ubi oracula fundit per Verbum; ubi Angeli tanquam Spiritus ministratorii adstant perpetuo fidelibus, et eorum saluti invigilant; ubi virga disciplinæ et crucis, qua nos exercet, conjungitur cum manna consolationis et vitæ, quo nos sustentat.

XXXI. Altare duplex, holocausti et suffitus, duas partes Altare duplex. officii Sacerdotalis Christi repræsentavit, quæ in duplici ejus statu impleri debuerunt: satisfactionem, in Corporis sui oblatione et sanguinis fusione in statu humilitatis, et intercessionem in cœlis in statu exaltationis per vivam et continuam sacrificii sui repræsentationem, quæ thuribulo aureo, quo thymiamata adolentur super Altare, adumbratur, Apoc. viii. 3. "Habemus Altare," inquit Apost., Heb. xiii. 10, "ex quo potestatem edendi non habent qui serviunt Tabernaculo." Ab uno ad aliud fiebat transitus: in Æneo primo sacrificium offerri debuit antequam thymiama offerretur; sic Satisfactio præmittenda fuit Intercessioni, quia sine satisfactione preces omnes inutiles sunt. Christus Altare nostrum: In cruce, per immolationem; In cælo, per intercessionem; In mensa, per commemora

tionem.

Mensa. Candela

brum.

Altare suffitus.

XXXII. In loco sancto Tria præcipue observantur : Mensa, ubi panes conspectus apponebantur; Candelabrum, in quo lucernæ accendebantur; et Altare suffitus, ubi incensum adolebatur; quibus respondent in Ecclesia, Lux Verbi, qua nos illuminat, Panis vitæ, quo nos pascit, et Cultus sacer, quem a nobis exigit per oblationem precum et aliorum sacrificiorum spiritualium: Lux fidei splendet in Candelabro, Vita spei alitur in Mensa, et Ignis charitatis fovetur in Altari.

Labrum æneum.

XXXIII. Labrum æneum, in quo Sacerdotes tenebantur lavare manus et pedes suos, antequam ad Altare accederent, et sacris operarentur, signum erat Purificationis singularis, quæ requiritur in iis qui ad Deum accedunt, sive peculiari vocatione ministrorum Dei sint instructi, sive communi fidelium, ut constaret neminem ad

Deum colendum rite accedere posse, nisi fide in Christum a peccatorum reatu plene, ab ipsa vero macula saltem ex parte purgatum, Joh. xiii. 8, Heb. x. 22, Tit. i. 15, 16.

Tempora sacra.

XXXIV. Denique, Tempora sacra sunt, quibus Dei beneficia, sive præterita sive futura, publice prædicantur et celebrantur. Ad quæ pertinet, 1. Juge sacrificium Juge sacrificium. quotidie mane et vesperi cum adjuncto munere offerri solitum, quod tum Christi sacrificii vim et efficaciam æternam, tum quotidianas piorum preces, et cultum per Christum Deo gratum significabat. XXXV. Secundo, Festa, quæ triplicis generis, hebdomadaria, menstrua, et annua. Hebdomadarium erat, diei septimi festivitas, Sabbathum dictum, quod tum Mundi Creationis, tum Christi nos redimentis et sanctificantis, et requiem suam in nobis inchoantis, nos admonet. Menstrua Neomeniæ vocabantur, quæ singulorum mensium calendis celebrabantur, sine ulla tamen operum externorum intermissione, quæ omnes menses eorumque tempestates in nobis per Christum sanctificari docebant.

Festa.

XXXVI. Annua erant, quæ vel quotannis recurrebant, vel tantum post certum annorum numerum; Ex anniversariis festivitatibus, maxime solennes erant tres illæ, quibus mas omnis in conspectu Domini, non sine munere, comparere jubebatur: nempe Pascha, Pentecoste, et Festum Tabernaculorum. Quamvis vero instituta essent ob recordationem beneficiorum præteritorum, ut Pascha in commemorationem liberationis ex Ægypto, Pentecoste ad recolendum beneficium datæ Legis, Et Scenopegia in memoriam divinæ Protectionis in deserto; habebant tamen conjunctam adumbrationem et promissionem spiritualium beneficiorum in Christo exhibendorum; Pascha Liberationem ex Ægypto, et Liberationem ex potestate inferni, et Christi immolationem adumbrabat, 1 Cor. v. 7, 1 Pet. i. 18, 19; Pentecoste Spiritus Sancti missionem, et Legis in tabulis cordium per eundem Spiritum inscriptionem, 2 Cor. iii. 2, 3, Jer. xxxi. 33; Scenopegia peregrinationem hominis pii per hoc mundi desertum ad cœlestem patriam, Heb. xiii. 14.

