Obrazy na stronie
PDF
ePub

mundus agnoscet, consecrationi illius defuerunt? Quid ascitos Tuscia episcopos a consecratione inhibuit, nisi sacrilegii conscientia? Miror quod omnes pauperem sequuntur Alexandrum, maluntque cum eo exulare a facie principum, quam adhærentes æmulo ejus cum principibus gentium imperare. Hic episcopi, hic presbyteri, hic diaconi, hic curia tota, et ordine de tanto quisquis non exulat, hic est: eos Papiensis concilii sententia non terret, sed in ipsum imperatorem, et idolum suum cum omnibus cultoribus suis, sperantes in Domino, in potentia virtutis ejus, confortati in Spiritu sancto sententiam anathematis intorserunt.

Transeo ad novas et inauditas decretalis synodi subscriptiones, in quibus ex episcoporum defectu pro eis comites admittuntur, in quibus illi præcipuam sibi vendicant auctoritatem episcopalium sedium, quarum aut nulla est aut electio reprobata. Reginaldus enim cancellarius imperatoris se Coloniensem gessit archiepiscopum, quum certum sit electionem ejus a Romano pontifice, beato Adriano, fuisse damnatam, nec video quare, quum episcopatum ambiat, a Victore suo distulerit consecrari, nisi quia imminentem ruinam timet. Guido comes de Planderada, Ravennatis archiepiscopi supplevit vicem, quum nec filius suus, cujus electio quassata est, licet bonus juvenis sit, adhuc vice archiepiscopi fungi possit. Cui non hæc ridicula videantur? Scenæ theatralis hæc species est, potius quam reverendi imago concilii. Quid, quod regnorum et provinciarum magnus, falsus tamen, collectus est numerus, ut subscriptores isti ignaros rerum secum facilius in præcipitium trahant? Quis ad illius concilii statuta moveatur, ubi

sedere patres censere parati,

Si regnum, si templa petat, jugulumque senatus,
Passurasque iufanda nurus.

et si quid tyrannicum atrocius excogitari potest? Et quidem bene cum ecclesia actum est, quod Cæsar, qui aderat, plura jubere erubuit, quam ipsa pati.

Possem pluribus ad ea quæ scripsisti rescribere, sed hæc satis esse arbitror ad persuadendum, ut si fieri potest, Alexandrum dominus Remensis recipiat, et consensus, si ita viderit expedire, donec fiat, commode differatur. Nam hoc satis persuasum credo ut non acquiescat imperatoris idolum adorare. Si vero periculum immineret, rem interim differri commodissimum est. In rebus arduis periculosa est præcipitatio, et mora quæ in rebus expeditis periculum trahit, frequenter parit opportunitatem gerendorum. Papiensis et Placentinus episcopi satis et supra modum, pro parte quæ confidit in homine, sollicitati sunt, sed neuter eorum consensit consilio et actibus iniquorum, quoniam expectant et ipsi regnum Domini, eis tamen imminet imperator, ut eorum exemplo roborati remotiores verbum faciant pro veritate securius, ascendentes ex adverso luporum, seipsos murum opponant inexpugnabilem pro domo Israel. Et quia tibi non aliter ac mihi ipsi loquor, quicquid fervet in pectore, patenter exponam. Tu quasi vicinior, et cui rerum facies familiarius innotescit, poteris de singulis plenius et fidelius judicare. Si schismaticus furor roboratis partibus minus ingruerit, ut penes quos ecclesiæ Romanæ constet auctoritas, esse possit ambiguum, nihil mihi videtur consultius, quam præelectionis sententiam differri in diem revelationis justi judicii Domini, quoniam illa sola dies victum factura nocentem est. Si quidem, ut ait ille,

Nulla manus belli mutato judice pura est.

Et hominis justitia meritorum veritate non plane, non pleno intellectu, aliqua erroris nube plerumque sub

vertitur. At justitia Domini in æternum justitia est. Interim donec illuminet abscondita tenebrarum, invocandus est et rogandus, ut mauifesto demonstret judicio, quem ipse præelegit accipere sortem ministerii hujus. Si tamen nihil est quod quæstioni faciat locum, aut dubitare permittat vel Academicum fere ad omnia fluctuantem, quum novum par decertantium, in omnium intuentium stuporem Domino permittente processerit, hinc tota stante Ecclesia, inde solis tribus flagellis arundineis, in se, dum scindere unitatem moliuntur, divinam provocantibus ultionem. Si personam personæ conferas, alter litteratus est, modestus, humilis, justitiæ zelator: alter solam semper amplexus est vanitatem: si causam cause, alter ingessit se tanquam fur et latro manu violenta, exquisitis dolis, sponso indignante, in sponsæ amplexus irruit: alter casto pudore substitit antequam introduceretur a sponsa. Unde verendum ne tam manifesti sceleris dilata damnatio suum schismati videatur præbere consensum.

