Obrazy na stronie
PDF
ePub

corruptione gemina substantia, simplici autem persona, non conversione Divinitatis in carne, neque humanitatis in Divinitate: id est, neque Divinitas, que immutabilis est, in humanitatem conversa est, neque humanitas in Divinitatem.1 Tenent igitur in eo in singularitate personae utrêque naturae absque ulla convertibilitate proprietates suas, Dei scilicet quod Dei est et hominis quod homo est. Sicut enim in essentiam Divinitatis unum sunt cum Patre, ipso dicente: Ego et Pater unum sumus, ita in natura humanitatis unum est cum Ecclesia; quia idem Christus Dominus cum Ecclesia Catholica, quae est sponsa ejus et caput et corpus, unus est Christus, Apostolo hoc affirmante atque dicente: Propter hoc relinquet homo patrem et matrem et adherebit uxori suae, et erunt duo in carne una. Sacramentum hoc magnum est; ego autem dico in Christo et in Ecclesia. Hoc autem ideo Dominus fieri voluit, ne in Trinitate, quod absit, quaternitas intromittatur; quemadmodum Nestorius hereticus impie predicare ausus est, qui dixit beatam Mariam virginem non Deum et hominem genuisse, in quo homine postea propter

"Sicut

conciperetur; creavit, de qua crearetur."-'Ser.' cxix. 6. unus homo est anima rationalis et caro, sic et unus Christus est Verbum et homo. Proinde quod ad Verbum adtinet, Creator est Christus; omnia enim per ipsum facta sunt. Quod vero ad hominem, creatus est Christus. Factus enim ex semine David secundum carnem." - De Præsentia Dei Lib.' seu epis. cxxxvii. 8. Again: "Filius hominis nec sic assumptus est, ut prius creatus post assumeretur, sed ut ipsa assumptione crearetur."-' Coll. cum Maximino VIII.'

1 Similarly, in the epistle of St. Cyril to Nestorius, as translated by Dionysius Exiguus, we find: "Nec carnem dicimus in naturam Deitatis esse conversam, nec in substantiam carnis ineffabilem Dei Verbi essentiam commutatam."-ROUTH, 'Scrip. Eccles. Opuscula,' tom. ii. p. 38. See also St. AUGUSTINE, 'De Trin.' i. 14.

2 So the MS.; clearly for "est."

3 "Sed hominem," no doubt, should have been written. "Nestorius

Et

meritum sanctitatis Divinitatem Filii Dei habitasse, sicut et in ceteris sanctis. Ac per hoc, non unam, sed duas in Christo asserunt esse personas, et introduxit in Trinitatem quaternitatem: cujus impia professio procul absit a cordibus fidelium.1 Nos autem credere oportet saepedictum Dei Filium secundum Divinitatem invisibiliter in utero virginis Mariae introisse, et veram carnem ex substantia ejusdem virginis Mariae, quam cum Patre et Spiritu Sancto creavit, quasi quoddam vestimentum in singularitate personae suae ita unisse, ut nec Deus sine homine nec homo absque Deo fieri omnino3 potuisset; et ita in utraque natura et una persona incorruptibiliter ex ea natum. idcirco jam dictam virginem Mariam non hominis tamtum, sed Dei et hominis, genitricem credimus et confitemur; quia Dei Filius, non personam hominis, sed naturam ex ea assumpsit humanitatis; quia nequaquam conceptio carnis in virginis utero Divinitatis praevenit adventu, sed Divinitas praevenit virginis conceptum; quam humanam naturam tota Trinitas in utero virginis creavit, sed solus Filius in singularitate personę suae suscepit atque univit. Idcirco autem Dei Filius naturam humani generis, id est, perfectum hominem absque peccato de virgine suscipere dignatus est, ut per eandem naturam, quae in paradiso a diabolo decepta mortem incurrerat; rursum eundem diabolum, non potentia Divinitatis, sed ratione justitiae

4

beatam Mariam virginem non Dei, sed hominis tantummodo credidit genitricem."-St. LEO, 'Ad Leonem Augustum.'

1 Fortunatus's Commentary has : "Ne propter adsumptionem humanæ carnis dicatur esse quaternitas, quod absit a fidelium cordibus vel sensibus dici aut cogitari."

[ocr errors]

2 So St. GREGORY in Ezekiel, lib. ii.; 'Hom.' i. 9: Quid enim vestimentum ejus, nisi corpus quod assumsit ex Virgine ?"

3 "Omnino" is written in small letters above the line.

Thus the MS.; the mark of abbreviation over the u has probably been omitted through inadvertence.

vinceret et prostraret, et per indebitam mortem suam debitam mortem nostram evacuaret, et credentibus sibi perpetuam vitam condonaret; quatinus et diabolus per justitiam victus cederet, et, quos injuste retinebat, amitteret, et humanum genus, non merito suo, seu libero arbitrio, sed sola gratia misericordiae salvaretur. Et ideo ob redemptionem humani generis, ut dictum est, Divinitatis suae potentia passus est, in carne mortuus, et sepultus est in eadem carne. Secundum animam descendit ad infernum. Secundum virtutem Divinitatis suae die tertia in eadem carne, in qua mortuus fuerat, vivus resurrexit. Post resurrectionem vero suam per dies XL. multis modis discipulis suis se vivum exhibuit, atque ad palpandum prebuit, et ad confirmandam eorum fidem, et hereticorum destruendam perfidiam, qui eum negant veram carnem in caelo levasse,1 cibum petiit, et coram eis comedit: quadragesimo vero die post resurrectionem suam, videntibus apostolis suis, ascendit in caelum, et sedet ad dexteram Patris, id est, regnat in gloriam et beatitudinem sempiternam. Quem inde venturum ad faciendum judicium vivorum et mortuorum in ipso mundi termino sustinemus in eadem forma humanitatis et vera carne, in qua ascendit, sed glorificata, non infirma aut despecta, sicut in primo adventu, cum venit occultus, ut judicaretur, sed, ut dictum est, in gloriam Patris et suam, non ut judicetur, sed judicet et reddat unicuique secundum opus suum. De cujus adventu secundo in libro apocalypsin scriptum est: Ecce veniet cum nubibus caeli, et videbit eum omnis oculus, et qui illum