XXXVII. Post certorum annorum intervalla recurrentia festa fuerunt Annus Sabbathicus, septimo quoque anno rediens, in quo culturæ dabatur intermissio; Jubilæum, quinquagesimo, in quo præterea erat manumissio servorum, remissio debitorum, et bonorum venditorum restitutio: symbolum Jubilæi Evangelici per Christi Evangelium promulgati, quod vere annus acceptabilis Domini, Is. Ixi. 1, 2, 3, in quo debita omnia spiritualia, nimirum peccata, per Christum nobis remittuntur, Rom. viii. 1, Col. ii. 14, libertas a servitute peccati, Diaboli, et mortis nobis conceditur, Luc. i. 74, Rom. vi. 13, et bona per Adamum amissa restituuntur: uno verbo, plena ab omnibus malis liberatio, et perfecta ac sempiterna sub Christo quies conceditur.

XXXVIII. Hæc obiter et strictim de Cæremoniis et earum usu, præ

sertim typico et figurativo, dicta sunto. Fusius enim ista persequi, et mysteria omnium Cæremoniarum sigillatim expendere, non unius vel alterius pagellæ, sed justi tractatus argumentum esset, quod nunc non est nostri instituti, et ad Didacticam potius quam ad Elencticam Theologiam pertinet.

QUÆSTIO XXV.

DE LEGIS CEREMONIALIS ABROGATIONE.

An Lex Cæremonialis sub Novo Test. abrogata sit, et quando ac quomodo?

Status Quæstionis.

I. Lex Cæremonialis potest bifariam spectari, vel ratione doctrinæ et significationis, vel ratione obligationis et observantiæ. Non quæritur, An abrogata sit quoad doctrinam: fatemur enim manere adhuc, et multifariam utilem esse inter Christianos, et veritatem mysticam, quæ sub hoc cortice latebat, eandem semper esse, et perpetuæ necessitatis; Unde fit ut propter istam analogiam nomina semper retineantur mutato statu antiquo, et Circumcisio, Sacrificia, Altaria, suffitus tribuantur Christianis, non quod locus debeat esse istis ritibus sub Evangelio, sed quia veritas istarum figurarum semper manet, in qua habemus res signis istis adumbratas: Sed An abrogata sit quoad obligationem et obedientiam, et An fideles subjiciantur adhuc Legi cæremoniali, ut olim Judæi, et teneantur illam observare, ut Judæi pertendunt. Quæ non tantum fuit Judæorum veterum, et est adhuc hodiernorum opinio, sed et Pseudo-Apostolorum Judaïzantium tempore Apostolorum, qui Cæremoniarum observationem ut necessariam urgebant, sic Legem cum Evangelio, Mosem cum Christo temere confundentes. Nos vero cum Apostolis et tota Ecclesia negamus.

xlix. 10.

II. Rationes sunt, 1. Quia œconomia Mosaïca, cujus pars Legis cæremonialis abrogatio pro- potissima fuit Lex cæremonialis, mutari debuit; Ergo et batur, I. ex Gen. Lex cæremonialis abrogari. Mutari autem illam debuisse contra Judæos ex Oraculis V. T. invicte colligitur, 1. Ex Gen. xlix. 10, ubi "non auferendum" dicitur " sceptrum a Juda, et Legislator e medio pedum ejus, donec veniat Schilo;" ubi quemadmodum asseritur necessitas œconomiæ Legalis, quæ per sceptrum et Legislatorem designatur, usque ad Messiæ adventum, qui nomine To exprimitur, quasi s , cujus est regnum: Ita eo exhibito ejus abrogatio necessario supponitur; nam si usque ad Christum manere debuit, post eum nullus illi locus esse debuit. Exceptiones Judæorum suo loco refellentur, quum de Adventu Messiæ disputabitur.

31.

III. 2. Ex Jer. xxxi. 31, ubi novum fœdus, et nova 2. Ex Jer. xxxi. Lex promittitur novissimis diebus, id. sub N.T.: "Ecce dies venturi sunt, quibus pangam cum domo Israëlis et cum domo Jehuda novum foedus, non secundum illud quod pepigi,"&c.; nec mutationis tantum veritas et certitudo notatur, quia ubi novum foedus pangendum dicitur, eo ipso prius antiquatur, Heb. viii. 13, sed et causa mutationis indicatur, violatio scilicet prioris fœderis, et modus, in legis inscriptione interna: Et ne quis excipiat cum Judæis novum dici ratione confirmationis et coalitionis veteris, non quoad novi institutionem, expresse asseritur non fore secundum illud, quod pactum fuerat cum Patribus, quod diversitatem fœderis necessario importat, si non quoad substantiam, certe quod œconomiam.

IV. 3. Ex Dan. ix. 27, ubi “Messias" dicitur "finem im3. Ex Dan. ix. 27. positurus hostia, et sacrificio, et Prophetiam obsignaturus," quod non potest intelligi sine abrogatione Legalis economiæ. Et ex Jeiii. 16, 17, " In diebus illis, non dicent amplius, Arca Domini, nec visitabunt eam," &c. Si Arcæ veteris, quæ veluti centrum erat veteris œcono

rem.

« PoprzedniaDalej »