Licet dominus Cantuariensis languore gravissimo, ut nosti, teneatur, hujus tamen necessitate verbi, convocatis episcopis et clero totius regni, Londinum properat, ut fratrum convocato concilio, quid facto opus sit, domino regi eum consulenti significet. Timebamus ne ex causa itineris amplius gravaretur: ideoque Acardum vestrum per aliquot dies detinui renitentem, ut de statu Domini, ipso referente quæ viderat, certiorari possis. Ex quo autem lecticam ascendit, aliquatenus videtur confortatus, licet adhuc nimium infestetur aliquantulum interdum quievit vomica et sponte naturali, purgatio reparatur. Wintoniensis et Dunelmensis, ut aiunt, si Octaviano palam auderent pro voto suffragari, libenter cederent in partem ejus : e contra Eboracensis, et thesaurarius noster fovent totis viribus Alexandrum, non tamen soli sunt, quo

niam pars hæc pluribus est et melioribus accepta, sed eam vehementius tuentur.

EPISTOLA LX.

SOLENT pigmentarii diversas species commiscere, acumen pungentium sic mitigare lenibus, et amaris contemperare dulcia, ut quum in novæ speciei saporem et efficaciam coaluerint, universa dulcescant, et ad subversionem mentium efficaciora sint universa, quam singula. Hoc autem et idcirco forte sæpius evenit quod ea quæ dulciora sunt, sumuntur avidius, et immoderatio sobrietatis metam deserit, quum hostem qui minime præcavetur, gratia dulcedinis introducit. Tu quidem an pigmentarius quandoque fueris, incertum habeo, certus equidem quod pigmentarios in aliquo imitaris, si tamen recte diceris imitari, quos in quarumdam confectione specierum videris rectius anteire. Et forte ideo præcedenti autumno varias vini species coemisti, quarum coemptio et comportatio, (sicut te mihi scripsisse recolo) operam tuam a gerendis aliis avocabant. Sed licet manum vulgaris pigmentarii dedigneris, linguam tamen et calamum quum universi pulveris pigmentarii, qui tamen philosophum decet, vim redoleant, nequaquam sufficies excusare: nam et loquela tua manifestum te facit, et dissimulantem pagina nuper mihi missa convincit. In amicum siquidem imperitum sermone et scientia ingenium illud Lexoviense exeris, linguam acuis Lexoviensem, cum qua nunquam manum conserere mihi propositum est ab initio, et velut orator præpotens, nunc tua stabiliens, nunc destruens aliena, mihi omnem defensionis præcludis viam, et quidem præclusa esset, ut mutire non possem, si occupationes meas novisses ad plenum. Sed in eo bene cum simplicibus, mei scilicet similibus,

agitur, quos vos sapientes spiritus prophetiæ non semper illustrat. Facile tamen crediderim Lexovienses, quum plurima sciant, et quæcumque voluerint eloquantur, esse divinos. Nunquid ergo ex quacumque causa ausu temerario contendam tecum, qui auctoritate et merito Lexoviensibus patribus adæquaris. Domini si quidem Lexovienses patres non modo eloquentium, sed eloquentiæ quodammodo sunt. Nam quum Aureliacensibus qui multarum rerum peritiam et usum habent, æquentur in plurimis, in eo facillime antecedunt, quod hic nascuntur et fiunt eloquentes, adeo quidem ut omnem ætatem et sexum genuinus eloquentiæ usus imbuat, et informet. Quid ergo impeditioris linguæ homuncio, torrenti tantæ eloquentiæ respondebo? Licet autem nequeam de pari resistere, tamen quibus me immerito inustum perstrinxeris, impune forte percurrere licebit venia impetrata. Accusas itaque diuturnitatem silentii mei, nonne silere licitum est? imo et justum apud sapientes, et facundos, eum qui impeditioris linguæ est, et animi obtusioris. Nonne si frequentius loquatur aut scribat, ad hæc minus idoneus, suam ignominiam denudabit, aut perpetuabit? Transeunt enim quæ dicuntur, sed quæ scripta sunt permanent. Qui tamen te ipso taciturnior videor, tibi, qui scribenti rescribo semper, et interdum scripto prævenio te scripturum. Sed forte illiterata facies litterarum, et aridæ linguæ color exanguis, scripturientem aut dicturientem exprimunt potius quam scribentem aliquid, aut dicentem. Recte quidem sic dicor elinguis aut mutus, quum et simili verborum schemate male formata mulier dicatur informis, et litteræ quæ minimum sonant, mutarum nomine censeantur. Cæterum taciturnitatis meæ aliam exprimis causam, notans supercilium elationis meæ, qui de throno potestatis, qua me uti fingis, ami

« PoprzedniaDalej »