non

1 The Apellitæ taught that Christ left His body dissolved in the air, and so ascended into heaven without it: "Hunc Apellem dicunt quidem etiam de Christo tam falsa sensisse, ut diceret eum quidam carnem duxisse de cælo, sed ex elementis mundi accepisse, quæ mundo reddidit, cum sine carne resurgens in cælum ascendit."St. AUGUSTINE, 'Hæres.' 23. See PEARSON on the Creed, note on the article, "He ascended into heaven."

Y

pupugerunt; ipse quisque in evangelio de suo adventu ait : Cum venerit filius hominis in majestate sua, et omnes angeli cum eo; et iterum ipse: Verum tamen filius hominis veniet,1 putas, inveniet fidem in terra? In cujus adventu ad angelicam tubam omnes defuncti a primo homine Adam usque ad ultimum, qui in fine mundi obiturus erit, tam pii, quam impii, tam justi, quam etiam injusti secundum apostolicam auctoritatem in ictu oculi in eadem carne, in qua vixerunt, et in qua bona vel mala gesserunt, et in qua mortui sunt, resurgere habent, non naturam aut sexum mutantes, id est, neque vir in sexum femineum, neque mulier in virili forma, sed unusquisque, ut dictum est, in propria forma atque sexu, in qua vixit et mortuus fuit, resurrecturus erit, ut in eadem carne, in qua bona vel mala gesserunt, recipiat unusquisque quod meretur. Illud tamen

1 Clearly an error for "veniens," the scribe probably being misled by "inveniet," immediately after. In the MS. the corrector has inserted ns after "veniet."

[ocr errors]

...

2 The doctrine here maintained respecting the continuance in the future life of the distinction of the sexes had been clearly asserted by St. Jerome : Ego libere dicam et fidem Ecclesiæ apertissime confitebor. Resurrectionis veritas sine carne et ossibus, sine sanguine et membris, intelligi non potest. Ubi caro et ossa et sanguis et membra sunt, ibi necesse est ut sexus diversus sit. Ubi sexus diversus est, ibi Joannes, Joannes, Maria, Maria. Noli timere eorum nuptias, qui etiam ante mortem in sexu suo sine sexus opere vixerunt." Again, "Angelorum nobis similitudo promittitur, id est, beatitudo illa, in qua sine carne et sexu sunt angeli, nobis in carne et sexu nostro donabitur."-S. HIERONYMI Liber con. Joannem Hierosolymitanum,' cap. xxxi. MIGNE, ‘Patrologiæ,' tom. xxiiii. p. 383. Of the eight errors of Origen against which this book of St. Jerome's was directed, the fifth was: Quod carnis resurrectionem membrorumque compagem et sexum, quo viri dividimur a feminis, apertissime neget." He affirmed that the Origenist tenet was inconsistent with the terms of the Creed, "carnis resurrectionem," heretics admitting a resurrection of the body, but not of the flesh. "In symbolo fidei et spei nostræ, quod ab Apostolis traditum, non scribitur in charta et atramento, sed in tabulis cordis carnalibus; post confes

nobis credendum est, quod tam justi, quam et1 peccatores incorrupta recipiant corpora sua. Hoc est, quod ultra mori non poterunt, apostolo hoc affirmante atque dicente: Omnes quidem resurgemus, sed non omnes inmutabimur, in momento, in ictu oculi, in novissima tuba. Canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti, et nos inmutamur.3 Ideo tam electi, quam reprobi, incorrupta recipient corpora, quatinus et justi in eadem carne, in qua propter Deum in hac vita poenas seu ceteros labores sustinuerunt, in ipsa recipiant a Domino aeternam beatitudinem et perpetuam gloriam. In quibus erit aeterna vita una remuneratio, sed pro diversitate meritorum dissimilis gloria. Similiter et omnes reprobi, impii videlicet et peccatores, in propria corpora sua, in qua prave seu luxuriose vixerunt, recepturi sunt aeternam dampnationem, in quibus tamen pro qualitate vel quantitate peccatorum dissimilis erit poena, sed una dampnatio sempiterna. Hoc quippe judicium Deus Pater omnipotens per Filium suum in hominem assumptum facturus est, sicut ipse Filius in evangelio de semet ipso testatur dicens: Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio. Non tamen ita accipiendum est, ut Filius absque Patre et Spiritu Sancto, a quibus

[ocr errors]

sionem Trinitatis et unitatem Ecclesiæ omne Christiani dogmatis sacramentum carnis resurrectione concluditur."-Ibid. cap. xxviii. The statement of the Athanasian Creed-" Omnes homines resurgere habent cum corporibus suis "—is clearly not a mere general enunciation of the doctrine of the Resurrection; it is a distinct assertion of the identity of the risen body in each individual. In this respect it is very valuable; but the force of the original is lost in our translation -"with their bodies," instead of "with their own bodies."

1 The corrector appears to have inserted the letter m with the mark of abbreviation, after "et," with the intention of altering it into "etiam."

2 The corrector has made a mark over the a in "inmutamur," evidently because he thought it an error for "inmutabimur."

3 So the MS.

« PoprzedniaDalej »