Obrazy na stronie
PDF
ePub

H.

Copy of the profession of Faith sometimes entitled, "Fides Romanorum," from the Latin MS. 1451, in the Bibliothèque Nationale, Paris:

INCIPIT FIDES ROMANORUM.

Credimus in unum Deum omnipotentem et unigenitum filium ejus Jhesum Christum Deum et salvatorem nostrum et Spiritum Sanctum Deum. Non tres Deos, sed Patrem et Filium et Spiritum Sanctum unum esse confitemur: non si (sic) unum Deum solitarium, nec eundem qui ipse sibi Pater sit, ipse Filius, sed Patrem verum, qui genuit Filium verum, id est, Deus de Deo, lumen de lumine, vita ex vita, perfectum de perfecto, totum a toto, plenum a pleno, non creatum sed genitum, non ex nihilo, sed ex patre, unius substantiae cum Patre; Spiritum vero Sanctum Deum, non ingenitum neque genitum, non creatum nec factum, sed Patris et Filii, semper in Patre et Filio coaeternum veneramur : unum tamen Deum, quia ex uno Patre totum quod Patris est, Deus natus est Filius, in Patre totum, quod Deus est, totam (sic) genuit Filium. Pater Filium generans non minuit nec amisit plenitudinis suae Deitatem. Totum autem quod est Deus Pater id esse et Filium a Deo natum certissime tenentis (sic) cum Spiritu Sancto unum Deum piissime confitemur. Credimus Jhesum Christum Dominum nostrum Dei Filium, per quem omnia facta sunt, quae in caelis et quae in terra, visibilia et invisibilia, propter nostram salutem discendisse de caelo, qui nunquam desierit esse in caelo, et natum de Spiritu Sancto ex virgine Maria. Verbum caro factum non amisit, quod erat, sed coepit esse quod non erat, non demutatum, sed Deum permanentem etiam hominem natum, non putative, sed vere, non aereum sed corporeum, non fatasiam

!

(sic) sed carneum, ossa sanguinem sensum et animam habentem. Ita verum hominem ut verum Deum, unum eundemque vero hominem et verum Deum, intellegimus, ita ut verum Deum verum hominem fuisse nullo nodo ambigamus confitendum. Hunc eundemque Jhesum Christum adimplisse legem et prophetas, passum sub Pontio Pilato, crucifixum secundum scripturas, mortuum esse et sepultum secundum scripturas, tertia die a mortuis resurrexisse, adsumptum in caelis sedere ad dexteram Patris, inde venturum judicare vivos et mortuos. Expectamus in hujus morte et sanguine mundatos remissionem peccatorum consecutos resuscitandos nos in his corporibus et in eadem carne, qua nunc sumus, sicut et ipse in eadem carne, qua natus passus et mortuos (sic) est et resurrexit, et animas cum hac carne vel corpora nostra accepturas ab eo ad vitam aeternam premium boni meriti, aut sententiam pro peccatis aeterni supplicii.

Copy of two professions of Faith from the Latin MS. 3836, in the Bibliothèque Nationale, Paris :

INCIPIT EXPOSITIO FIDEI.

:

Credimus unum Deum Patrem omnipotentem et Filium ejus unicum Dominum nostrum conceptum de Spiritu Sancto Jhesum Christum Deum et Dominum nostrum et Spiritum Sanctum Deum. Non tres Deos, sed Patrem et Filium et Spiritum Sanctum unum Deum esse confitemur: non sic unum Deum solitarium, nec eundem qui ipse sibi Pater sit, ipse et Filius; sed Patrem verum, qui genuit Filium verum, ut est, Deus de Deo, lumen de lumine, vita ex vita, perfectum de perfecto, totum a toto, plenum a pleno, non creatum sed genitum, non ex nihilo sed ex Patre, unius substantiae cum Patre; Spiritum vero Sanctum Deum, non ingenitum neque genitum, non creatum nec factum, sed Patris et Filii, semper in Patrem

et Filium co-aeternum veneramur: unum tamen Deum, quia ex uno Patre totum, quod Patris est, Deus natus est Filius. Pater Filium generans nec minuit nec amisit plenitudinis suae Deitatem. Totum autem quod Deus Pater est, id esse et Filium ab eo natum certissimae tenentis (sic) cum Spiritu Sancto unum Deum piissime confitemur. Explicit.

INCIPIT EJUSDEM SERMO.

Credimus Jhesum Christum Dominum nostrum Dei Filium, per quem omnia facta sunt que in caelis et quae in terra visibilia et invisibilia, propter nostram salutem discendisse de caelo, qui nunquam desierit esse in caelo, natum de Spiritu Sancto et virgine Maria. Verbum caro factum non amisit quod fuerat, sed coepit esse quod non erat; non demutatum, sed Deum permanentem, etiam hominem natum, non putative sed vere, non aereum sed corporeum, non fantaseum sed carneum, ossa sanguinem sensum animam habentem. Ita verum hominem et verum Deum intellegimus et verum Deum verum hominem fuisse nullo modo ambigamus confitendum. Hunc eundem Dominum Jhesum Christum adimplisse legem et prophetas, passum sub Pontio Pilato, crucifixum secundum scripturas, tertia die a mortuis resurrexisse, adsumptum in caelis sedere ad dexteram Patris, inde venturum judicare vivos et mortuos. Expectamus in hujus mortem et sanguinem mundatos remissionem peccatorum consecutos resuscitandos nos ab eo in his corporibus in eadem carnem (sic) qua natus et passus et mortuos (sic) et resurrexit et animas cum hac carne vel corpora nostra accepturos ab eo ad vitam aeternam premium bonum meriti aut sententiam pro peccatis aeterni supplicii.

Copy of the "Damasi Symbolum," from the Latin MS. 1684, in the Bibliothèque Nationale, Paris :

ITEM EJUSDEM DE FIDE APUD BETHLEEM.

Credimus in unum Deum Patrem omnipotentem et in unum Dominum Jhesum Christum Filium Dei et in Spiritum Sanctum Deum. Non tres Deos, sed Patrem et Filium et Spiritum Sanctum unum Deum colimus et confitemur: non sic unum quasi solitarium, nec eundem, qui ipse sibi Pater sit, ipse et Filius, sed Patrem esse qui genuit, Filium esse qui genitus sit, Spiritum vero Sanctum, non genitum neque ingenitum, non creatum neque factum, sed de Patre procedentem, Patri et Filio co-aeternum et co-aequalem et co-operatorem, quia scriptum est: Verbo Domini caeli firmati sunt, id est, a Filio Dei, et Spiritu oris ejus omnis virtus eorum, et alibi: Emitte Spiritum tuum et creabuntur et renovabis faciem terre. Ideoque in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti unum confitemur Deum, quia Deus nomen est potestatis, non proprietatis. Proprium nomen est Patri Pater, et proprium nomen est Filio Filius, et proprium nomen est Spiritu Sancto Spiritus Sanctus. In hac trinitate unum Deum credimus, quia ex uno Patre, quod est unius cum Patre naturae uniusque substantiae et unius potestatis. Pater Filium genuit, non voluptate,1 nec necessitate, sed natura. Filius ultimo tempore ad nos salvandos et ad implendas scripturas descendit a Patre, qui nunquam desiit esse cum Patre, et conceptus est de Spiritu Sancto, et natus ex virgine, carnem animam et sensum, hoc est, perfectum suscepit hominem, nec amisit quod erat, sed coepit esse, quod non erat; ita tamen ut perfectus in suis sit et verus in nostris. Nam qui Deus erat, homo natus est; et qui homo natus est, operatur ut Deus; et qui operatur ut Deus, ut homo moritur; et qui 1 Clearly an error for "voluntate."

ut homo moritur, ut Deus surgit. Qui devicto mortis imperio cum ea carne, qua natus et passus et mortuus fuerat, resurrexit, ascendit ad Patrem, sedetque ad dexteram ejus in gloriam, quam semper habuit habetque. In hujus morte et sanguine credimus emundatos nos ab eo resuscitandos die novissima in qua nunc vivimus carne et habemus, consecuturos ab ipso aut vitam aeternam praemium boni meriti aut poenam pro peccatis aeterni supplicii. Haec lege, haec retine, huic fidei animam tuam subjuga, a Christo Domino et vitam consequeris praemia.

The profession of Faith immediately preceding this is attributed to St. Jerome by the Rubric: "Incipit de fide Sancti Hieronymi presbiteri; " so that this also is clearly attributed to that Father.

Copy of a profession of Faith entitled, "Fides Catholica," in the British Museum, MS. Reg. 2, A. XX. :

:

Credimus in unum Deum Patrem omnipotentem et in unum Dominum nostrum Jhesum Christum Filium Dei et in Spiritum Sanctum Deum. Non tres Deos, sed Patrem et Filium et Spiritum Sanctum unum Deum colimus et confitemur.

I.

The text of the Creed of St. Athanasius, as it appears in Waterland's 'Critical History,' with various readings from the following MSS. :-Paris, 4858, 13,159, 1451, 3848 B, 2076, 2341, and 11,550, all in the Bibliothèque Nationale; Troyes, 804 and 1979; Bodleian Library, Oxford, Douce, 59, Rawlinson, 163, and Canonic. Eccl. 88; British Museum, Reg. 2, B. V.; and the Utrecht Psalter. Paris, 4858, it will be recollected, contains only the commence

« PoprzedniaDalej »